|
Ecce inimici tui sonuerunt, et qui te oderunt, extulerunt caput.
Super populum tuum malignaverunt consilium; et cogitaverunt adversus
sanctos tuos. Dixerunt: venite, disperdamus eos de gente, et non
memoretur nomen Israel ultra. Omnipotens Deus amator hominum suo
amore nobis utitur ad eius bonitatem et nostram utilitatem, ut
Augustinus docet in I Lib. de doctrina Christiana. Ad suam quidem
bonitatem, ut homines Deo dent gloriam: Isai. XLIII, 7:
omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum. Sed ad
nostram utilitatem, ut ipse omnibus det salutem. I Tim. II, 4:
qui vult omnes homines salvos fieri. Et hanc concordiam inter homines
et Deum nascente domino Angelus annuntiavit, Luc. II, 14:
gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Quamvis autem ipse, cum sit omnipotens, per se ipsum posset gloriam
suam ab hominibus, et salutem hominum procurare; disposuit tamen, ut
ordo servaretur in rebus, ministros eligere, quorum ministerio
perficeretur utrumque; unde recte tales Dei adiutores dicuntur, I
Cor. III, 9. Sed Diabolus invidus divinae gloriae et humanae
salutis, per ministros suos, quos ad persecutionem praedictorum
ministrorum incitat, utrumque nititur impedire: unde tales, ministri
Diaboli in hoc et inimici Dei ostenduntur, cuius gloriam impediunt;
et totius humani generis, cuius saluti adversantur; et specialiter
ministrorum Dei, quos persequuntur: I Thess. II, 15: nos
persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus
adversantur. Et propter hoc Psalmus in verbis propositis tria facit.
Primo ostendit eorum inimicitiam ad Deum, ibi, ecce inimici tui
sonuerunt; idest, qui prius occulte contra te loquebantur, nunc in
publicum loqui non formidant. Ut enim dicit Glossa, novissima
tempora Antichristi designat, quando haec quae modo premuntur metu,
in liberam vocem erumpent: quae vox quia irrationabilis, erit magis
sonitus quam vox dicitur. Nec solum voce inimicitias suas exercent,
sed etiam factis: unde sequitur: et qui te oderunt extulerunt caput,
scilicet Antichristum, secundum Glossam, et membra eius, quae sub
illo capite sunt; ut ab uno capite gubernati, efficacius sanctos Dei
persequantur. Secundo ostendit quomodo toti humano generi
adversantur, subiungens: super populum tuum malignaverunt consilium,
vel astute cogitaverunt, secundum aliam litteram, ad eos decipiendum,
secundum Glossam secundum illud Isai. III, 12: popule meus,
qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt: Glossa, blandis verbis.
Tertio, ostendit quomodo ministros Dei persequuntur, cum subdit: et
cogitaverunt adversus sanctos tuos: Glossa: non solum contra
mediocres, sed etiam contra caelestes viros. Unde Gregorius in
XIII Lib. Moralium, exponens illud Iob XVI, II:
aperuerunt super me ora sua, exprobrantes illos praecipue reprobi in
sancta Ecclesia persequuntur quos multis conspiciunt esse profuturos;
et infra: reprobi grande se aliquid fecisse aestimant, cum vitam
praedicatorum necant. Duo autem contra sanctos cogitant. Primo ut
eos omnino annihilent: Esther XIII, 15: volunt nos inimici
nostri perdere, et hereditatem tuam delere. Secundo, ut si hoc non
possint, saltem eorum famam destruant apud homines, ut in eis
fructificare non possint: Iac. II, 6: nonne divites per
potentiam opprimunt vos? Nonne et ipsi blasphemant bonum nomen quod
invocatum est super vos? Et ideo quantum ad primum horum duorum
Psalmus subiungit: dixerunt: venite: Glossa, quaerentes sibi
socios: disperdamus eos de gente, vel gentibus: Glossa: scilicet ne
sint inter gentes: idest, tollamus eos de mundo: ecce persecutio
Antichristi. Quantum ad secundum subdit: et non memoretur nomen
Israel ultra, ut scilicet nomen eorum in fama non habeatur, eorum
scilicet qui se dicunt vere esse Israel, ut Glossa dicit. Horum
primum, scilicet sanctorum expulsionem de mundo, tyranni antiquitus
per violentiam implere conati sunt: unde apostolus ad Rom. VIII,
36, suo tempore illud Psalmi compleri dicit: propter te
mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Sed
nunc idem perversi homines astutis consiliis attentant quantum ad
religiosos specialiter, qui verbo et exemplo aptius fructificare
possunt, perfectionem profitentes; volentes quaedam astruere per quae
eorum status vel totaliter destruitur, vel redditur importabilis supra
modum dum eis; subtrahere nituntur spiritualia solatia, corporalia
onera imponentes. Primo enim eis pro posse studium et doctrinam
auferre conantur, ut sic adversariis resistere non possint, nec in
Scripturis consolationem spiritus invenire. Et haec est astutia
Philistinorum, I regum XIII, 19: caverant (...)
