|
1. Doctrinam autem religiosorum, ne scilicet docere
possint, multipliciter excludere nituntur. Primo auctoritate domini
dicentis, Matth. XXIII, 8: vos autem nolite vocari Rabbi:
quod quidem consilium esse dicunt a perfectis observandum unde cum omnes
religiosi perfectionem profiteantur, a magisterio abstinere debent.
2. Secundo auctoritate Hieronymi in epistola contra
Vigilantium, et 16, qu. I: monachus non docentis sed plangentis
habet officium: et 7, qu. I, cap hoc nequaquam dicitur: monachi
vita subiectionis habet verbum et discipulatus: non docendi, vel
praesidendi, vel pascendi alios. Et ita, cum canonici regulares et
alii religiosi monachorum iure censeantur, ut dicitur extra, de
postulando, ex parte, et de statu monachorum, quod Dei timorem;
relinquitur quod nulli religioso docere liceat.
3. Ad idem etiam addunt quod docere est contra
religionis votum. Per votum enim religionis mundo abrenuntiatur.
Omne autem quod est in mundo, est concupiscentia carnis,
concupiscentia oculorum, et superbia vitae; per quae tria intelligunt
divitias, delicias et honores. Magisterium autem honorem esse
dicunt: quod probant per Glossam, quae est Matth. IV, 5 super
illud statuit eum supra pinnaculum templi etc., in Palestina plana
desuper erant tecta, et ibi erat sedes doctorum, unde populo
loquerentur: ubi multos cepit Diabolus vanagloria, honore magisterii
inflatos. Unde concludunt, quod docere est contra religionis votum.
4. Item. Religiosi tenentur ad perfectam humilitatem,
sicut ad perfectam paupertatem. Sed ita tenentur ad paupertatem, quod
non licet eis aliquid proprium possidere. Ergo ita debent humilitatem
servare quod nullo honore potiantur. Magisterium autem est honor, ut
probatum est. Ergo magisterium est eis illicitum.
5. Item. Dionysius, 4 cap. Eccl. Hierar.,
distinguit nostram hierarchiam in tria: scilicet in sacras actiones,
et in communicantes eas, et in eos qui eas tantum recipiunt. Actiones
autem sacras dividit in tria scilicet purgationem, illuminationem et
perfectionem. Communicantes etiam divinas actiones dividit in tria in
5 cap.: scilicet in purgantes quod est diaconorum, in illuminantes
quod est sacerdotum, in perficientes quod est episcoporum.
Recipientes etiam divinas actiones dividit in tria in 6 capitulo,
scilicet in immundos, qui purgantur per diaconos; in sacrum populum,
qui illuminatur per sacerdotes; in monachos, qui sunt altioris
gradus, qui perficiuntur per episcopos. Ergo patet quod monachorum
non est sacra aliis communicare, sed ab aliis recipere. Sed quicunque
docet, sacra aliis communicat. Ergo monachus non debet docere.
6. Item. Magis est remotum a vita monastica
scholasticum officium quam ecclesiasticum. Sed, ut dicitur 16,
quaest. I, nemo potest ecclesiasticis officiis deservire, et in
monastica regula ordinate persistere. Ergo multo minus potest monachus
scholasticis officiis vacare docendo vel audiendo.
7. Addunt iterum quod est contra apostolicam doctrinam
II Cor. X, 13: nos autem non in immensum gloriabimur, sed
secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus: Glossa: tanta
potestate utimur, quanta concessa est ab auctore, nec mensuram vel
modum egredimur. Unde dicunt, quod quicumque religiosus ultra illum
modum egreditur qui sibi ab auctore suae regulae est statutus, se ipsum
superextendit contra apostolicam doctrinam veniens. Unde cum nulla
religio in sui principio habuerit magistros, nulli religioso licet ad
magisterium promoveri.
1. Ulterius autem, et si non ex toto doctrinam
religiosorum impedire possint, eam saltem attenuare nituntur,
dicentes, quod in uno religiosorum collegio duo doctores esse non
debent: inducentes illud quod dicitur Iac. III, I: nolite
plures magistri fieri, fratres mei: Glossa: plures in una Ecclesia
ne velitis esse magistri. Sed unum religiosorum collegium est una
Ecclesia. Ergo in uno religiosorum collegio non debent esse plures
magistri.
2. Item. Hieronymus ad rusticum monachum, et
habetur 7, quaest. I: in apibus princeps est unus, grues unam
sequuntur ordine litterato, et infra: in navi unus gubernator, in
domo unus dominus. Ergo et in uno collegio religiosorum non debet esse
nisi unus magister.
