|
1. Sed quia quaedam animae sunt quae statim post separationem ad
beatitudinem non perveniunt, nec tamen sunt damnatae, sicut illae quae
secum aliquid purgabile deferunt, ut dictum est; ostendendum est quod
nec etiam huiusmodi animae separatae possunt secundum voluntatem
mutari. Beatorum enim et damnatorum animae habent immobilem voluntatem
ex fine cui adhaeserunt, ut ex dictis patet: sed animae quae secum
aliquid purgabile deferunt, in fine non discrepant ab animabus beatis:
decedunt enim cum caritate, per quam inhaeremus Deo ut fini. Ergo
etiam ipsaemet immobilem voluntatem habebunt.
|
|