|
1. Ex his autem apparet quod animae, statim cum a corpore fuerint
separatae, immobiles secundum voluntatem redduntur: ut scilicet
ulterius voluntas hominis mutari non possit, neque de bono in malum,
neque de malo in bonum.
2. Quandiu enim anima de bono in malum vel de malo in bonum mutari
potest, est in statu pugnae et militiae: oportet enim ut sollicite
resistat malo, ne ab ipso vincatur; vel conetur ut ab eo liberetur.
Sed statim cum anima a corpore separatur, non erit in statu militiae
vel pugnae, sed recipiendi praemium vel poenam pro eo quod legitime vel
illegitime certavit: ostensum est enim quod statim vel praemium vel
poenam consequitur. Non igitur ulterius anima secundum voluntatem vel
de bono in malum, vel de malo in bonum mutari potest.
3. Item. Ostensum est in tertio quod beatitudo, quae in Dei
visione consistit, perpetua est: et similiter in eodem ostensum est
quod peccato mortali debetur poena aeterna. Sed anima beata esse non
potest si voluntas eius recta non fuerit: desinit enim esse recta per
hoc quod a fine avertitur; non potest autem simul esse quod a fine
avertatur, et fine fruatur. Oportet igitur rectitudinem voluntatis in
anima beata esse perpetuam, ut non possit transmutari de bono in
malum.
4. Amplius. Naturaliter creatura rationalis appetit esse beata:
unde non potest velle non esse beata. Potest tamen per voluntatem
deflecti ab eo in quo vera beatitudo consistit, quod est voluntatem
esse perversam. Et hoc quidem contingit quia id in quo vera beatitudo
est, non apprehenditur sub ratione beatitudinis, sed aliquid aliud,
in quo voluntas inordinata deflectitur sicut in finem: puta, qui ponit
finem suum in voluptatibus corporalibus, aestimat eas ut optimum, quod
est ratio beatitudinis. Sed illi qui iam beati sunt, apprehendunt id
in quo vere beatitudo est sub ratione beatitudinis et ultimi finis:
alias in hoc non quiesceret appetitus, et per consequens non essent
beati. Quicumque igitur beati sunt, voluntatem deflectere non possunt
ab eo in quo est vera beatitudo. Non igitur possunt perversam
voluntatem habere.
5. Item. Cuicumque sufficit id quod habet, non quaerit aliquid
extra ipsum. Sed quicumque est beatus, sufficit ei id in quo est vera
beatitudo, alias non impleretur eius desiderium. Ergo quicunque est
beatus, nihil aliud quaerit quod non pertineat ad id in quo vera
beatitudo consistit. Nullus autem habet perversam voluntatem nisi per
hoc quod vult aliquid quod repugnat ei in quo vera beatitudo consistit.
Nullius igitur beati voluntas potest mutari in malum.
6. Praeterea. Peccatum in voluntate non accidit sine aliquali
ignorantia intellectus: nihil enim volumus nisi bonum verum vel
apparens; propter quod dicitur Proverb. 14-22: errant qui
operantur malum; et philosophus III Ethic., dicit quod omnis
malus ignorans. Sed anima quae est vere beata, nullo modo potest esse
ignorans: cum in Deo omnia videat quae pertinent ad suam
perfectionem. Nullo igitur modo potest malam voluntatem habere:
praecipue cum illa Dei visio semper sit in actu, ut in tertio est
ostensum.
7. Adhuc. Intellectus noster circa conclusiones aliquas errare
potest antequam in prima principia resolutio fiat, in quae resolutione
iam facta, scientia de conclusionibus habetur, quae falsa esse non
potest. Sicut autem se habet principium demonstrationis in
speculativis, ita se habet finis in appetitivis. Quandiu igitur finem
ultimum non consequimur, voluntas nostra potest perverti: non autem
postquam ad fruitionem ultimi finis pervenerit, quod est propter se
ipsum desiderabile, sicut prima principia demonstrationum sunt per se
nota.
8. Amplius. Bonum, inquantum huiusmodi, diligibile est. Quod
igitur apprehenditur ut optimum, est maxime diligibile. Sed
substantia rationalis beata videns Deum, apprehendit ipsum ut
optimum. Ergo maxime ipsum diligit. Hoc autem habet ratio amoris,
quod voluntates se amantium sint conformes. Voluntates igitur beatorum
sunt maxime conformes Deo: quod facit rectitudinem voluntatis, cum
divina voluntas sit prima regula omnium voluntatum. Voluntates igitur
Deum videntium non possunt fieri perversae.
9. Item. Quandiu aliquid est natum moveri ad alterum, nondum habet
ultimum finem. Si igitur anima beata posset adhuc transmutari de bono
in malum, nondum esset in ultimo fine. Quod est contra beatitudinis
rationem. Manifestum est igitur quod animae quae statim post mortem
fiunt beatae, redduntur immutabiles secundum voluntatem.
|
|