|
1. Non solum autem impedire conantur ne religiosi
fructum in Ecclesia faciant per doctrinam, veritatem sacrae
Scripturae aliis exponendo; sed, quod est perniciosius, eos a
praedicationibus et confessionibus audiendis amovere conantur, ut nec
sic fructum in populo faciant in exhortationem virtutum et extirpationem
vitiorum: in quo etiam persecutores Ecclesiae se ostendunt: unde
dicit Gregorius Lib. 20 Moralium, super illud, quasi capitio
tunicae etc.: hoc conari persecutores Ecclesiae specialiter solent,
ut ab ea ante omnia verbum praedicationis tollant. Inducentes primo
illud quod habetur 16, qu. I: alia est causa monachi, alia
clerici. Clerici oves pascunt; ego, scilicet monachus, pascor: et
7, qu. I, cap. hoc nequaquam, dicitur: monachorum cura
subiectionis habet verbum, non docendi, vel praesidendi, vel pascendi
alios. Praedicare autem est pascere populum verbo Dei. Ioan.
ult.: pasce oves meas. Pascere oves est credentes, ne deficiant,
confortare ut dicit Glosa. Ergo monachi, et alii religiosi, qui
omnes monachorum iure censentur, praedicare non possunt. Hoc etiam
expressius videtur haberi 16, qu. I, cap. adiicimus, ubi
dicitur: statuimus ut praeter domini sacerdotes nullus audeat
praedicare, sive laicus, sive monachus ille sit, cuiuslibet scientiae
nomine glorietur. Item cap. iuxta: monachos a populorum
praedicatione omnino cessare censuimus.
2. Inducunt etiam auctoritatem Bernardi super Cant.,
qui dicit: quod praedicare monacho non convenit nec novitio expedit,
nec non misso licet.
3. Item. Illi qui pascunt populum verbo Dei, debent
etiam pascere necessaria subministrando, ut patet Ioan. ult., super
illud: pasce oves meas: Glossa: pascere oves est credentes ne
deficiant confortare; terrena subsidia, si necesse est, subditis
providere. Sed religiosi non possunt necessaria providere, cum
paupertatem profiteantur. Ergo non possunt pascere verbo Dei
praedicando.
4. Item, Ezech. XXXIV, 2, dicitur: nonne
greges pascuntur a pastoribus? Per pastores autem, ut Glossa dicit
ibidem, significantur episcopi, presbyteri, diaconi, quibus grex
committitur. Ergo religiosi qui nec sunt episcopi nec presbyteri nec
diaconi, habentes gregem commissum, praedicare non possunt.
5. Item. Rom. X, 15, dicitur: quomodo
praedicabunt, nisi mittantur? Sed non legimus missos a domino nisi
duodecim apostolos, Luc. IX, et septuaginta duos discipulos,
Luc. X, ubi dicit Glossa, quod sicut in apostolis forma est
episcoporum, sic in septuagintaduobus forma est presbyterorum secundi
ordinis, qui scilicet sunt presbyteri parochiales. Adiungit autem
apostolus, I ad Cor. XII, 28, opitulationes, idest eos qui
maioribus ferunt opes, ut Titus apostolo, vel archidiaconi
episcopis, ut Glossa ibidem dicit. Ergo nec religiosi, qui nec sunt
episcopi nec presbyteri parochiales, nec archidiaconi, praedicare
debent.
6. Item. In decretis dicitur dist. 68: corepiscopi
tam ab hac sacra sede quam ab episcopis totius orbis prohibiti sunt:
nimis enim improba eorum institutio est, et prava: et infra: nam non
amplius quam duos ordines inter discipulos domini cognovimus; idest
duodecim apostolorum, et septuaginta duorum discipulorum. Unde iste
tertius processerit, ignoramus: et quod ratione caret, extirpare
necesse est. Et ita ordo religiosorum qui praedicant et non sunt
episcopi, qui sunt successores apostolorum; vel presbyteri
parochiales, qui sunt successores septuaginta duorum discipulorum,
debet extirpari.
7. Item. Dionysius in 6 capitul. Eccles.
hierarchiae dicit, quod monasticus ordo non debet esse aliis
praelatus, vel secundum aliam translationem, non est aliorum
adductivus. Sed adducuntur homines ad Deum per doctrinam et
praedicationem. Ergo monachi et alii religiosi qui iure monachorum
censentur non debent praedicare vel docere.
8. Item. Ecclesiastica hierarchia constituta est ad
exemplar caelestis, secundum illud Exod. XXV, 40: inspice et
fac secundum exemplar quod tibi monstratum est in monte. Sed in
caelesti hierarchia Angelus inferioris ordinis nunquam exercet officium
superioris ordinis. Cum ergo monasticus ordo inter inferiores ordines
computetur, ut dicitur 6 cap. Eccles. hierarchiae, non debent
monachi et alii religiosi exercere praedicationis officium, quod est
superioris, ordinis, scilicet episcoporum et aliorum praelatorum.
9. Item. Si religiosus praedicat: aut praedicat cum
potestate, aut sine potestate. Si sine potestate, ergo est pseudo
apostolus. Si autem cum potestate, ergo potest procurationes
exigere. Dominus enim mittens apostolos ad praedicandum, praecepit
eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, ut dicitur Marci
VI, 8. Per virgam autem, ut Glossa ibidem dicit, potestatem
accipiendi necessaria a subditis intelligit. Hoc autem non videtur
religiosis convenire ut procurationes exigere possint, quia sic
Ecclesiae plurimas procurationes deberent: ergo nec praedicare
debent.