3. Item. Cum sint multa religiosorum collegia, si
unum collegium haberet plus quam unum doctorem, sequeretur tanta
multiplicatio religiosorum doctorum, quod saeculares magistri
excluderentur propter auditorum paucitatem; praecipue cum oporteat in
uno studio esse determinatum numerum magistrorum, ne ex doctorum
multitudine doctrina sacra veniat in contemptum.
Huius autem erroris assertores, priorum errantium
semitas imitantur. Est enim errantium consuetudo, ut quia in medio
veritatis non possunt consistere, unum errorem declinantes, in
contrarium dilabantur. Sicut evitans divisionem essentiae, quam
Arius introduxit, in confusionem personarum Sabellius declinavit, ut
dicit Augustinus. Sic etiam Eutyches declinans divisionem personarum
in Christo quam Nestorius asserebat, confusionem naturarum in
Christo posuit, sicut dicit Boetius. Idem etiam patet de Pelagio
et Manichaeo, et de multis aliis haereticis: propter quod dicitur
II Tim. III, 8: homines reprobi corrupti mente circa fidem:
Glossa: et nunquam in fide; quia in circuitu impii ambulant, in
medio non sistentes. Fuit igitur quondam quorundam praesumptuosorum
religiosorum error, quod ex hoc ipso quod monachi erant, de sua vita
praesumentes, auctoritate propria sibi docendi officium usurpabant; et
in hoc pax ecclesiastica turbabatur; ut habetur 16, quaest. I:
quidam monachi nihil habentes sibi iniunctum a proprio episcopo,
veniunt ad civitatem Constantinopolitanam, et in ea perturbationes
ecclesiasticae tranquillitati inferunt: quod etiam plenius in
ecclesiastica narratur historia: quorum praesumptionem sancti patres
conati sunt reprimere rationibus et decretis. Eorum autem dictis
quidam perversi nostri temporis abutuntur, ea indocti atque instabiles
depravantes, sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsorum perditionem,
II Pet. ult., 16; intantum quod in contrarium errorem
labuntur, asserentes quod non licet religioso doctoris officium
exercere, vel suscipere; et quod non debet ei iniungi. Quod quidem
esse falsum primo ostendamus, postmodum ad eorum probationes
respondentes. Primo ergo inducatur auctoritas Hieronymi ad rusticum,
quae habetur 16, quaest. I cap.: sic vive in monasterio, ut
clericus esse merearis: multo tempore disce ut postmodum doceas. Item
ad eundem in cap. seq.: si clericatus te titillat desiderium, discas
quod possis docere. Ex quibus accipi potest quod monachi possunt
suscipere docendi officium. Hoc idem ostenditur exemplis sanctorum,
qui in religione viventes docuerunt: sicut patet de Gregorio
Nazianzeno, qui cum monachus esset, Constantinopolim est adductus,
ut sacram Scripturam ibi doceret, ut ecclesiastica narrat historia.
Hoc etiam patet de Damasceno; qui cum monachus esset, scholares
docuit non solum in sacra Scriptura, sed etiam in liberalibus
artibus, ut patet in Lib. de miraculis beatae virginis. Hieronymus
etiam in prologo Bibliae, licet monachus esset, doctrinam sacrae
Scripturae promittit Paulino monacho, scilicet quod eum docebit;
quem etiam ad studium sacrae Scripturae hortatur. De Augustino etiam
legitur, quod postquam monasterium instituit, in quo coepit vivere
secundum regulam sub sanctis apostolis constitutam, scribebat libros,
et docebat indoctos. Hoc etiam patet de aliis Ecclesiae doctoribus:
scilicet Gregorio, Basilio, Chrysostomo et aliis multis; qui
religiosi fuerunt, et praecipui Ecclesiae doctores. Hoc etiam
rationibus ostendere facile est. Doctrina enim sacrae Scripturae
operibus comprobatur. Act. I, I: coepit Iesus facere et docere:
Glossa: quod coepit facere et docere, bonum doctorem instruit, qui
quod docet facit. Doctrina autem evangelica non solum praecepta, sed
etiam consilia continet. Convenientissime ergo doctrinam evangelicam
docet qui non solum praecepta, sed et consilia servat, cuiusmodi sunt
religiosi. Item. Qui moritur alicui vitae, ab illis operibus
decidit quae illi vitae congruunt; et qui vivere incipit aliqua vita,
illa opera tunc sibi fiunt maxime convenientia quae illi vitae
competunt: unde Dionysius, 2 cap. Eccl. Hierarch., ostendit,
quod ante Baptismum, per quem homo divinam vitam accipit, non potest
exercere operationes divinas: quia, sicut ipse dicit, oportet primum