Philistiim ne facerent Hebraei gladium aut lanceam: quod Glossa
exponit de prohibitione studii litterarum. Quod primitus Iulianus
apostata inchoavit, ut ecclesiastica testatur historia. Secundo, a
consortio studentium eos pro posse excludunt, ut per hoc sanctorum vita
veniat in contemptum. Apoc. XIII, 17: ne quis possit emere
aut vendere, nisi qui habet characterem aut nomen bestiae, eorum
scilicet malitiae consentiendo. Tertio eorum praedicationem et
confessionum audientiam, quibus in populo fructificant, impedire
nituntur. I Thess. II, 16: prohibentes nos gentibus loqui, ne
salvae fiant. Quarto eos ad laborem manuum compellunt, ut sic gravati
sui status taedium habeant, et in praedictis impediantur, secundum
consilium Pharaonis dicentis, Exod. I, 9-10: ecce populus
filiorum Israel multus, et fortior nobis est. Venite, sapienter
opprimamus eum: et infra: praeposuit itaque eis magistros operum.
Glossa: Pharao significat zabulum, qui luti et lateris imponit
gravissimum iugum, servitutem scilicet terreni et lutulenti operis.
Quinto eorum perfectionem vituperant, et blasphemant, scilicet
paupertatem mendicam. II Pet. II, 2: multi sequuntur eorum
luxurias, per quos via veritatis blasphematur, idest bona opera,
secundum Glossam. Sexto eis eleemosynas, unde vivebant, subtrahunt
ut possunt. In tertia canonica Ioan. X: et quasi ista non ei
sufficiant, Glossa, quod hospitalitatem dissuadet, neque ipse
suscipit fratres, Glossa, indigentes, et eos qui suscipiunt,
prohibet: Glossa, ne impendant curam humanitatis. Sed famam
sanctorum nituntur corrumpere praedicti ministri Diaboli, ut non solum
apud praesentes sanctos Dei infament verbo, sed etiam litteris per
universum orbem. Ier. XXIII, 15: a prophetis (...)
Ierusalem egressa est pollutio super omnem terram: Glossa
Hieronymi: utimur hoc testimonio adversus eos qui epistolas plenas
mendacio et fraudulentia et periurio in orbem dirigunt, et aures
audientium polluunt. Non enim sufficit eis iniquitatem propriam
devorare, vel proximos laedere; sed quos semel oderunt, per totum
orbem conantur infamare, et ubique blasphemias seminare. Praedictorum
ergo malignantium nequitiam comprimere intendentes, hoc ordine
procedemus. Primo enim ostendemus, quid sit religio, et in quo
perfectio religionis consistat; quia eorum tota intentio contra
religiosos esse videtur. Secundo ostendemus ea quibus religiosos
opprimere nituntur, frivola et nulla esse. Tertio monstrabimus quod
ea quae ad religiosorum infamiam proferunt, nequiter proponunt.
|
|