|
1. Adhuc autem sua malitia eos instigante, conantur
ostendere quod religiosi saecularibus in his quae ad studium pertinent,
communicare non debent; ut etsi non ex toto doctrinae amittant
officium, tamen in executione officii aliquo modo impediantur. Ad hoc
autem ostendendum, inducunt primo id quod habetur 16 qu. 1 cap.
nona actione, ubi dicitur: in uno eodemque officio non debet dispar
esse professio: quod etiam in lege divina prohibetur, dicente Moyse:
non arabis in bove simul et asino; idest, homine diversae professionis
in uno officio simul non sociabis: et infra: nam cohaerere et iungi
non possunt quibus sunt studia et vota diversa. Cum ergo religiosis et
saecularibus sit dispar professio, in uno docendi officio sociari non
possunt.
2. Item. Cum quilibet morem gerere debeat illis quibus
convivit, secundum Augustinum, inconveniens videtur ut unus et idem
sit de religioso et saeculari collegio simul et semel: non enim potest
simul utrorumque actus imitari. Si ergo religiosus quilibet est de
collegio suae religionis, non potest esse de collegio saecularium
doctorum.
3. Item. Hoc secundum iuris ordinationem statutum est
ut unus et idem non sit in diversis collegiis etiam saecularibus, nisi
forte per dispensationem. Multo etiam minus religiosus, qui est de
collegio saecularium magistrorum.
4. Item. Quicumque sunt de aliquo collegio, observare
tenentur illa quae ad illud collegium spectant. Religiosi autem
observare non possunt ea quae competunt collegio doctorum et scholarium
saecularium: non enim possunt se obligare ad quae alii se obligant,
nec iurare quae alii iurant, vel alia huiusmodi servare quae alii
servant; cum non sint sui iuris, sed sub potestate alterius
constituti: et ita videtur quod non possint esse de eorum collegio.
5. Adhuc autem amplius in sua procedunt malitia: ut
quos a sua societate vident se non posse efficaci ratione dividere,
saltem infamando seiungant. Dicunt enim per religiosos offendicula et
scandala excitari; et ideo se debere eorum vitare consortium, secundum
praeceptum apostoli ad Rom. ult.: rogo autem vos, fratres, ut
observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam
vos didicistis, faciunt; et declinate ab illis.
6. Dicunt etiam, quod religiosi otiose vivunt: unde
vitari debent, secundum praeceptum apostoli II ad Thess. III,
6: denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine domini nostri Iesu
Christi. Glossa: per Christi auctoritatem praecipimus: ut
subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate. Glossa: idest,
non communicetis eis qui ambulant inordinate: et non secundum
traditionem quam acceperunt a nobis: et subiungit de labore manuum
dicens: ipsi enim scitis quemadmodum oporteat nos imitari et cetera.
Et hoc etiam parum infra expressius dicit: si quis non obedierit verbo
nostro per epistolam, scilicet de operando manibus, hunc notate, et
ne commisceamini cum illo, ut confundatur.
7. Imponunt etiam religiosis, quod ipsi sunt auctores
periculorum in novissimis diebus futuris: unde sunt vitandi, secundum
praeceptum apostoli, II Tim. III, 1: hoc autem scito, quod
in novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et erunt homines se
ipsos amantes, cupidi, elati: et infra: habentes quidem speciem
pietatis, idest religionis, secundum Glossam, veritatem autem eius
abnegantes: et hos devita. Sed, sicut in eodem capitulo dicitur mali
homines, et seductores proficient in peius, errantes, et in errorem
mittentes.
8. Unde non contenti religiosorum infamia, etiam
apostolicam auctoritatem evacuare conantur, dicentes, quod nec etiam
apostolica auctoritate cogi possunt ut ad suam societatem religiosos
admittant: quia secundum iuris civilis ordinationem nullus ad
societatem compelli debet, cum societas voluntate firmetur: unde nec
ipsi compelli possunt aliqua auctoritate ut religiosis ad suam
societatem admittant.
9. Item. Apostolica auctoritas non se extendit nisi ad
ea quae ad cathedram pertinent: unde apostolus dicebat, II Cor.
X, 13: nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum
mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus.