existere, et deinde operari. Sed religiosus per votum religionis
saeculo moritur, Deo vivens. Ergo per hoc quod religiosus est,
interdicuntur sibi actiones saeculares, sicut mercationes, et alia
negotia saecularia; non autem actiones divinae, quae scilicet hominem
in Deo viventem requirunt. Talis autem est divina confessio, quae
fit per doctrinam. Psalmus non mortui laudabunt te, domine
(...); sed nos qui vivimus etc.; et ita religiosi per votum
religionis a doctrinae officio non excluduntur. Praeterea. Illi
maxime sunt idonei ad docendum qui maxime divina per contemplationem
capere possunt: unde Gregorius in 6 Moral.: quieti contemplantes
sorbeant quod occupati erga proximos loquentes refundant. Sed ad
vacandum contemplationi praecipue religiosi sunt deputati. Ergo ipsi
per hoc quod sunt religiosi, redduntur magis ad docendum idonei quam
impediantur. Item. Ridiculum est dicere, quod ex hoc aliquis a
doctrina repellatur per quod magis quietus ad vacandum studio et
doctrinae redditur; sicut ridiculum esset quod a currendo impediretur
qui impedientia cursum reliquit. Sed religiosi per triplex votum
reliquerunt illa quibus animus maxime inquietatur ut ex praemissis
patet: ergo eis maxime studere et docere competit. Eccli.
XXXVIII, 25: sapientiam, Glossa, divinam, scribe in
tabulis cordis, idest disce in tempore vacuitatis; et qui minoratur
actu, percipiet sapientiam. Item. Pauperibus Christi maxime
competit notitiam Scripturarum habere, ut patet per Hieronymum in
Prol. Hebraicarum quaestionum super Genes.: ut nos humiles atque
pauperes nec habemus divitias, nec oblatas dignamur accipere; ita et
illi noverint non posse se notitiam Scripturarum, idest divitias
Christi, cum mundi habere divitiis. Eis autem competit docere qui
notitiam habent Scripturarum. Ergo religiosis, qui paupertatem
profitentur, maxime competit docere. Item. Sicut supra probatum
est, ad quodlibet opus misericordiae exequendum potest aliqua religio
institui. Sed docere est actus misericordiae, unde inter eleemosynas
spirituales computatur. Ergo potest aliqua religio institui
specialiter ad docendum. Item. Magis videtur remotum a religionis
proposito corporalis militia, quae armis corporalibus exercetur, quam
militia spiritualis, quae utitur armis spiritualibus, scilicet sacris
documentis ad errorum impugnationem: de quibus dicitur II ad Cor.
X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia et cetera. Sed
religiones aliquae provide institutae sunt ad exequendam militiam
corporalem in tutelam Ecclesiae ab hostibus corporalibus; quamvis non
desint Ecclesiae principes saeculares, qui ex officio Ecclesiam
defendere debent. Ergo et salubriter institutae sunt aliquae
religiones ad docendum, ut sic per eorum doctrinam Ecclesia ab
hostibus defendatur; quamvis etiam sint alii ad quos pertinet hoc modo
Ecclesiam defensare. Item. Qui idoneus est ut assumi possit ad id
quod maius est, et in quo aliud includitur, idoneus debet reputari ad
id quod minus est, et quod in maiori includitur. Sed religiosus,
etiamsi eius religio non sit ad docendum instituta, potest assumi ad
praelationis officium, ut patet de monachis per multa capitula, 16,
quaest. I. Cum ergo praelationis officium sit maius quam officium
doctoris quod magistri legentes in scholis exercent, et cum etiam
praelationis officium simul habeat et doctrinam adiunctam; non debet
inconveniens reputari, si monachus auctoritate eius ad quem spectat,
ad praedictum doctrinae officium assumatur. Item. Minora bona pro
maioribus bonis intermitti possunt; ut dicit Glossa Luc. IX, 60
super illud: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. Sed bonum
commune praefertur bono privato. Cum ergo monachus in claustro ordinem
suum servans, privato bono insistat, scilicet suae tantum saluti;
doctrinae autem officium, quo plurimi erudiuntur, in bonum commune
totius Ecclesiae redundet; non est inconveniens, si monachus extra
claustrum vivat ad doctrinae officium assumptus de licentia eius ad quem
spectat. Nec valet quod dicunt, quod hoc posset fieri quando
necessitas immineret, quae nunc non apparet, cum magistri saeculares
ad copiam habeantur: quia utilitas communis non solum debet procurari
ut sit quocumque modo, sed ut sit optimo modo quo fieri potest.