10. Item. Episcopi maiorem habent auctoritatem
praedicandi quam religiosi, qui non habent curam animarum. Sed
episcopi extra dioecesim suam non possunt praedicare, nisi requisiti ab
aliis episcopis vel presbyteris, unde dicitur 9, quaest. 2: nullus
primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum
alterius adeat civitatem aut ad possessionem accedat quae ad eum non
pertinet; et hoc idem habetur per multa alia capitula ibidem. Ergo
nec religiosi, qui omnino dioecesim non habent nec parochias,
praedicare debent, nisi forte fuerint invitati.
11. Item. Praedicator non debet aedificare super
alienum fundamentum, nec gloriari in plebibus alienis, ad instar
apostoli dicentis Rom. XV, 20: sic autem praedicavi
Evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum
fundamentum aedificarem. Et II ad Cor. X, 15, dicitur: non
sumus in immensum gloriantes in alienis laboribus. Glossa: ubi alius
fundamentum fidei posuisset, quod esset ultra mensuram gloriari: et
infra non habentes spem gloriari in aliena regula, Glossa exponit de
his qui sunt de alieno regimine. Ergo illi qui non habent curam
animarum non debent praedicare plebibus aliis commissis, sed
fundamentum fidei in infidelibus iacere.
12. Ulterius autem ostendere conantur, quod,
confessiones audire non possunt. 16, quaest. I, cap. placuit:
firmiter et insolubiliter omnes praecipimus ut aliquis monachus
poenitentiam nemini tribuat. Et cap. placuit, dicitur, quod nullus
monachorum praesumat neque poenitentiam dare, neque filium de Baptismo
accipere, neque baptizare, neque infirmum visitare, neque mortuum
sepelire, neque quibuslibet negotiis sese implicare. Item cap.
interdicimus dicitur: interdicimus abbatibus et monachis publicas
poenitentias dare, infirmos visitare et unctiones facere et cetera; ex
quibus omnibus videtur quod monachis et religiosis, qui eodem iure
censentur, non liceat confessiones audire.
13. Item. Rectoribus Ecclesiarum praeceptum est:
diligenter agnosce vultum pecoris tui, Prov. XXVII, 23,
Glosa: pastori Ecclesiae dicitur: diligenter adhibe curam eis quibus
te praeesse contigerit: agnosce eorum actus et vitia quae in eis
inveneris, citius castigare memento. Sed non possunt agnoscere actus
et vitia subditorum pastores Ecclesiae nisi per confessionem ergo non
debent aliis confiteri nisi suis rectoribus.
14. Praeterea. Extra. de poenitentiis et Remiss.
dicit Innocentius III in Concilio generali: omnis utriusque sexus
fidelis, postquam ad annos discretionis venerit, omnia facta sua
scilicet peccata, saltem semel in anno confiteatur proprio sacerdoti.
Sed ille qui absolutus est a peccatis, non tenetur ulterius peccata
confiteri. Ergo si aliquis alius quam proprius sacerdos posset
confessiones audire et absolvere aliquem, ille non teneretur semel in
anno confiteri proprio sacerdoti: quod est contra decretalem inductam.
Cum ergo religiosi non sint proprii sacerdotes, quia non habent plebes
sibi commissas, videtur quod non possint confessiones audire et
absolvere.
15. Item. Fideles debent a propriis sacerdotibus
sacramenta recipere, ut in decretali inducta dicitur. Sed sacramenta
Ecclesiae non debet ministrare sacerdos nisi digno: non autem potest
scire aliquem esse dignum, nisi eius conscientiam noverit per
confessionem. Ergo sacerdotes debent audire confessiones subditorum:
et ita alii non possunt eos absolvere.
16. Item. In Ecclesia non solum vitanda sunt mala,
sed etiam occasiones malorum, sicut apostolus de se ipso dicit II
Cor. X: ut occasionem amputem eorum etc.; sed si aliquis posset
alteri confiteri quam proprio sacerdoti, multi possent dicere se esse
confessos, et sic inconfessi ad sacramenta accedere; nec possent
arceri per proprium sacerdotem, latentes sub praetextu confessionis
aliis factae. Ergo hoc nullo modo debet esse in Ecclesia, quod
religiosi confessiones audiant qui non sunt proprii sacerdotes.
17. Item. Ad eum solum pertinet poenitentes
absolvere, ad quem pertinet corrigere. Sed, sicut dicit Dionysius
in epistola ad Demophilum monachum, correctio non pertinet ad
monachos, sed ad sacerdotes. Ergo religiosi non possunt paenitentes
absolvere.
18. Item. Cum non habeant aliquas certas provincias
vel dioeceses vel parochias sibi commissas; si possunt praedicare et
audire confessiones, ubique hoc poterunt. Ergo ampliorem habent
potestatem quam episcopi vel primates vel patriarchae, qui non sunt
universalis Ecclesiae gubernatores; cum etiam Papa universalem
pontificem se vocare prohibeat: unde dicitur dist. 89: nullus
patriarcharum, universalitatis vocabulo unquam utatur. Et hoc idem
habetur in sequenti capitulo.
19. Ulterius autem nituntur ostendere quod nec ex
commissione episcoporum praedicare possunt, aut confessiones audire.
Dicunt enim, quod illud quod dat aliquis, iam non habet. Si ergo
episcopi committunt curas plebium parochialibus sacerdotibus, ad eos
iam ulterius non pertinet cura ipsarum; et ita ex auctoritate eorum non
possunt aliqui praedicare plebibus, aut confessiones audire, nisi
vocati a sacerdote parochiali.