10. Ad cathedram autem, ut dicunt, non pertinet
studentium societas; sed collatio beneficiorum, administratio
sacramentorum, et alia huiusmodi: unde auctoritate apostolica cogi non
possunt ut religiosos ad suam societatem admittant.
11. Item. Potestas ministris Ecclesiae collata est,
non in destructionem, sed in aedificationem; ut dicitur II Cor.
ult. Unde, cum in destructionem ordinetur societas religiosorum et
saecularium, ut ex praemissis ostendere conantur; compelli non possunt
apostolica auctoritate ut religiosos ad suam societatem admittant.
Haec autem eorum sententia invenitur esse damnosa, falsa
et frivola. Damnosa quidem est, quia derogat ecclesiasticae unitati,
quae consistit, secundum apostolum ad Rom. XII, 5, in hoc quod
multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius
membra. Glossa: sumus alter alterius membra, dum sumus aliis
servientes et aliis indigentes. Ideo dicitur singuli secundum
Glossam, quia nullus excluditur, maior vel minor. Unde patet quod
ecclesiasticae unitati derogat quicumque impedit quod unusquisque
alterius membrum non sit, ei serviendo secundum officium sibi
competens. Cum ergo religiosis competat docendi officium: de quo post
pauca apostolus mentionem facit dicens: sive qui docet, in doctrina.
Glossa: id est qui habet gratiam docendi, sit membrum alterius in
exhibitione doctrinae, manifestum est quod ecclesiasticae unitati
derogat quicumque religiosos impedit ne quoscumque docere possint, vel
a quocumque addiscere. Derogat etiam praedicta sententia caritati.
Quia secundum philosophum in 8 et 9 Ethic., in communicatione
amicitia fundatur et salvatur: cui congruit sententia Salomonis
Prover. XVIII, 24: vir amicabilis ad societatem magis erit
amicus quam frater. Unde qui prohibet saeculares in studio religiosis
communicare, vel e converso, caritatem impedit; et ex hoc etiam
dissensionis et rixae disseminat incentivum. Derogat etiam praedicta
sententia profectui studentium. In omnibus enim negotiis quae a
pluribus exerceri possunt, plurimum societas multorum prodest: unde
Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas
firma: et Eccle. IV, 9: melius est duos esse simul quam unum:
habent enim emolumentum societatis suae. Sed praecipue in acquisitione
scientiae plurimum societas multorum simul studentium prodest; quia
interdum unus ignorat quod alter invenit, aut quod ei revelatur. Unde
et philosophus dicit, I Lib. caeli et mundi, quod antiqui
philosophi in conventionibus diversis veritatem de caelestibus
investigaverunt. Quicunque ergo aliquod genus hominum a societate
communi studentium segregat, manifeste commune studium impedit. Et
hoc praecipue verum est de religiosis: qui quanto sunt a curis
saecularibus absoluti, tanto ad studium inveniuntur magis idonei,
secundum illud Eccli. XXXVIII, 25: qui minoratur actu,
percipiet sapientiam. Derogat autem praedicta sententia fidei
communitati: quae ob hoc quod una esse debet, Catholica nominatur.