Quanto autem doctores magis multiplicantur, tanto utilitas communis,
quae ex doctrina provenit, magis crescit, quia uni manifestatur quod
alii notum non est: propter quod dicitur Sap. VI, 26: multitudo
sapientium sanitas est orbis terrarum; quo zelo Moyses ductus dixit
Num. XI, 29: quis tribuat ut omnis populus prophetet? Glossa:
fidelis praedicator optat, si fieri valeat, ut veritatem quam solus
loqui non sufficit, ora cunctorum sonent; et infra: prophetare omnes
voluit qui bonum quod habuit, non invidit. Item. Eiusdem est verbo
praesentes, et scripto docere absentes, unde II Cor. X, 11
dicit apostolus: quales sumus in verbo per epistolas, absentes, tales
et praesentes. Sed nullus dubitat quin religiosus possit docere
absentes scripto, cum omnia armaria plena inveniantur operibus, sive
libris, quos religiosi fecerunt ad Ecclesiae instructionem. Ergo et
praesentes possunt verbo docere.
Ea autem quae in contrarium opponuntur, facile est
solvere. Quod enim primo dicunt, esse domini consilium de vitando
magisterio, patet multipliciter esse falsum. Primo quia
supererogationes, de quibus dantur consilia, habent praemium
eminentius, ut patet ex hoc quod dicitur Lucae X, 35: et
quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi: quod
Glossa de supererogatione consiliorum exponit. Unde abstinere ab
illis actibus quibus excellens debetur praemium, sub consilio cadere
non potest. Doctoribus autem debetur praemium excellens, sicut et
virginibus, scilicet aureola, ut patet Dan. XII, 3: qui ad
iustitiam erudiunt multos, Glossa, verbo et exemplo, erunt quasi
stellae in perpetuas aeternitates. Sicut ergo inconveniens esset
dicere, quod declinare virginitatem vel martyrium sub consilio
caderet; ita inconveniens est dicere, quod abstinere ab actu docendi,
sub consilio cadat. Item consilium non potest esse de eo quod
contrariatur praecepto vel consilio. Sed docere sub praecepto cadit
vel sub consilio, ut patet Matth. ult.: euntes, docete omnes
gentes etc. et Gal. VI, I: vos, qui spirituales estis,
instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Non ergo de non docendo
potest esse consilium. Item consilia quae dominus proposuit,
immediate ab apostolis observari voluit, ut eorum exemplo alii ad
servanda consilia provocarentur: unde Paulus, I Cor. VII, 7,
consilium de virginitate servanda proponens, dixit: volo omnes homines
esse sicut me ipsum. Sed observatio huius quod dicunt consilium,
scilicet abstinere a docendo, ad apostolos non pertinebat, cum ipsi ad
docendum universum orbem mitterentur. Non ergo abstinere a docendo sub
consilio cadit. Nec potest dici quod sub consilio cadat abstinere ab
his quae ad solemnitatem docendi pertinent: quia ea quae ad
solemnitatem docendi pertinent, non causa elationis fiunt, alias enim
essent ab omnibus vitanda, quia quilibet tenetur elationem vitare; sed
sunt ordinata ad auctoritatem officii ostendendam; et ideo, sicut
perfectioni nihil deperit, si sacerdos supra diaconum sedeat, aut
sericis ornetur vestibus; ita nihil obsistit perfectioni, si quis
magistralibus insigniis utatur: et hoc est quod dicit quaedam Glossa
super illud Matth. XXIII, 6: amant primos recubitus.
