|
1. Ex praemissis igitur apparet quod duplex est retributio pro his
quae homo in vita gerit: una secundum animam, quam aliquis percipit
statim cum anima fuerit a corpore separata; alia vero retributio erit
in resumptione corporum, secundum quod quidam impassibilia et gloriosa
corpora, quidam vero passibilia resument et ignobilia. Et prima
quidem retributio singillatim fit singulis, secundum quod divisim
singuli moriuntur. Secunda autem retributio simul omnibus fiet,
secundum quod omnes simul resurgent. Omnis autem retributio qua
diversa redduntur secundum diversitatem meritorum, iudicium requirit.
Necesse est ergo duplex esse iudicium: unum, quo divisim singulis
quantum ad animam redditur poena vel praemium; aliud autem commune,
secundum quod, quantum ad animam et corpus, reddetur omnibus simul
quod meruerunt.
2. Et quia Christus sua humanitate, secundum quam passus est et
resurrexit, nobis et resurrectionem et vitam aeternam promeruit; sibi
competit illud commune iudicium, quo resurgentes vel praemiantur vel
puniuntur. Propterea de eo dicitur Ioan. 5-27: potestatem dedit
ei iudicium facere, quia filius hominis est.
3. Oportet autem iudicium proportionale esse his de quibus
iudicatur. Et quia finale iudicium erit de praemio vel poena
visibilium corporum, conveniens est ut illud iudicium visibiliter
agatur. Unde etiam Christus in forma humanitatis iudicabit, quam
omnes possint videre, tam boni quam mali. Visio autem divinitatis
eius beatos facit, ut in tertio est ostensum: unde a solis bonis
poterit videri. Iudicium autem animarum, quia de invisibilibus est,
invisibiliter agitur.
4. Licet autem Christus in illo finali iudicio auctoritatem habeat
iudicandi, iudicabunt tamen simul cum illo, velut iudicis assessores,
qui ei prae ceteris adhaeserunt, scilicet apostoli, quibus dictum
est, Matth. 19-28: vos qui secuti estis me, sedebitis super
sedes iudicantes duodecim tribus Israel; quae promissio etiam ad illos
extenditur, qui apostolorum vestigia imitantur.
|
|