Facile enim contingit ut qui secum in doctrina non communicant simul
conveniendo, diversa et interdum contraria doceant: unde apostolus de
seipso dicit ad Gal. II, 1-2: deinde post annos quatuordecim
iterum ascendi Ierosolymam cum Barnaba, assumpto Tito, secundum
revelationem, et contuli cum illis Evangelium quod praedico in
gentibus; seorsum autem his qui videbantur aliquid esse: ne forte in
vacuum currerem aut cucurrissem. Et propter hoc, distinct. 15,
cap. canones, dicitur quod a temporibus Constantini Concilia
incoeperunt. In praecedentibus namque annis persecutione fervente
docendarum plebium minime dabatur facultas: inde Christianitas in
diversas haereses scissa est, quia non erat episcopis licentia
conveniendi in unum. Patet ergo quod periculum fidei divisionis
inducit qui doctores fidei in unam societatem congregari non permittit
et sic patet multipliciter praedictam sententiam esse damnosam. Est
etiam eadem sententia falsa: quod multipliciter patet: primo quia est
contraria doctrinae apostolicae, quae falsa esse non potest. Dicitur
enim I Petr. IV, 10: unusquisque gratiam quam accepit, in
alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis
gratiae Dei: Glossa: gratiam dicit, idest quodlibet donum spiritus
sancti ad subserviendum aliis, tam in saecularibus quam in
spiritualibus. Et exemplificat de dono scientiae, dicens: si quis
loquitur, quasi sermones Dei: Glossa: si quis habet scientiam
loquendi, non sibi, sed Deo tribuat. Nec praeter voluntatem Dei
aut praeter auctoritatem sanctarum Scripturarum, vel praeter
utilitatem fratrum doceat; nec etiam quod docendum est, taceat. Qui
ergo dicit, quod religiosi et saeculares in alterutrum donum scientiae
non communicent, manifeste auctoritati apostolicae contradicit. Item
ex ore sapientiae dicitur Eccli. XXIV, 47: videte quod non
solum mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem: quod ad
ecclesiasticum doctorem pertinet, ut Glossa ibidem dicit: qui non
solum sibi, sed et aliis docendo et scribendo proficit. Qui omnes
dicit, nullum excipit. Ergo tam religiosi quam saeculares doctores
omnibus communiter et saecularibus et religiosis proficere docendo
debent. Item officia diversa sunt in Ecclesia, sicut diversa membra
in corpore, ut patet in I ad Cor. XII, 12, in textu et in
Glossa. Sicut autem oculus est in corpore, ita doctores sunt in
Ecclesia. Unde Matth. XVIII, 9, per hoc quod dicitur: si
oculus tuus scandalizat te, doctores et consiliarii intelliguntur, ut
per Glossam patet. In corpore autem humano ita est quod oculus
omnibus membris videt indifferenter; et similiter quodlibet aliud
membrum alteri subservit in suo officio. I Cor. XII, 21: non
potest oculus dicere manui, opera tua non indigeo: aut iterum caput
pedibus, non estis mihi necessarii. Ergo et quicumque sumuntur ad
officium doctrinae, debent omnibus, cuiuscumque conditionis fuerint,
docendo proficere: et religiosi saecularibus, et saeculares
religiosis. Item quibuscumque competit aliquis actus, competit
admitti ad societatem illorum qui ordinantur ad actum illum; cum
societas nihil aliud esse videatur quam adunatio hominum ad unum aliquid
communiter agendum. Unde et omnes quibus pugnare licet, possunt
connumerari in eodem exercitu, qui est societas ordinata ad pugnandum:
non enim videmus quod milites religiosi repellant milites saeculares a
suo exercitu, nec e converso. Sed societas studii est ordinata ad
actum docendi et discendi. Cum ergo non solum saecularibus, sed etiam
religiosis liceat docere et discere, ut ex praedictis patet; non est
dubium quod religiosi et saeculares in una societate studii esse
possunt. Est etiam praedicta sententia frivola: quia rationes quibus
innititur, nullius momenti sunt, et ostendunt ignorantiam eorum qui
eas inducunt, vel veram vel fictam. Est enim societas, ut dictum
est, adunatio hominum ad aliquid unum perficiendum. Et ideo secundum
diversa ad quae perficienda societas ordinatur, oportet societates
distingui, et de eis iudicari: cum iudicium uniuscuiusque rei
praecipue sumatur ex fine. Et inde est quod philosophus in 8
Ethic., diversas communicationes distinguit; quae nihil aliud sunt
quam societates quaedam, secundum diversa officia in quibus homines
sibi invicem communicant: et secundum has diversas communicationes
amicitias distinguit; sicut eorum qui simul nutriuntur, vel qui simul
negotiantur, aut aliquod aliud negotium exercent. Exinde etiam venit
distinctio societatis, qua distinguitur in publicam et privatam.
