|
Ut autem religionis naturam cognoscere valeamus, huius nominis
originem inquiramus. Nomen igitur religionis, ut Augustinus in libro
de vera religione innuere videtur, a religando sumptum est. Illud
autem proprie ligari dicitur quod ita uni adstringitur quod ei ad alia
divertendi libertas tollatur. Sed religatio iteratam ligationem
importans, ostendit ad illud aliquem ligari cui primo coniunctus
fuerat, et ab eo distare incepit. Et quia omnis creatura prius in
Deo extitit quam in se ipsa, et a Deo processit, quodammodo ab eo
distare incipiens secundum essentiam per creationem; ideo rationalis
creatura ad ipsum Deum religari debet, cui primo coniuncta fuerat
etiam antequam esset, ut sic ad locum unde exeunt flumina revertantur,
Eccle. I, 7. Et ideo Augustinus in Lib. de vera religione
dicit: religet nos religio uni omnipotenti Deo: et habetur in Glossa
Rom. XI, 36, super illud, ex ipso et per ipsum et cetera.
Prima autem ligatio quo homo Deo ligatur, est per fidem, ut dicitur
Hebr. XI, 6: accedentem ad Deum oportet credere quia est.
Huius quidem fidei protestatio, latria est, quae cultum Deo
exhibet, quasi recognoscens eum esse principium: unde religio primo et
principaliter latriam significat, quae Deo cultum exhibet in verae
fidei protestationem. Et hoc est quod Augustinus dicit, X de
civitate Dei, quod religio non quemlibet, sed Dei cultum significare
videtur: et hoc modo Tullius religionem definit in veteri rhetorica,
dicens: religio est quae superiori cuidam naturae, quam divinam
vocant, curam caeremoniamque affert. Et sic primo et principaliter ad
veram religionem pertinere noscuntur quaecumque ad fidem integram
pertinent, et ad debitam latriae servitutem. Sed secundo ad
religionem pertinere noscuntur omnia illa in quibus possumus Deo
servitium exhibere: quia, ut Augustinus dicit in Enchir., Deus
colitur non solum fide, sed spe et caritate; ut sic omnia caritatis
opera religionis esse dicantur. Unde Iac. I, 27: religio munda
et immaculata apud Deum et patrem haec est, visitare pupillos et
viduas in tribulatione eorum et cetera. Ex his ergo patet quod duplex
est religionis acceptio. Una secundum sui nominis primam
institutionem, secundum quod aliquis se Deo ligat per fidem ad debitum
cultum; et sic quilibet Christianae religionis fit particeps in
Baptismo, abrenuntians Satanae et omnibus pompis eius. Secunda
prout aliquis ad aliqua opera caritatis se obligat, quibus specialiter
Deo servitur vitae abrenuntians saeculari; et hoc modo religionis
nomine ad praesens utimur. Caritas autem Deo debitum obsequium reddit
secundum actus vitae activae et contemplativae. Et in actibus vitae
activae diversimode secundum diversa officia caritatis, quae proximis
impenduntur: et ideo sunt aliquae religiones institutae ad vacandum
Deo per contemplationem, sicut religio monastica et eremitica;
aliquae autem ad serviendum Deo in membris suis per actionem, sicut
illorum qui ad hoc se Deo dedicant, ut infirmos suscipiant, captivos
redimant, et alia misericordiae opera exequantur. Nec est aliquod
opus misericordiae ad cuius executionem religio institui non possit,
etsi non sit hactenus instituta. Sicut autem in Baptismo quo homo per
fidei religionem Deo ligatur, peccato moritur; ita per votum
religionis non solum peccato, sed saeculo moritur, ut soli Deo vivat
in illo opere in quo se Deo ministraturum devovit: quia sicut per
peccatum vita fidei tollitur, ita per occupationes saeculi Christi
ministerium impeditur: II ad Tim. II, 4: nemo militans Deo
implicat se saecularibus negotiis. Et ideo per religionis votum illis
abrenuntiatur quibus humanus animus maxime occupari consuevit, et a
divinis obsequiis praepediri. Quorum primum et principale est
coniugium: I ad Cor. VII, 32: volo vos sine solicitudine
esse. Qui sine uxore est, solicitus est quae domini sunt, quomodo
placeat Deo; qui autem cum uxore est, solicitus est quae sunt mundi,
quomodo placeat uxori; et divisus est. Secundum est possessio