20. Item. Quando episcopus committit curam plebis
sacerdoti, ipse se ipsum exonerat, et periculum remanet super
sacerdotem, cui cura committitur: secundum illud quod dicitur III
Reg. XX, 39: custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit
anima tua pro anima eius: alias essent episcopi in magno periculo,
importabile onus totius multitudinis habentes. Ergo episcopi non
habent se ulterius intromittere de plebibus quas sacerdotibus
commiserunt.
21. Item. Sicut episcopus subditur archiepiscopo,
ita et sacerdotes subduntur episcopis. Sed archiepiscopi non possunt
se intromittere de illis qui subduntur episcopis, nisi forte propter
negligentiam episcoporum: unde dicitur 9, quaest. 3:
archiepiscopus nihil de episcoporum causis absque illorum agat
consilio. Ergo nec episcopi aliquid possunt in illis plebibus
subiectis sacerdotibus parochialibus absque eorum consensu, nisi
propter eorum negligentiam vel defectum.
22. Item. Presbyteri parochiales sunt sponsi
Ecclesiarum sibi commissarum. Si ergo aliqui alii ex commissione
episcoporum in plebibus praedictis sacerdotibus commissis praedicent,
aut confessiones audiant, Ecclesia una habebit plures sponsos; quod
est contra id quod habetur 7, quaest. 1: sicut alterius uxor nec
adulterari ab aliquo, nec iudicari aut disponi nisi a proprio viro, eo
vivente, permittitur; sic nec uxor episcopi, quae eius Ecclesia vel
parochia indubitanter intelligitur, eo vivente, absque eius consilio
et voluntate alteri iudicari vel disponi, aut eius concubitu, idest
ordinatione, frui non conceditur. Hoc autem non solum de episcopis,
sed de quibuslibet Ecclesiae ministris intelligitur, ut Gratianus per
sequentia capitula probat.
23. Ulterius autem nituntur ostendere, quod nec
privilegio apostolicae sedis possint praedicare aut confessiones
audire. Quia contra statuta patrum aliquid condere vel mutare, nec
Romanae sedis auctoritas potest, ut dicitur 25, quaest. 1,
cap.: contra. Si ergo statutum est antiquorum patrum, quod nullus
praedicet vel confessiones audiat praeter domini sacerdotes, ut dicitur
16, quaest. 1, non poterit hoc ex privilegio Papae alicui
concedi.
24. Item 25, quaest. 1, cap. sunt quidam,
dicitur: si quod docuerunt apostoli et prophetae, destruere, quod
absit, niteretur, scilicet Romanus pontifex, non sententiam dare,
sed magis errare convinceretur. Si ergo ordinatio est apostoli, II
Cor. X ut nullus glorietur in plebibus alienis; si Papa contra hoc
dat privilegium alicui, errare convincitur.
25. Item. Scriptum est in iure, quod si princeps
concedit alicui quod liceat ei aedificare in loco publico, hoc ita
debet intelligi sine praeiudicio alterius, digesta ne quid in loco
publico aedificare, l. 1, si quis a principe. Et 25, quaest.
2, cap. de ecclesiasticis, dicit Gregorius: sicut nostra
defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua iura servamus; nec
cuiquam gratia favente ultra quam meretur impartior, nec ulli quod sui
iuris est, ambitu stimulante derogabo. Sed quod aliquis praedicet in
parochia alicuius vel audiat confessiones eo irrequisito, esset in
praeiudicium sacerdotis parochialis. Ergo etsi concedatur alicui quod
possit praedicare vel confessiones audire, nihilominus hoc exequi non
poterit sine consensu sacerdotis parochialis.
26. Item. Si princeps concessit alicui liberam
testamenti factionem, nihil aliud concessisse videtur nisi ut habeat
consuetam et legitimam testamenti factionem: neque enim credendum est
Romanum principem, qui iura tuetur, totam testamentorum observantiam
multis vigiliis excogitatam atque inventam, uno verbo velle evertere,
ut dicitur Cod. de Inoffic. Test., lege si quando. Similiter
ergo si Papa concedat aliquibus quod praedicent vel confessiones
audiant, debet intelligi secundum communem formam, ut scilicet hoc
exequantur requisitis sacerdotibus parochialibus.
27. Item. Monachus qui accipit sacerdotale officium,
non tamen habet executionem officii, ut scilicet sacramenta ministret,
nisi cum super aliquam plebem fuerit canonice institutus, ut dicitur
16, quaest. 1, cap. ecce; ergo et si aliquibus ex privilegio
Papae officium praedicandi committatur, hoc exequi non poterunt
quandiu plebes non fuerint eis commissae.
28. Item. Nec Papa nec aliquis mortalium potest
ecclesiasticam hierarchiam divinitus ordinatam immutare aut eversare;
cum nulli praelatorum data sit potestas in destructionem, sed in
aedificationem, II Cor. X, 8. Sed iste est ordo ecclesiasticae
hierarchiae, quod monachi et regulares sint in ordine perficiendorum,
ut patet in 6 cap. ecclesiasticae hierarchiae. Ergo nec Papa potest
hoc aliter immutare, ut scilicet religiosi perficiendi habeant
officium.