Publica quidem societas dicitur secundum quam homines sibi communicant
in una republica constituenda; sicut omnes homines unius civitatis vel
unius regni in una republica sociantur. Privata autem societas est
quae ad aliquod negotium privatum exercendum coniungitur: sicut quod
duo vel tres societatem ineunt ut simul negotientur. Utraque autem
dictarum societatum distinguitur per perpetuum et temporale. Illud
enim ad quod aliqua multitudo, vel etiam duo aut tres colligantur,
quandoque est perpetuum; sicut illi qui efficiuntur alicuius civitatis
cives, perpetuam societatem ineunt, quia mansio civitatum eligitur ad
totum tempus vitae hominis: et haec est societas politica. Similiter
etiam societas privata quae est inter virum et uxorem, et dominum et
servum, perpetuo manet propter perpetuitatem vinculi qua colligantur;
et haec societas vocatur oeconomica. Quando vero negotium ad quod
multitudo congregatur, temporaliter exercendum eligitur, non est
societas perpetua, sed temporalis; sicut quod multi negotiatores ad
nundinas conveniunt, non ut ibidem perpetuo morentur, sed, donec
negotia sua expleant; et haec est societas publica sed temporalis.
Similiter quod duo socii qui idem hospitium conducunt, non ineunt
perpetuam societatem, sed temporalem: et haec est societas privata et
temporalis. De his ergo societatibus diversimode iudicandum est.
Unde qui indistincte nomine societatis vel collegii utitur,
ignorantiam suam ostendit.
Secundum hoc ergo de facili patet responsio ad rationes
eorum. Ad illud enim quod primo obiciunt, quod in uno et eodem
officio non debet esse dispar professio: et item: homines diversae
professionis simul non sociabis, intelligendum est quantum ad illud in
quo diversificantur: sicut quod laici et clerici socientur in his quae
pertinent tantum ad officium clerici: unde ante praedicta verba
praemittitur: indecorum est laicum vicarium episcopi esse et viros
ecclesiasticos iudicare. Similiter etiam religiosus non potest sociari
saeculari in illo in quo saecularis a religioso diversificatur; ut in
negotiis saeculi exercendis, quae sunt religioso prohibita. II
Tim. III: nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis.
Officium autem docendi et addiscendi est commune religioso et
saeculari, ut ex supradictis patet: unde nihil prohibet religiosos
saecularibus in uno officio docendi et addiscendi sociari; sicut etiam
diversae conditionis homines unum corpus Ecclesiae constituunt secundum
quod in unitate fidei conveniunt. Gal. III, 28: non est
Iudaeus neque Graecus; non est servus neque liber; non est masculus
neque femina: omnes enim vos unum estis in Christo Iesu.
Ad illud quod secundo obiiciunt, dicendum: quod sicut
quaedam sunt communia religiosis et saecularibus, quaedam autem sunt in
quibus differunt; ita est quoddam collegium quod est tantum
saecularium, secundum quod quidam adunantur homines ad ea perficienda
quae ad saeculares tantum spectant; aliquod autem collegium est quod
est religiosorum tantum, in quo scilicet aliqui aggregantur ad
religiosam vitam ducendum; aliquod autem est quod est religiosis et
saecularibus commune, quia in illo adunantur homines ad hoc in quo
religiosi a saecularibus non distinguuntur; sicut religiosi et
saeculares communiter sunt de collegio unius Ecclesiae Christi,
inquantum in una fide conveniunt, quae unitatem Ecclesiae perficit.
Similiter, quia docere et addiscere communiter religiosis et
saecularibus competit; collegium studii non debet censeri quasi
collegium religiosorum, vel quasi collegium saecularium; sed quasi
collegium in se comprehendens utrosque.
Ad illud quod tertio obiiciunt, scilicet quod nullus
potest esse de duobus collegiis, dicendum, quod ista ratio tripliciter
deficit. Primo, quia pars non ponit in numerum contra totum:
collegium autem privatum est pars publici collegii, sicut domus est
pars civitatis: unde per hoc quod aliquis est de collegio alicuius
familiae, hoc ipso est de collegio civitatis, quae ex diversis
familiis constituitur; nec tamen est de duobus collegiis. Cum ergo
collegium studii sit publicum collegium; per hoc quod aliquis est de
privato collegio aliquorum studentium, sicut qui conveniunt ad
convivendum in una domo religiosa vel saeculari, hoc ipso debet esse de
communi collegio studii; nec propter hoc est de duobus collegiis.