Magistros inquit primos sedere non vetat; sed eos arguit qui haec
habita vel non habita indebite appetunt. Adhuc autem est magis
ridiculum dicere, quod etsi abstinere a docendo sub consilio non
cadat, tamen abstinere a magisterii nomine sub consilio cadit. Non
enim potest esse praeceptum vel consilium de eo quod non est in nobis,
sed in alio. In nobis quidem est docere vel non docere, de quo non
esse consilium probatum est. Sed doctores aut magistros vocari non est
in nobis, sed in eis qui sic nos nominant. Non ergo potest sub
consilio cadere, ut non vocemur magistri. Item, cum nomina sint
imposita ad significandum res, ridiculum est dicere quod nomen sit
prohibitum, cum res non sit interdicta. Item, cum consiliorum
observatio maxime ad apostolos pertinuit, quibus mediantibus ad alios
pervenit. Magistri nomen nullo consilio est interdictum, cum ipsi
apostoli se ipsos magistros et doctores nominaverint: I Tim. II,
7: veritatem dico in Christo Iesu, non mentior, doctor gentium in
fide et veritate; II Tim. I, II: in quo positus sum ego
praedicator et apostolus et magister gentium. Restat ergo dicendum,
quod hoc quod dominus dixit, vos autem nolite vocari Rabbi, non sit
consilium, sed praeceptum, ad quod omnes tenentur; nec prohibetur
actus docendi vel magisterii nomen, sed ambitio magisterii: unde, cum
subiungit, nec vocemini magistri, Glossa: ne appetatis vocari. Nec
quemlibet appetitum interdicit, sed inordinatum; ut ex Glossa prius
inducta apparet, et ex hoc etiam quod de inordinato Pharisaeorum
appetitu praemiserat, dicens: amant primos recubitus et cetera.
Potest tamen aliter intelligi, secundum Glossam, ut etiam ex
circumstantia litterae patet. Simul enim dominus prohibet ibidem
patris nomen et magistri, hac ratione quia unus est pater noster qui in
caelis est, et quia magister noster unus est Christus. Deus enim,
ut Glossa dicit ibidem, pater et magister natura dicitur: et homo
dicitur indulgentia pater, et magister ministerio. Prohibet ergo
dominus ne auctoritas vitae naturalis seu spiritualis, aut etiam
sapientiae, alicui homini attribuatur: unde dicit Glossa: vos autem
nolite vocari etc., id est ne quae Deo debentur, vobis praesumatis;
nec alios Rabbi vocetis, ne divinum honorem hominibus deferatis.
Unde in alia Glossa dicitur, quod pater vocandus est aliquis, ut
honor aetati deferatur, non ut auctor vitae habeatur. Magister ex
consortio veri magistri et tanquam eius nuntius, pro reverentia eius ad
quod mittitur, honoretur. Sic ergo patet quod dominus non prohibuit
simpliciter nec praecepto nec consilio nomen patris aut magistri: alias
quomodo sancti patres sustinuissent ut illi qui praesunt monasteriis,
abbates, idest patres, vocarentur? Quomodo etiam Christi vicarius,
qui debet esse totius perfectionis exemplar, Papa, idest pater
diceretur? Augustinus etiam et Hieronymus episcopos quibus scribunt,
Papas, idest patres, frequenter nominant. Stultissimum ergo est
dicere, quod hoc quod dicitur, nolite vocari Rabbi, sit consilium.
Dato autem quod sit consilium, non sequitur quod omnes perfecti ad
istud consilium teneantur. Non enim qui perfectionis statum
profitetur, ad omnia tenetur consilia, sed ad ea tantum ad quae ex
voto se ligat: alias alii apostoli, qui in statu perfectionis erant,
tenebantur ad hanc supererogationem quam Paulus faciebat, ut non
acciperent stipendia ab Ecclesiis quibus praedicabant; et ita
peccabant, cum hoc non observarent, ut patet I Cor. IX, 15.
Sequeretur etiam ex hoc religionum confusio, si omnes ad
supererogationes omnes et consilia tenerentur: quidquid enim una
supererogaret, omnes supererogare tenerentur, et sic inter eas nulla
distinctio remaneret: quod est inconveniens. Non ergo ad omnia
consilia perfecti tenentur, sed solum ad ea ad quae se obligant.