terrenarum divitiarum: Matth. XIII, 22: solicitudo huius
saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu
efficitur: unde dicit quaedam Glossa, Luc. VIII, 14 super
illud, quod autem in spinis cecidit etc.: divitiae etsi delectare
videntur, tamen suis possessoribus sunt spinae, cum aculeis curarum
mentes eorum confodiunt, quae avide quaeruntur, et solicite
servantur. Tertium est propria voluntas: quia qui suae voluntatis est
arbiter, solicitudinem habet de suae vitae gubernatione; et ideo nobis
consulitur ut nostri status dispositionem divinae providentiae
committamus: I Pet. V, 7: omnem solicitudinem vestram
proiicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis. Prov. III,
5: habe fiduciam in domino ex toto corde tuo, et ne innitaris
prudentiae tuae. Et inde est quod perfecta religio triplici voto
consecratur: scilicet voto castitatis, per quod abrenuntiatur
coniugio; voto paupertatis, per quod abrenuntiatur divitiis; voto
obedientiae per quod abrenuntiatur propriae voluntati. Per haec autem
tria vota homo sacrificium Deo offert de omnibus bonis suis: per votum
quidem castitatis, in sacrificium Deo offerens proprium corpus, de
quo Rom. XII, I: exhibeatis membra vestra hostiam viventem; per
votum autem paupertatis oblationem Deo faciens de exterioribus bonis,
de qua Rom. XV, 31: obsequii mei oblatio accepta fiat in
Ierosolymis sanctis; per votum vero obedientiae sacrificium spiritus
Deo offerens, de quo in Psalmo: sacrificium Deo, spiritus
contribulatus. Nec solum sacrificium per haec tria Deo offertur; sed
holocaustum, quod erat in lege acceptissimum. Unde Gregorius in
VIII Homil. secundae partis super Ezech.: cum quis suum aliquid
Deo vovet et aliquid non vovet, sacrificium est; cum vero omne quod
habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti Deo voverit,
holocaustum est. Et sic religio secundo modo accepta, in hoc quod
sacrificium Deo offert, primum modum religionis imitatur. Sunt tamen
quidam modi vivendi, in quibus aliqua horum praetermittuntur; sed in
eis perfecta religionis ratio non invenitur. Alia autem omnia quae in
religionibus reperiuntur, sunt adminicula quaedam vel ad cavendum ea
quibus per votum religionis abrenuntiatur, vel ad observandum illud in
quo homo per religionis votum Deo se serviturum promisit. Ex dictis
igitur patere potest, secundum quid una religio possit perfectior
altera iudicari. Ultima enim rei perfectio in finis consecutione
consistit: unde debet principaliter ex duobus religionis perfectio
iudicari. Primo, ex hoc ad quod religio ordinatur: ut dicatur illa
esse religio eminentior quae digniori actui dedicatur: ut sic secundum
comparationem activae et contemplativae vitae in utilitate et dignitate
accipiatur comparatio religionum quae activae, et quae contemplativae
vitae deputantur. Secundo ex comparatione religionis ad executionem
illius ad quod est instituta. Non enim sufficit religionem aliquam ad
aliquid altum institui, nisi sit taliter ordinata observationibus et
modis vivendi, quod ad suum finem sine impedimento pertingat; sicut si
duae religiones sunt institutae ad contemplandum, illa per quam homo
liberior contemplationi redditur, debet perfectior iudicari. Sed
quia, ut dicit Augustinus, nemo potest novam vitam inchoare, nisi
veteris eum vitae poeniteat, quaelibet religio, per quam novam vitam
homo inchoat, quidam poenitentiae status est, ut homo a veteri vita
purgetur: et secundum hoc tertio modo possunt comparari religiones, ut
illa dicatur perfectior quae maiores austeritates habet, vel in ieiunio
vel in paupertate, vel in aliis huiusmodi: quia opera satisfactoria
debent esse poenalia. Sed primae comparationes sunt magis religioni
essentiales: et ideo secundum eas est magis perfectio religionis
iudicanda: et praecipue cum perfectio vitae magis consistat in
interiori iustitia quam in exteriori abstinentia. Sic ergo patet quid
sit religio, et in quo perfectio religionis consistat.
|
|