|
1. Peracto igitur finali iudicio, natura humana totaliter in suo
termino constituetur. Quia vero omnia corporalia sunt quodammodo
propter hominem, ut in tertio est ostensum, tunc etiam totius
creaturae corporeae conveniens est ut status immutetur, ut congruat
statui hominum qui tunc erunt. Et quia tunc homines incorruptibiles
erunt, a tota creatura corporea tolletur generationis et corruptionis
status. Et hoc est quod dicit apostolus, Rom. 8-21, quod ipsa
creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae
filiorum Dei.
2. Generatio autem et corruptio in inferioribus corporibus ex motu
caeli causatur. Ad hoc igitur quod in inferioribus cesset generatio et
corruptio, oportet etiam quod motus caeli cesset. Et propter hoc
dicitur Apoc. 10-6, quod tempus amplius non erit.
3. Non debet autem impossibile videri quod motus caeli cesset. Non
enim motus caeli sic est naturalis sicut motus gravium et levium, ut ab
aliquo interiori activo principio inclinetur ad motum: sed dicitur
naturalis, inquantum habet in sua natura aptitudinem ad talem motum;
principium autem illius motus est aliquis intellectus, ut in tertio est
ostensum. Movetur igitur caelum sicut ea quae a voluntate moventur.
Voluntas autem movet propter finem. Finis autem motus caeli non
potest esse ipsum moveri: motus enim, cum semper in aliud tendat, non
habet rationem ultimi finis. Nec potest dici quod finis caelestis
motus sit, ut corpus caeleste reducatur secundum ubi de potentia in
actum: quia haec potentia nunquam potest tota in actum reduci: quia
dum corpus caeleste est actu in uno ubi, est in potentia ad aliud;
sicut est et de potentia materiae primae respectu formarum. Sicut
igitur finis naturae in generatione non est reducere materiam de
potentia in actum, sed aliquid quod ad hoc consequitur, scilicet
perpetuitas rerum, per quam ad divinam similitudinem accedunt; ita
finis motus caelestis non est reduci de potentia in actum, sed aliquid
consequens ad hanc reductionem, scilicet assimilari Deo in causando.
Omnia autem generabilia et corruptibilia, quae causantur per motum
caeli, ad hominem ordinantur quodammodo sicut in finem, ut in tertio
est ostensum. Motus igitur caeli praecipue est propter generationem
hominum: in hoc enim maxime divinam similitudinem consequitur in
causando, quia forma hominis, scilicet anima rationalis, immediate
creatur a Deo, ut in secundo est ostensum. Non autem potest esse
finis multiplicatio animarum in infinitum: quia infinitum contrariatur
rationi finis. Nihil igitur inconveniens sequitur si, certo numero
hominum completo, ponamus motum caeli desistere.
4. Cessante tamen motu caeli et generatione et corruptione ab
elementis, eorum substantia remanebit, ex immobilitate divinae
bonitatis: creavit enim res ut essent. Unde esse rerum quae
aptitudinem habent ad perpetuitatem, in perpetuum remanebit. Habent
autem naturam ut sint perpetua, secundum totum et partem, corpora
caelestia; elementa vero secundum totum, licet non secundum partem,
quia secundum partem corruptibilia sunt; homines vero secundum partem,
licet non secundum totum, nam anima rationalis incorruptibilis est,
compositum autem corruptibile. Haec igitur secundum substantiam
remanebunt in illo ultimo statu mundi, quae quoquo modo ad
perpetuitatem aptitudinem habent, Deo supplente sua virtute quod eis
ex propria infirmitate deest.
5. Alia vero animalia, et plantae, et corpora mixta, quae
totaliter sunt corruptibilia, et secundum totum et partem, nullo modo
in illo incorruptionis statu remanebunt. Sic igitur intelligendum est
quod apostolus dicit, I Cor. 7-31: praeterit figura huius
mundi, quia haec species mundi quae nunc est, cessabit: substantia
vero remanebit. Sic etiam intelligitur quod dicitur Iob 14-12:
homo, cum dormierit, non resurget donec atteratur caelum: idest,
donec ista dispositio caeli cesset qua movetur et in aliis motum
causat.
6. Quia vero inter alia elementa maxime activum est ignis, et
corruptibilium consumptivum; consumptio eorum quae in futuro statu
remanere non debent, convenientissime fiet per ignem. Et ideo
secundum fidem ponitur quod finaliter mundus per ignem purgabitur, non
solum a corruptibilibus corporibus, sed etiam ab infectione quam locus
iste incurrit ex habitatione peccatorum. Et hoc est quod dicitur II
Petri 3-7: caeli qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt,
igni reservati, in diem iudicii: ut per caelos non ipsum firmamentum
intelligamus, in quo sunt sidera, sive fixa sive errantia, sed istos
caelos aereos terrae vicinos.
7. Quia igitur creatura corporalis finaliter disponetur per
congruentiam ad hominis statum; homines autem non solum a corruptione
liberabuntur, sed etiam gloria induentur, ut ex dictis patet:
oportebit quod etiam creatura corporalis quandam claritatis gloriam suo
modo consequatur.
8. Et hinc est quod dicitur Apoc. 21-1: vidi caelum novum et
terram novam; et Isaiae 65-17 ego creabo caelos novos, et terram
novam, et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor:
sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum. Amen.
|
|