Quod etiam secundo obiiciunt, quod monachus non
docentis, sed plangentis habet officium, non facit pro eis. Ibi enim
Hieronymus ostendit, quid monacho, ex hoc quod est monachus,
competat quia poenitentiam agere, non autem docere, sicut illi sibi
usurpabant, de quibus diximus, quod ex hoc ipso quod monachi erant,
docere volebant. Vel intendit ostendere, quod monachus, ex hoc quod
est monachus, non obligatur ad docendum. Sic enim Hieronymus inducit
hoc in epistola contra Vigilantium. Non autem sequitur, si monachus
non habet docendi officium, quod accipere non possit; sicut non
sequitur, si subdiaconus non habet officium legendi Evangelium, quod
ad hoc officium assumi non possit: et hoc est quod Gratianus dicit
16, quaest. I, superiori. Voluit, inquit, Hieronymus
distinguere inter personam monachi et personam clerici, ostendens quid
unicuique ex proprio officio conveniat. Aliud enim convenit cuique ex
eo quod monachus est, aliud ex eo quod clericus est. Ex eo enim quod
monachus est, sua et aliorum peccata deflendi habet officium; ex eo
autem quod clericus docendi et pascendi habet officium. Ex quo etiam
patet intellectus alterius capituli suprainducti. Patet etiam quod
Gratianus loquitur in illa quaestione de doctrina praedicationis, quae
ad praelatos pertinet; non autem de doctrina scholastica, cui praelati
non multum intendunt. Unde haec obiectio procedit in aequivoco.
Item, dato quod monachis docere non liceat, non sequitur quod
canonicis regularibus non liceat docere, cum canonici regulares inter
clericos computentur: de quibus Augustinus dicit in sermone de communi
vita clericorum, et habetur (XII) q. 1 cap. X, qui habuerit
proprium, vel habere voluerit, et de proprio vivere, parum est ut
dicam, non mecum manebit, sed nec clericus erit. Ex quo patet quod
illi qui sub beato Augustino sine proprio manebant, inter clericos
computabantur. Quamvis Augustinus postea revocaverit hoc generale
interdictum quod fecerat, ut nullus clericus esset nisi sine proprio
viveret; non tamen revocavit quin illi qui sine proprio sub eo
vivebant, clerici essent; ut patet per illud cap. quaest. eadem
certe ego sum et cetera. Quod autem obicit; quod canonici regulares
et monachi ad paria censentur, intelligendum est in illis quae sunt
communia omni religioni; sicut vivere sine proprio, abstinere a
negotiationibus, et ab officio advocandi in causis, et huiusmodi:
alias posset similiter concludere, quod canonici regulares tenentur
abstinere a lineis indumentis, quia monachi ad hoc tenentur. Multo
etiam fortius licet illis religiosis docere quorum religio est
specialiter ad hoc statuta, et si monachis non liceret; sicut
templariis licet armis uti, quod monachis non licet.
Quod autem tertio obiiciunt, quod assumere magistri
officium est contra votum religionis, patet multipliciter esse falsum.
Religiosi enim per votum religionis non hoc modo abrenuntiant mundo,
ut rebus mundi uti non possint; sed mundanae vitae, ut scilicet mundi
actionibus non occupentur: unde et sunt in mundo, inquantum rebus
mundi utuntur; et non sunt de mundo, inquantum a mundanis actionibus
sunt liberi. Unde non est contra votum eorum, si utantur divitiis,
vel etiam quandoque deliciis: alias quandocumque deliciose comederent,
mortaliter peccarent, quod non est dicendum. Unde nec est contra
votum eorum, si quandoque honoribus utantur. Item mundo, secundum
quod ibi accipitur, non solum religiosi, sed etiam omnes homines
abrenuntiare tenentur: quod patet ex hoc quod supra praemittit
Ioannes: si quis dilexerit mundum, non est caritas Dei in eo:
quoniam omne quod est in mundo etc., Glossa: omnes dilectores mundi
nihil habent nisi haec tria, quibus omnia vitiorum genera
comprehenduntur. Unde patet quod ad mundum ibi dicuntur pertinere non
divitiae et deliciae simpliciter, sed inordinatus appetitus earum; et
sic non solum religiosis, sed etiam omnibus interdicitur non quidem
honor, sed ambitio honoris. Glossa ibi: superbia vitae, idest omnis
ambitio saeculi. Item dato quod honor simpliciter ad mundum pertinere
intelligatur, non tamen hoc posset dici de quolibet honore, sed de
honore qui consistit in rebus mundanis. Non enim potest dici quod
honor sacerdotii ad mundum pertineat, et similiter nec honor
magisterii; cum doctrina, quam consequitur talis honor, sit de
spiritualibus bonis. Sicut ergo religiosi per votum non abrenuntiant
sacerdotio, ita nec magisterio. Item hoc est falsum quod magisterium
sit honor: est enim officium cui debetur honor. Dato autem quod
religiosi cuilibet honori abrenuntiassent, non tamen abrenuntiaverunt
eis quibus debetur honor; alias renuntiassent operibus virtutum.
Honor enim, secundum philosophum in Ethicis, est praemium virtutis.