29. Item volunt ostendere quod etiam talibus non liceat
petere licentiam a presbyteris parochialibus aut ab episcopis
praedicandi aut confessiones audiendi, quia ambitionis est ingerere se
ad officia ecclesiastica: unde dicitur 8 quaest. 1, sciendum: cum
locus superior imperatur, is qui ad percipienda haec obedit,
obedientiae sibi virtutem evacuat, si ad haec ex proprio desiderio
anhelat. Sed praedicare et confessiones audire pertinet ad officium
ecclesiasticum, quod est potestatis et honoris. Ergo sine nota
ambitionis non possunt petere licentiam praedicandi aut confessiones
audiendi; sed hoc solum facere possunt, cum fuerint requisiti.
Quia vero, ut Boetius dicit in Lib. de duabus
naturis, via fidei inter duas haereses media est, sicut virtutes
medium locum tenent: omnis enim virtus in medio rerum decore locata
consistit: si quid enim vel ultra vel infra quam oportuerit fiat, a
virtute disceditur; ideo videamus quid circa praedicta sit ultra vel
infra quam rei veritas habeat: ut hoc totum reputemus errorem, mediam
autem viam fidei veritatem. Sciendum est ergo, quosdam fuisse
haereticos, et adhuc esse, qui potestatem ecclesiastici ministerii in
vitae sanctitate ponebant; ut videlicet qui sanctitate caruerit,
ordinis quoque potestatem amittat, et qui sanctitate fulget, etiam
ordinis potestate potiatur. Quam quidem sententiam esse erroneam,
quia de ea nunc non agitur, supponatur ad praesens. Ex huius erroris
radice processit quorundam praesumptio, et praecipue monachorum, qui
de sua sanctitate praesumentes, ministrorum Ecclesiae officia proprio
arbitrio usurpabant, absolvendo scilicet peccatores, et praedicando
absque alicuius auctoritate episcopi: quod eis nullatenus licebat:
unde dicitur 16, qu. 1: pervenit ad nos (unde valde miramur)
quod quidam monachi et abbates in parochia vestra contra sanctorum
patrum decreta, episcopalia iura et officia sibi arroganter vindicant,
videlicet poenitentiam, remissionem peccatorum, reconciliationes,
decimas: cum absque proprii episcopi licentia vel apostolicae sedis
auctoritate hoc nullatenus praesumere debeant. Sed quidam nimis
incaute ab hoc errore recedentes, in errorem contrarium sunt prolapsi,
asserentes monachos et religiosos ad praedicta non esse idoneos,
etiamsi de auctoritate episcoporum hoc agant: unde dicitur 16,
quaest. 1: sunt nonnulli nullo dogmate fulti, audacissime quidem
zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes,
monachos, quia mundo mortui sunt, et Deo vivunt, sacerdotalis
officii potentia indignos, neque poenitentiam neque Christianitatem
largiri neque absolvere posse per sacerdotalis officii sibi divinitus
iniunctam potestatem; sed omnino labuntur. Quidam autem novellum sibi
statuentes errorem, in tantam prorumpunt audaciam, ut asserant non
solum propter religiosorum conditionem, sed etiam propter episcoporum
impotentiam non posse per episcopos praedicta religiosis committi absque
parochialis sacerdotis voluntate. Et quod etiam perniciosius est, non
posse eis hoc ipsum asserunt per apostolicae sedis privilegium
indulgeri. Et sic per viam contrariam ad eundem finem hic error
elabitur cum praedicto: ut scilicet aliquid subtrahant ecclesiasticae
potestati, sicut et illi qui in vitae merito potestatem Ecclesiae
consistere arbitrantur. Ad huius ergo erroris destructionem hoc ordine
procedendum est. Primo ostendemus quod episcopi et superiores praelati
possunt praedicare et absolvere eos qui sacerdotibus subduntur, sine
licentia ipsorum sacerdotum. Secundo, quod hoc idem possunt aliis
committere. Tertio, quod hoc aliis committi quam parochialibus
sacerdotibus expedit saluti animarum. Quarto, quod etiam religiosi ad
huiusmodi officia exercenda ex commissione praelatorum sunt idonei.
Quinto, quod religio aliqua salubriter institui potest ad haec
exequenda de licentia praelatorum. Sexto, respondebimus rationibus
quae ad partem contrariam inducuntur. Quod autem episcopus in parochia
sacerdoti commissa plenam habeat potestatem, probatur per hoc quod
dicitur 10, quaest. 1, cap. sic quidam: ubi dicitur, quod omnia
quae sunt Ecclesiae secundum constitutionem antiquam, ad episcopi
ordinationem et potestatem pertinent: et hoc idem habetur in sequenti
capitulo. Sed res temporales Ecclesiae ordinantur ad spiritualia.
Ergo multo fortius spiritualia singularum parochiarum episcopo sunt
commissa. Item quaest. ead.: regenda est unaquaeque parochia sub
provisione ac tuitione episcopi per sacerdotem, vel ceteros clericos,
quos ipse cum Dei timore praeviderit. Item. In sequenti capitulo
dicitur, quod cuncta debent gubernari et dispensari cum iudicio et
potestate episcopi, cui totius plebis animae videntur esse commissae.
