|
1. Similiter etiam et animae quae statim post mortem efficiuntur in
poenis miserae, redduntur immutabiles secundum voluntatem.
2. Ostensum est enim in tertio quod peccato mortali debetur poena
perpetua. Non autem esset poena perpetua animarum quae damnantur, si
possent voluntatem mutare in melius: quia iniquum esset quod ex quo
bonam voluntatem haberent, perpetuo punirentur. Voluntas igitur
animae damnatae non potest mutari in bonum.
3. Praeterea. Ipsa inordinatio voluntatis quaedam poena est, et
maxime afflictiva: quia, in quantum habet inordinatam voluntatem
aliquis, displicent ei quae recte fiunt, et damnatis displicebit quod
voluntas Dei impletur in omnibus, cui peccando restiterunt. Igitur
inordinata voluntas nunquam ab eis tolletur.
4. Adhuc. Voluntatem a peccato mutari in bonum non contingit nisi
per gratiam Dei, ut patet ex his quae in tertio dicta sunt. Sicut
autem bonorum animae admittuntur ad perfectam participationem divinae
bonitatis, ita damnatorum animae a gratia totaliter excluduntur. Non
igitur poterunt mutare in melius voluntatem.
5. Praeterea. Sicut boni in carne viventes omnium suorum operum et
desideriorum finem constituunt in Deo, ita mali in aliquo indebito
fine avertente eos a Deo. Sed animae separatae bonorum immobiliter
inhaerebunt fini quem in hac vita sibi praestituerunt, scilicet Deo.
Ergo et animae malorum immobiliter inhaerebunt fini quem sibi
elegerunt. Sicut igitur bonorum voluntas non poterit fieri mala, ita
nec malorum poterit fieri bona.
|
|