Nec propter hoc aliquis debet abstinere a magisterio, quia Diabolus
aliquos inflatos honore magisterii decipit; sicut nec a bonis
operibus, quia Augustinus dicit: superbia etiam bonis operibus
insidiatur ut pereant.
Ad illud autem quod quarto obiiciunt, quod religiosi
profitentur perfectam humilitatem, dicendum quod falsum est: non enim
vovent humilitatem, sed obedientiam. Humilitas autem sub voto non
cadit, sicut nec aliae virtutes; cum actus virtutum sint
necessitatis, quia sunt in praecepto; votum autem est de eo quod est
voluntatis. Similiter etiam nec perfectio humilitatis sub voto cadere
potest, sicut nec perfectio caritatis; cum perfectio virtutum non sit
ex nostro arbitrio, sed ex Dei munere. Dato autem quod ad perfectam
humilitatem religiosi tenerentur, non tamen sequeretur quod non possent
aliquibus honoribus potiri, sicut non possunt possidere divitias
propter hoc quod profitentur summam paupertatem, quia possidere
divitias paupertati opponitur; non autem potiri honoribus opponitur
humilitati, sed in honoribus se inordinate extollere: unde, ut
Bernardus dicit in Lib. de consideratione: nulla splendidior gemma
humilitate, scilicet in omni ornatu summi pontificis: quo enim celsior
ceteris, eo humilitate apparet illustrior et se ipso: et Eccli.
III, 20, dicitur: quanto maior es, humilia te in omnibus.
Quis enim audeat dicere, quod Gregorio aliquid de perfectione
deperierit, quia ad summum apicem ecclesiastici honoris promotus est?
Patet etiam ex dictis quod magisterium non est honor: et sic ratio
illa penitus nihil valet.
Ad illud quod quinto obiiciunt, dicendum, quod
Dionysius distinguit monachos contra diaconos, presbyteros et
episcopos. Patet ergo quod loquitur de monachis qui clerici non erant
tempore Ecclesiae primitivae, ut patet 16, q. I, superiori.
Monachos usque ad tempus Eusebii, Zosimi et Siricii clericos non
fuisse, ecclesiastica testatur historia. Et sic non potest concludi
per dictum Dionysii aliquid de monachis qui sunt episcopi, vel
presbyteri, vel diaconi. Procedit etiam eorum ratio ex malo
intellectu Dionysii. Vocat enim actiones sacras ecclesiastica
sacramenta, Baptismum dicens esse purgationem, et illuminationem;
sed confirmationem et Eucharistiam perfectionem, ut patet in 4 cap.
Ecclesiast. hierarchiae: et haec dispensare non nisi praedictis
ordinibus licet. Sed docere in scholis non est de istis sacris
actionibus de quibus Dionysius loquitur; alias nullus posset docere in
scholis nisi esset diaconus vel sacerdos. Item monachi clerici possunt
conficere corpus Christi, quod nisi sacerdotibus non licet. Multo
ergo fortius possunt docendi officio uti, ad quod sacer ordo non
requiritur.
Ad illud quod sexto obiiciunt, quod nullus potest
ecclesiasticis officiis deservire, et in monastica regula ordinate
persistere, et ita multo minus scholastico, intelligendum est non de
his quae ad substantiam religionis pertinent, ut etiam per apparatum
ibi patet, quia hoc bene servare possunt ecclesiasticis vacantes
officiis; sed intelligitur quantum ad alias observantias, sicut
silentium, vigilias, et huiusmodi: quod etiam patet ex hoc quod
sequitur in praedicto capitulo: ut ipse districtionem monasterii teneat
qui quotidie in ministerio ecclesiastico cogitur deservire. A quibus
observantiis regularibus non est inconveniens si aliqui abstineant, ut
utilitati communi vacent docendo; sicut patet in illis qui ad
praelationis officium assumuntur, cum etiam in claustris manentes in
talibus quandoque dispensationem recipiant propter aliquam causam. Et
praeterea aliqui religiosi sunt qui in claustris suis manentes et
districtionem sui ordinis servantes, scholastico insistunt officio,
quod ex institutione sui ordinis habent.