Item. Sacerdos cui parochia committitur, non potest aliquid in
Ecclesia sua facere nisi de licentia episcopi speciali, vel saltem
generali: unde dicitur 16, quaest. 1: cunctis fidelibus, et
summopere omnibus presbyteris et diaconibus et reliquis clericis
attendendum est ut nihil absque proprii episcopi licentia agant. Non
utique Missa sine eius iussu quisquam presbyterorum in sua parochia
agat, non baptizet, nec quidquam absque eius permissu faciat. Patet
ergo quod in parochia presbytero commissa adhuc maiorem potestatem habet
episcopus quam sacerdos, qui sine permissione episcopi nihil in ea
agere potest. Item. I Cor. 1, 2, super illud, in omni loco
ipsorum et nostro, dicit Glossa: idest mihi primitus commisso: et
loquitur de suffraganeis, idest de parochiis subiectis Ecclesiae
Corinthiorum, ut patet per Glossam. Si ergo episcopi sunt
successores apostolorum, ipsorum formam tenentes, ut dicitur Luc.
X, patet quod parochia principalius est commissa episcopo quam
sacerdoti. Non enim potest intelligi quod prius tempore fuerit
apostolo commissa, et postea ab ipso in alium translata: quia non
diceret, in omni loco ipsorum et nostro, si ex quo ipsorum esse
coeperat, suus esse destitisset. Item. Apollo erat presbyter
Corinthiorum, qui eis sacramenta ministrabat, ut patet I Cor.
III, 6: Apollo rigavit. Glossa, Baptismo: et tamen apostolus
de Corinthiis se intromittebat, ut patet I Cor. XI, 34:
cetera cum venero disponam, et II Cor. II, 10: nam et ego si
quid donavi propter vos in persona Christi, et I Cor. IV, 21:
quid vultis? In virga veniam ad vos etc., et II Cor. X, 13:
secundum mensuram regulae qua mensus est nobis Deus, pertingendi ad
vos: et II (Cor.) ult.: ideo haec absens scribo, ut non
praesens durius agam secundum potestatem (Glossa, ligandi, atque
solvendi) quam dedit mihi dominus. Patet ergo quod episcopi in
plebibus sacerdotibus commissis plenam retinent potestatem. Item.
Cum sacerdotes succedant in locum septuaginta duorum discipulorum,
episcopi vero in locum duodecim apostolorum, ut dicitur in Glossa
Lucae X, 1 absurdissimum videtur, si dicere velint, quod apostoli
non possent absolvere vel ligare vel alia huiusmodi facere sine licentia
septuaginta duorum discipulorum: quod tamen eos dicere oportet, si hoc
de episcopis et presbyteris dicant. Item. Dionysius dicit in 5
cap. caelestis hierarchiae, quod quamvis pontificum ordo sit
perfectivus, et sacerdotum ordo sit illuminativus, et ministrantium
ordo sit purgativus; tamen hierarchicus ordo, scilicet pontificum,
non tantum habet perficere, sed illuminare et purgare; et sacerdotum
ordo non solum illuminare, sed et purgare. Et subiungit causam,
dicens: ipsae quidem enim minores virtutes in ea quae in meliora sunt,
transmovere non possunt, eo quod iniustum eis sit ad huiusmodi conari
maiestatem. Ipsae autem diviniores virtutes cum propriis habent et
subiectas operationes: ut patet per expositionem maximi ibidem. Patet
ergo, quod sicut sacerdos potest quicquid potest diaconus, et adhuc
amplius; ita et episcopus potest quicquid potest sacerdos, et adhuc
amplius. Sicut ergo sacerdos potest legere Evangelium in Ecclesia
non requisito diacono; ita episcopus potest absolvere et alia
Ecclesiae sacramenta ministrare quibus voluerit, non requisito
sacerdote parochiali. Item. Qui facit aliquid per alium, et per se
ipsum hoc facere posset. Sed dum presbyteri absolvunt sibi subditos,
hoc per eos episcopi facere dicuntur: unde Dionysius dicit in XIII
cap. caelestis hierarchiae: is qui secundum nos summus est sacerdos,
per suos ministros aut sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur
purgare et illuminare, aliis in ipsum reponentibus proprias sacras
operationes. Ergo et episcopus, cum voluerit, poterit absolvere
subditos sacerdotis, vel eis praedicare per se ipsum. Item.
Praelatis Ecclesiarum a subditis obedientia debetur, inquantum eorum
curam habent: unde dicitur ad Hebr. ult.: obedite praepositis
vestris, et subiacete eis: ipsi enim pervigilant, Glosa idest pro
vobis soliciti sunt praedicando, quasi pro animabus vestris rationem
reddituri. Sed parochianus quisque magis tenetur obedire episcopo quam
presbytero parochiali, ut patet per Glossam ad Rom. XIII, 2:
ubi dicitur, quod maiori potestati est magis obediendum quam minori,
sicut proconsuli quam curatori, et imperatori quam proconsuli: quod ad
potestatis ordinem pertinet, qui multo magis in spiritualibus
potestatibus quam in temporalibus invenitur. Ergo episcopi, qui sunt
in superiori potestate constituti, magis habent curam de subditis quam
etiam ipsi sacerdotes parochiales. Ad curam autem animarum pertinet
quod dicitur Prov. XXVII, 23: diligenter agnosce vultum
pecoris tui: quod fit maxime in confessionibus audiendis. Et ita
episcopi possunt audire confessiones parochianorum etiam convenientius
quam presbyteri parochiales. Item. Sacerdotes dantur episcopis ut
coadiutores, quia soli onus populi ferre non possunt, sicut
septuagintaduo senes dati sunt in adiutorium Moysi, ut patet Num.
XI. Unde episcopus in ordinatione sacerdotum hoc exemplo, et
quibusdam aliis praemissis, subiungit: quanto fragiliores sumus,
tanto magis his auxiliis indigemus. Sed ille cui datur aliquis
adiutor, non ex hoc amittit potestatem operandi cum sibi vacaverit;
immo ipse est principalis operans, et adiutor est agens secundarium.
