|
1. Quod autem ex fine in omnibus animabus separatis sequatur
immobilitas voluntatis, sic manifestum esse potest.
2. Finis enim, ut dictum est, se habet in appetitivis sicut prima
principia demonstrationis in speculativis. Huiusmodi autem principia
naturaliter cognoscuntur; et error qui circa huiusmodi principia
accideret, ex corruptione naturae proveniret. Unde non posset homo
mutari de vera acceptione principiorum in falsam, aut e converso, nisi
per mutationem naturae: non enim qui errat circa principia, revocari
potest per aliqua certiora, sicut revocatur homo ab errore qui est
circa conclusiones. Et similiter nec posset aliquis a vera acceptione
principiorum per aliqua magis apparentia seduci. Sic igitur et se
habet circa finem. Quia unusquisque naturaliter habet desiderium
ultimi finis.
3. Et hoc quidem sequitur in universali naturam rationalem, ut
beatitudinem appetat: sed quod hoc vel illud sub ratione beatitudinis
et ultimi finis desideret, ex aliqua speciali dispositione naturae
contingit; unde philosophus dicit quod qualis unusquisque est talis et
finis videtur ei. Si igitur dispositio illa per quam aliquid
desideratur ab aliquo ut ultimus finis, ab eo removeri non possit, non
poterit immutari voluntas eius quantum ad desiderium finis illius.
4. Huiusmodi autem dispositiones removeri possunt a nobis quandiu est
anima corpori coniuncta. Quod enim aliquid appetatur a nobis ut
ultimus finis, contingit quandoque ex eo quod sic disponimur aliqua
passione, quae cito transit: unde et desiderium finis de facili
removetur, ut in continentibus apparet. Quandoque autem disponimur ad
desiderium alicuius finis boni vel mali per aliquem habitum: et ista
dispositio non de facili tollitur, unde et tale desiderium finis
fortius manet, ut in temperatis apparet; et tamen dispositio habitus
in hac vita auferri potest.
5. Sic ergo manifestum est quod, dispositione manente qua aliquid
desideratur ut ultimus finis, non potest illius finis desiderium
moveri: quia ultimus finis maxime desideratur; unde non potest aliquis
a desiderio ultimi finis revocari per aliquid desiderabile magis.
Anima autem est in statu mutabili quandiu corpori unitur: non autem
postquam fuerit a corpore separata. Dispositio enim animae movetur per
accidens secundum aliquem motum corporis: cum enim corpus deserviat
animae ad proprias operationes, ad hoc ei naturaliter datum est ut in
ipso existens perficiatur, quasi ad perfectionem mota. Quando igitur
erit a corpore separata, non erit in statu ut moveatur ad finem, sed
ut in fine adepto quiescat. Immobilis igitur erit voluntas eius
quantum ad desiderium ultimi finis.
6. Ex ultimo autem fine dependet tota bonitas vel malitia
voluntatis: quia bona quaecumque aliquis vult in ordine ad bonum
finem, bene vult: mala autem quaecumque in ordine ad malum finem,
male vult. Non est igitur voluntas animae separatae mutabilis de bono
in malum: licet sit mutabilis de uno volito in aliud, servato tamen
ordine ad eundem ultimum finem.
7. Ex quo apparet quod talis immobilitas voluntatis libero arbitrio
non repugnat, cuius actus est eligere: electio enim est eorum quae
sunt ad finem, non autem ultimi finis. Sicut igitur non repugnat nunc
libero arbitrio quod immobili voluntate desideramus beatitudinem et
miseriam fugimus in communi, ita non erit contrarium libero arbitrio
quod voluntas immobiliter fertur in aliquid determinatum sicut in
ultimum finem: quia sicut nunc immobiliter nobis inhaeret natura
communis, per quam beatitudinem appetimus in communi; ita tunc
immobiliter manebit illa specialis dispositio per quam hoc vel illud
desideratur ut ultimus finis.
8. Substantiae autem separatae, scilicet Angeli, propinquiores
sunt, secundum naturam in qua creantur, ultimae perfectioni quam
animae: quia non indigent acquirere scientiam ex sensibus, neque
pervenire ratiocinando de principiis ad conclusiones, sicut animae;
sed per species inditas statim possunt in contemplationem veritatis
pervenire. Et ideo statim quod debito fini, vel indebito
adhaeserunt, immobiliter in eo permanserunt.
9. Non est tamen aestimandum quod animae, postquam resument corpora
in resurrectione, immobilitatem voluntatis amittant, sed in ea
perseverant: quia, ut supra dictum est, corpora in resurrectione
disponentur secundum exigentiam animae, non autem animae immutabuntur
per corpora.
|
|