Secundo praedicta ratio deficit ex hoc quod nihil prohibet aliquem esse
de uno collegio perpetuo publico vel privato, et simul et semel esse de
aliquo collegio publico vel privato temporali: sicut ille qui est de
collegio alicuius civitatis, quandoque est ad tempus de collegio
commilitantium in uno exercitu; et qui est de collegio alicuius
familiae, potest ad tempus aliquibus in aliquo hospitio sociari.
Collegium autem studii non est collegium perpetuum, sed temporale:
non enim ad hoc homines ad studium conveniunt ut perpetuo ibi morentur;
sed vadunt et veniunt pro suo libitu. Unde nihil prohibet eum qui est
de religioso collegio perpetuo, simul esse de collegio scholastico,
sicut etiam qui est canonicus alicuius Ecclesiae saecularis non propter
hoc prohibetur esse de collegio scolastico. Tertio praedicta ratio
fallit, quia illud quod est speciale, ad omnia extendit. Hoc autem
quod unus non possit esse de duobus collegiis, intelligitur de
collegiis ecclesiasticis: quia unus non potest esse canonicus in duabus
Ecclesiis absque dispensatione vel causa legitima; unde dicitur 21,
quaestiunc. I: clericus ab instanti tempore non connumeretur in
duabus Ecclesiis. In aliis autem collegiis locum non habet: unde
unus et idem homo potest esse civis in duabus civitatibus. Unde, cum
collegium scholasticum non sit ecclesiasticum collegium, nihil prohibet
eum qui est de collegio aliquo ecclesiastico religioso vel saeculari,
esse simul de collegio scholastico.
Ad id quod quarto obiiciunt, dicendum: quod religiosi
non possunt esse de collegio scolastico, nisi quatenus licet eis docere
et discere; quod non possunt absque moderamine et licentia suorum
superiorum: ex quorum etiam licentia et iuramenta et colligationes
licitas et expedientes facere possunt, ut sic in collegio scholastico
connumerentur. Sciendum tamen: quod cum perfectio totius consistat in
partium adunatione, illud toti non expedit in quo partes convenire non
possunt, quia hoc perfectioni totius repugnat: unde et ordinationes
quae in republica statuuntur, tales debent esse quae omnibus qui ad
rempublicam pertinent, coaptentur; magis vero essent removendae
ordinationes a republica quae adunationes civium impedirent, quam
aliqua scissura reipublicae toleranda: quia statuta sunt propter
unitatem reipublicae conservandam, et non e converso. Similiter etiam
in collegio scholastico non debent esse aliqua statuta quae non possint
congruere omnibus qui ad studium licite conveniunt.
Verba etiam apostoli, quae ad suam sententiam
asserendam assumunt, pro eis non faciunt. Primo, quia religiosi non
sunt tales quales illi de quibus loquitur apostolus: quod patet per
singula. Quod enim dicitur ad Rom. ult.: rogo autem vos fratres,
etc., intelligitur de haereticis, qui homines in fide dissentire
faciebant: quod patet per hoc quod dicit, praeter doctrinam quam
didicisti. Glossa: a veris apostolis: quia illi scilicet a quibus
declinare iubet, de lege agebant, quia cogebant gentes iudaizare.
Similiter illud quod habetur II Thess. III, 6:
denuntiamus autem etc., ad religiosos non pertinet: sed ad eos qui
turpia negotia exercent, otium sectantes: quod patet per hoc quod ibi
dicit apostolus: audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete,
nihil operantes, sed curiose agentes. Glossa: qui foeda cura
necessaria sibi provident. Foeda cura ibi dicitur omne illicitum
negotium.