Ergo episcopi possunt omnia agere quae ad curam plebis pertinent
irrequisito sacerdote, etiam magis quam ipsi sacerdotes. Item.
Episcopi in Ecclesia tenent locum domini Iesu Christi: unde
Dionysius dicit in 5 cap. ecclesiasticae hierarchiae: pontificum
ordo primus quidem est divinarum ordinationum, sublimissimus autem et
novissimus idem: etenim in ipsum perficitur et impletur omnis nostrae
hierarchiae dispositio. Ut enim omnem hierarchiam videmus in Iesum
consummatam, sic unamquamque in proprium divinum summum sacerdotem,
idest episcopum: unde etiam I Pet. II, 25, dicitur de
Christo: conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.
Hoc autem praecipue verum est de Romano pontifice, cui, ut Cyrillus
dicit, omnes iure divino caput inclinant, et ei tanquam ipsi domino
Iesu obediunt: et Chrysostomus dicit super illud Ioan. ult.:
pasce oves meas, idest, loco mei praepositus, et caput esto fratrum.
Ergo ridiculum est dicere, et blasphemiae vicinum, quod episcopus non
possit usum clavium exercere in quemlibet suae dioecesis, sicut et
Christus posset. Item. Ad hoc quod aliquis possit absolvere in foro
poenitentiali, sufficit quod habeat clavem et iurisdictionem per quam
materia sibi determinatur; sicut et in aliis sacramentis, qui habet
potestatem ordinis et materiam debitam, potest operari, si formam et
intentionem debitam adhibeat: hoc enim semper in potestate eius est.
Sed episcopus habet claves, cum sit sacerdos; habet etiam
iurisdictionem in quemlibet suae dioecesis; alias non posset eos
excommunicare, et coram se convenire. Ergo potest quemlibet suae
dioecesis sine alicuius sacerdotis requisitione in foro poenitentiali
absolvere. Item. Ideo sacerdotibus necessarium videtur subditorum
confessiones audire, quia eis sacramentum Eucharistiae ministrant,
quod ab his qui sunt in peccato mortali sumi non debet. Sed similiter
sacramentum confirmationis et ordinis sumi non debet ab his qui sunt in
peccato mortali, quia haec sacramenta gratiam praesupponunt: haec
autem sacramenta a solis episcopis ministrantur. Ergo et pari ratione
episcopis competit confessiones audire quorumlibet suae dioecesis.
Item. Nullus potest assumere sibi illud quod non est in sua
potestate. Sed, sicut communis consuetudo probat, episcopi assumunt
sibi casus quos voluerint, de quibus ad eos pro absolutione
recurratur. Ergo etiam antequam eos sibi assumerent, erant in eorum
potestate: ergo et de casibus aliis possunt absolvere cum voluerint.
Item. Secundum Dionysium potestas episcopi in nostra hierarchia est
potestas universalis; potestas autem sacerdotis et ministrorum est
potestas particularis, ut patet in I cap. et in 5 Eccles.
hierarchiae. Sed secundum quod probatum est a philosophis, virtus
universalis efficacius agit in id quod subiicitur virtuti particulari,
quam etiam ipsa particularis virtus. Ergo episcopus magis habet usum
clavium in eos qui subduntur sacerdotibus, quam etiam ipsi sacerdotes.
Item. Nullus potest dare quod non habet. Sed episcopi est
sacerdotibus dare omnem potestatem quam sacerdotes habent. Nullum
autem spirituale amittitur cum datur: quia spiritualia non dantur nisi
per actionem dantis in recipientem: agens vero non amittit virtutem
agendi ex hoc ipso quod agit. Ergo episcopus habet omnem potestatem
quam habet sacerdos parochialis. Deinde ostendendum est quod aliqui ex
commissione episcoporum possunt praedicare et confessiones audire in
parochiis sacerdotum. Extra. de officio Iudic. Ordin., cap.
inter cetera, dicitur quod episcopi viros idoneos ad sanctae
praedicationis officium salubriter exequendum assumant; et infra:
praecipimus tam in cathedralibus, quam in aliis conventualibus
Ecclesiis viros idoneos ordinari, quos episcopi coadiutores et
cooperatores habeant, non solum in praedicationis officio, verum etiam
in audiendis confessionibus, et poenitentiis iniungendis, ac ceteris
quae ad salutem pertinent animarum. Ex quo patet quod clerici
conventualium Ecclesiarum alicuius dioecesis, qui non sunt parochiales
presbyteri, possunt praedicare et confessiones audire auctoritate
episcopi. Item. Extra. De haereticis, cap. excommunicamus, quia
vero, dicitur: omnes qui prohibiti vel non missi praeter auctoritatem
ab apostolica sede, vel Catholico episcopo loci susceptam, privatim
vel publice praedicationis officium usurpare praesumpserint,
excommunicationis vinculo innodentur. Ex quo haberi potest quod Papa
vel episcopus potest dare alicui auctoritatem praedicandi. Item.
Constat quod apostoli, quorum episcopi sunt successores, per
civitates et castella presbyteros ordinabant, qui continue cum populis
sibi subiectis commorabantur; et tamen alios mittebant ad
praedicandum, et alia exequendum quae ad salutem pertinent animarum.