Ad illud quod septimo obiiciunt, dicendum, quod ille
se superextendit supra mensuram, ut patet per Glossam ibidem, qui se
extendit ultra quam ei concedatur. Illud autem intelligitur concessum
quod nulla lege prohibitum invenitur. Unde si religiosus aliquid
faciat quod non sit sibi per regulam suam prohibitum, non extendit se
supra mensuram, quamvis de illo faciendo in regula mentio nulla fiat:
alias non liceret religiosis aliquibus, qui habent regulas latiores,
assumere sibi perfectioris vitae consuetudines et statuta; quod est
contra apostolum ad Philipp. III, 13 qui ea quae retro sunt
obliviscens, ad ea quae sunt priora, se extendebat. Et praeterea
aliqui religiosi sunt qui doctrinam ex institutione sui ordinis habent:
et contra eos patet quod dicta obiectio non procedit.
Quod autem adiungunt, quod in uno religiosorum
collegio duo doctores esse non debeant, manifeste patere potest iniquum
esse. Cum enim religiosi non sint minus habiles ad docendum quam
saeculares, ut supra probatum est, non debet in docendo peior esse
religiosi conditio quam saecularis. Esset autem secundum positionem
praedictam: quia non maior via pateret toti uni multitudini
religiosorum veniendi ad magisterium quam uni saeculari, qui
singulariter per se studet, qui magister fieri potest, si in studio
proficiat. Item secundum hanc positionem profectus studii in
religiosis impeditur. Sicut enim pugnanti esset impedimentum ad
pugnam, si praemium pugnae ei subtraheretur; quia, ut philosophus in
3 Ethic. dicit, fortissimi pugnatores esse videntur apud quos sunt
timidi inhonorati, fortes honorati; ita studenti est impedimentum ad
studium, si ei magisterium subtrahatur, quod est quasi studentium
praemium. Item hoc reputaretur in poenam infligi alicui, si ei
postquam in studio profecerit, magisterium denegaretur. Si ergo
religiosus in magisterio consequendo plusquam alii impediatur ex hoc
ipso quod religiosus est, punietur; et hoc est punire homines pro
bono, quod est iniquum. Ad primum ergo quod inducunt, dicendum,
quod illa auctoritas non magis ad religiosos pertinet quam ad
saeculares. Fratres enim in novo testamento omnes Christiani
appellantur, ut per se patet: quorumlibet etiam Christianorum
collegium Ecclesia dicitur. Non tamen numerus magistrorum
interdicitur per auctoritatem praedictam religiosis seu saecularibus:
quia, ut Augustinus dicit, multi magistri dicuntur, qui contraria
docent; et multi docentes unus magister sunt; et sic contrarietas,
non pluralitas doctorum prohibetur. Vel magis secundum litteram
prohibetur ut non quilibet indifferenter ad magisterium assumatur, sed
discreti, et in Scripturis docti, ut Glossa dicit; et hoc paucorum
est: et alia Glossa dicit, quod non eruditos in verbo fidei ab
officio verbi removet ne impediant veros praedicatores. Vel loquitur
de magisterio quod competit praelatis Ecclesiarum: prohibetur enim ne
unus pluribus Ecclesiis, aut plures uni Ecclesiae praesint: unde
Glossa: in pluribus Ecclesiis, vel plures in una Ecclesia ne
velitis esse magistri, idest praelati, qui soli sunt Ecclesiarum
magistri: non enim qui de aliquo collegio docet, Ecclesiae magister
est; quamvis collegium de quo est, Ecclesia dicatur.
Ad secundum, dicendum, quod plures magistri
qui sunt de uno collegio, non praesunt illi collegio sicut rector in
navi, vel princeps in apibus; sed sic unusquisque praeest in schola
sua. Unde per auctoritatem inductam non potest probari quod
intendunt; sed solum quod in una schola non possunt esse plures
magistri.
Ad tertium, dicendum est quod per hoc quod in
uno religiosorum collegio multiplicantur plures magistri, non
excluduntur saeculares a doctrina, quamvis sint multa religiosorum
collegia; quia non semper de quolibet religiosorum collegio inveniuntur
plures ad docendum idonei; sicut nec aliquis a docendo impeditur
propter hoc quod de qualibet diocesi possunt esse tot magistri, quot ad
hoc inveniuntur digni ratione eadem. Et si etiam multi invenirentur
idonei, de utrisque essent magis idonei praeferendi, sive religiosi
sive saeculares, sine personarum acceptione. Nec tamen ex multitudine
doctorum sacra Scriptura venit in contemptum, dummodo sint
sufficientes; sed magis ex insufficientia, etiamsi sunt pauci. Unde
non esset conveniens determinatum numerum magistrorum esse, ne hac
occasione idonei a magisterio repellantur.
|
|