Similiter quod dicitur II Tim. III: hoc autem
scito, quod in novissimis diebus etc., non pertinet ad religiosos,
sed ad haereticos, ut patet per hoc quod dicit, blasphemi, Glossa,
in Deum per haereses; et per hoc quod subdit: quemadmodum autem
Iannes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi. Glossa, scilicet
haeretici, resistunt veritati, homines reprobi, corrupti mente circa
fidem. Nec obstat quod dicit, habentes quidem speciem pietatis,
idest religionis. Religio enim accipitur ibi pro latria, quae fidem
protestatur. In hac enim significatione religio est idem quod pietas,
ut patet per Augustinum in 10 de civitate Dei. Dato etiam quod
religiosi vel omnes vel aliqui tales essent, non tamen eorum esset a
sua communione eos excludere: quod patet per Glossam quae habetur I
Cor. V, 11 super illud: si is qui frater nominatur est fornicator
aut avarus et cetera. Cum huiusmodi nec cibum sumere. Glossa:
dicendo nominatur, ostendit non temere et quomodolibet sed per iudicium
auferendos malos esse ab Ecclesiae communione; et si per iudicium
auferri non possunt, tolerentur potius. Nos enim a communione
quemquam prohibere non possumus nisi aut sponte confessum aut in aliquo
iudicio vel ecclesiastico vel saeculari nominatum atque convictum. Hoc
ergo dicendo, noluit hominem ab homine iudicari ex arbitrio
suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato iudicio; sed potius ex
lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive
accusatum atque convictum. Patet ergo, quod quamvis religiosi essent
tales quales dicunt, non tamen possent eos a sua societate repellere
nisi prius essent iudicio Ecclesiae condemnati.
In his autem quae sequuntur, in quibus apostolicae
potestati derogant, non solum falsitatis, sed etiam haeresis crimen
incurrunt: quia, ut dicitur in decretis, dist. 22, cap. omnes:
qui Romanae Ecclesiae privilegium ab ipso summo omnium Ecclesiarum
capite traditum auferre conatur, hic procul dubio in haeresim labitur:
et infra: fidem quippe violat qui adversus illam agit quae est fidei
mater. Hoc autem privilegium Christus Romanae Ecclesiae contulit,
ut omnes ei sicut Christo obediant: unde dicit Cyrillus Alexandrinus
episcopus in Lib. 2 thesaurorum: ut membra maneamus in capite nostro
apostolico throno Romanorum pontificum, a quo nostrum est quaerere
quid credere et quid tenere debeamus, ipsum venerantes, ipsum rogantes
pro omnibus: quoniam ipsius solum est reprehendere, corrigere,
statuere, disponere, solvere et loco illius ligare qui ipsum
aedificavit; et nulli alii quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit:
cui omnes iure divino caput inclinant, et primates mundi tanquam ipsi
domino Iesu obediunt. Unde patet quod quicumque dicit non esse
obediendum his quae per Papam statuuntur, in haeresim labitur.
Quod autem obiiciunt, quod nullus potest cogi ad
societatem invitus, ut lex dicit, patet quod intelligitur de privata
societate, quae consensu duorum vel trium constituitur. Sed ad
societatem publicam, quae non potest constitui nisi ex superioris
consensu etiam superioris auctoritate, aliquis compelli potest; sicut
princeps qui praeest reipublicae, potest compellere cives ut in sua
societate aliquem recipiant; sicut etiam collegium alicuius Ecclesiae
cogitur ut aliquem recipiat in canonicum vel in fratrem. Unde, cum
collegium studii generalis sit publica societas, ad eam potest aliquis
induci auctoritate superioris cogente.
Ad illud quod postea obiiciunt, quod hoc est de illis
quae non pertinent ad cathedram, dicendum, quod falsum est. Ad eum
enim qui regit rempublicam, pertinet ordinare de nutritionibus et
adinventionibus iuvenum in quibus exerceri debeant: ut dicitur 10
Ethic. unde, et politica, ut in I Ethic. dicitur, ordinat quas
disciplinarum debitum est esse in civitatibus, et quales unumquemque
oportet addiscere, et usquequo. Et sic patet quod ordinare de studio
pertinet ad eum qui praeest reipublicae, et praecipue ad auctoritatem
apostolicae sedis, qua universalis Ecclesia gubernatur, cui per
generale studium providetur.
Quod autem ultimo obiicitur, procedit ex falsis.
Non enim est ad destructionem studii, sed ad eius profectum, si
religiosi saecularibus in studio socientur, ut ex praedictis patet.
Unde nulli dubium esse debet saeculares compelli posse auctoritate
apostolica ut ad societatem studii religiosos admittant.
|
|