I Cor. IV, 17: misi ad vos Timotheum, qui est filius meus
carissimus et fidelis in domino, qui vos commonefaciat vias meas quae
sunt in Christo Iesu: et II Cor. XII ult.: rogavi Titum,
et misi cum illo fratrem. Glossa, scilicet Barnabam, vel Lucam;
et ad Titum I, 5: huius rei gratia reliqui te Cretae et cetera.
Ergo et aliqui alii quam presbyteri parochiales possunt praedicare et
confessiones audire ex commissione episcoporum. Item. Praedicare et
confessiones audire sunt iurisdictionis vel iurisdictionis et ordinis
simul. Sed ea quae sunt huiusmodi, possunt committi his saltem qui
ordinem habent. Ergo cum episcopus possit praedicare et confessiones
audire in parochia non requisito sacerdote, ut supra probatum est; hoc
idem et alius poterit ex eius commissione. Item. Ad hoc facit
consuetudo Romanae Ecclesiae: ad quam accedentes, a poenitentiariis
Papae ad quoscumque sacerdotes litteras impetrant, ut eis
confiteantur. Item. Legati Papae et eorum poenitentiarii
confessiones audiunt non petita licentia a presbyteris parochialibus;
et etiam auctoritate Papae ubique praedicant. Et ita patet quod
praedicare et audire confessiones potest aliis committi sine licentia
sacerdotum parochialium. Nunc restat ostendere, quod religiosi sunt
idonei ad hoc quod talia eis committantur. 16, q. 1, cap.
pervenit, dicitur, quod monachi et abbates, absque proprii episcopi
licentia hoc nullatenus praesumere debeant, ut videlicet poenitentiam
dent. Ex quo relinquitur quod ex auctoritate Papae et episcopi
monachis et aliis religiosis liceat confessiones audire. Item.
Quaestione eadem dicitur ex auctoritate huius decreti quod apostolico
moderamine et pietatis officio a nobis est constitutum, sacerdotibus
monachis, apostolorum figuram tenentibus, liceat praedicare,
baptizare, communionem dare, pro peccatoribus exorare, poenitentiam
imponere, atque peccata solvere. Item. In seq. capitulo, sunt
nonnulli, dicit Bonifacius Papa: credimus a sacerdotibus monachis
ligandi solvendique officium, Deo cooperante, digne administrari, si
eos contigerit hoc ministerio sublimari. Decertantes igitur monasticae
professionis presbyteros sacerdotalis potentiae arcere officio, omnino
praecipimus ut ab huiuscemodi ausibus reprimantur in posterum: quia
quanto quisque celsior est, tanto et illis erit potentior. Item.
Episcopi debent divina iudicia imitari quantum possunt. I Cor.
IV, 16: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Sed
divino iudicio aliqui religiosi sunt reputati idonei ut eis immediate a
Deo praedicationis committeretur officium, sicut de Equitio monacho
b. Gregorius in dialogo narrat, et etiam de beato Benedicto. Ergo
et iudicio episcoporum aliqui religiosi possunt reputari idonei ut eis
praedicatio committatur. Item. Omnia quae licent saecularibus
clericis, licent et religiosis, exceptis his quae in sua regula eis
prohibentur. Arg. 16, q. 1: sunt nonnulli: ubi dicitur, quod
monachis licet absolvere, et alia huiusmodi facere. Neque enim b.
Benedictus monachorum praeceptor almificus huiuscemodi rei fuit
interdictor. Sed saecularibus licet ex commissione episcoporum
praedicare et confessiones audire. Ergo et religiosis; cum in nulla
regula hoc sit prohibitum. Item. Maius est praedicationis officium
ex propria auctoritate exequi quam ex commissione alterius. Sed
religiosi possunt ad praelationis gradum sublimari; in quo eis competit
praedicare, et alia propria auctoritate exequi quae ad salutem
pertinent animarum. Ergo multo magis idonei debent reputari ut
praedicationis officium et alia huiusmodi ex commissione episcopi
exequantur. Item. Ad illud quod maxime competit perfectis, non
redditur aliquis minus idoneus ex hoc quod in statu perfectionis se
ponit, quem statum religiosi assumunt. Sed praedicationis officium
competit maxime perfectis, unde I Esdrae I, 4 super illud, omnes
reliqui etc., dicit Glossa: omnes electi, de potestate tenebrarum
eruti, ad libertatem pertinent gloriae filiorum Dei, omnes societati
sanctae civitatis, idest Ecclesiae, adnumerari laetantur. Sed
tantum perfectorum est in aedificatione eius Ecclesiae etiam aliis
praedicando laborare. Et quod intelligat de perfectione religionis,
patet ex hoc quod sequitur: quia eruditores multorum, cum magis ad
caelestia diligenda auditores instituunt, minus pro terrenis curam
gerunt; immo acquisita pro spe aeternorum relinquunt. Hoc etiam patet
per interlinearem, quae dicit: omnes reliqui, idest divites, qui
praedicare non possunt. Ergo religiosi non redduntur minus idonei ad
exequendum praedicationis officium quam alii; et ita, cum alii possunt
ex commissione episcoporum praedicare et confessiones audire, ut
probatum est religiosi hoc idem possunt. Item. I Esdrae VIII,
31, super illud, promovimus ergo a flumine etc. dicit Glossa:
fratrum quoque cohortem religiosam nobis in auxilium vocamus; qua
adiuti, animas fidelium ad societatem electorum et ad arcem vitae
perfectionis, quasi vasa sancta ad templum domini efficacius
transferamus. Ex quo patet idem quod prius. Item. Hoc etiam
apparet ex communi consuetudine Orientalis Ecclesiae, secundum quam
fere omnes monachis confitentur. Item. Maioris potestatis est
legationis officium exercere, episcopos confirmare, et de eis
Ecclesiis provideri, quam praedicare, vel confessiones audire. Sed
primum invenitur religiosis esse commissum. Ergo et secundum eis
committi potest. Item. Magis est remotum a religiosorum vita causas
audire, quam confessiones, vel praedicare. Sed primum eis potest
committi. Ergo multo fortius alia. Nunc restat ostendere, quod
saluti animarum expediat etiam aliis quam sacerdotibus parochialibus
praedicationem committi, et alia quae ad salutem pertinent animarum.
