|
His igitur visis procedendum est ad ea excludenda quibus
adversarii religionis religionem opprimere conantur, hoc modo
procedentes.
Primo enim inquiremus, utrum alicui religioso docere liceat.
Secundo, utrum religiosus possit esse de collegio saecularium
licite.
Tertio, utrum religioso liceat praedicare et confessiones
audire, si curam non habeat animarum.
Quarto, utrum religiosus teneatur propriis manibus laborare.
Quinto, utrum liceat religioso omnia sua relinquere, ita quod
nihil sibi possidendum remaneat nec in proprio, nec in communi.
Sexto, utrum possit vivere de eleemosynis, et de mendicatis
praecipue.
|
|