Primo per hoc quod dominus dicit Matth. IX, 37: messis quidem
multa: Glossa, turba populorum ad suscipiendum verbum et ferendum
fructum apta; operarii autem pauci; Glossa: praedicatores ad
congregandum electorum Ecclesiam. Rogate ergo dominum messis, ut
mittat operarios in messem suam. Ex quo patet quod salubre est
Ecclesiae per multos verbum Dei praedicari fidelibus, et maxime turba
fidelium crescente. Idem potest haberi per id quod dicitur Sap.
VI, 26: multitudo sapientium (interlinearis, coetus
praedicatorum) sanitas est orbis terrarum. Item. II ad Tim.
II, 2: quae audisti per multos testes, haec commenda hominibus
fidelibus: Glossa, idest sanae fidei: qui idonei erunt: Glossa,
vita, et scientia, et facundia: alios docere: Glossa, illis enim
debet committi praedicatio divina qui apti sunt illi officio. Item.
I Esdrae III, 8 super illud verbum, et omnes qui venerant de
captivitate in Ierusalem, Glossa sic dicit: non solum episcopi et
presbyteri plebem fidelium, idest Dei domum, debent aedificare; sed
etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem verae pacis vocatus,
ministerium verbi ab his qui dicere noverunt, debet exigere. Item.
Gregorius in 19 Moral., super illud Iob: quando lavabam pedes
meos butyro, sic dicit: quid ad haec nos episcopi dicimus, qui
commissis nobis verba vitae impendere non curamus, quando coniugatum
virum prohibere non valuit ab officio praedicationis vel saecularis
habitus, vel magnae occupatio facultatis? Ex quo patet quod alii
etiam quam praelati vel rectores Ecclesiarum laudabiliter possunt
praedicationis officium exercere. Hoc idem potest ostendi per multa
exempla veteris testamenti. David enim laudatur de hoc quod cultum
Dei ampliavit, vigintiquatuor sacerdotes constituendo, ut magis
posset populus expediri, ut patet I Paral. XXIV. Similiter
IV Reg. XVII, misit Ezechias nuntios discurrentes qui monerent
populum ut converterentur ad dominum Deum patrum suorum; Assuerus
etiam nuntios celeres misit per universas provincias, qui nuntiarent
liberationem populi Dei, ut legitur Esther VIII, 14. Ergo
multo magis saluberrime hoc fieri potest, ut aliis quam sacerdotibus
parochialibus praedicationis officium committatur, et alia quae
pertinent ad salutem animarum. Item. Gregorius in 5 Homil. primae
partis super Ezech.: hi qui animarum custodes sunt, et pascendi
gregis onera perceperunt, mutare loca minime permittantur. Hi autem
qui amore domini in praedicatione discurrunt, rotae eius ignis ardens
sunt: quia cum ex eius desiderio per varia loca discurrunt, unde ipsi
ardent, et alios accendunt. Ex quo patet quod conveniens est ut
praeter rectores Ecclesiarum qui resident in suis Ecclesiis, aliis
praedicationis officium committatur, qui per diversa loca discurrant.
Item. Quod hoc utile sit et salubre, satis manifestat occupatio
rectorum Ecclesiae, quos in aliis rebus piis et ecclesiasticis oportet
frequenter occupari; cum tamen oporteat praedicatorem verbi Dei ab
omni alia occupatione liberum esse: unde apostoli dixerunt Act.
VI, 2: non est aequum nos relinquere verbum Dei, et ministrare
mensis. Unde patet quod satis necessarium est eis ab aliis iuvari.
Hanc etiam necessitatem maxime ostendit imperitia multorum sacerdotum,
qui in aliquibus partibus adeo ignorantes inveniuntur, ut nec etiam
loqui Latinum sciant. Paucissimi etiam inveniuntur qui sacram
Scripturam didicerint; et tamen oportet praedicatorem verbi Dei in
sacra Scriptura instructum esse. Unde satis apertum est multum saluti
fidelium detrahi, si solum sacerdotibus parochialibus verbum Dei
praedicandum relinquatur. In confessionibus etiam audiendis non minor
necessitas apparet propter ignorantiam multorum sacerdotum, quae
periculosissima est in confessionibus audiendis. Unde Augustinus in
Lib. de poenitentia: qui vult confiteri peccata, ut inveniat
gratiam, quaerat sacerdotem qui sciat ligare et solvere; ne cum
negligens circa se extiterit, negligatur ab illo qui eum misericorditer
movet et petit; ne ambo in foveam cadant, quam stultus vitare noluit.
Item eandem necessitatem ostendit multitudo plebis, quae interdum uni
sacerdoti gubernanda committitur: qui si toto tempore vitae suae nihil
aliud faceret, vix omnium confessiones diligenter audire posset. Item
hanc necessitatem ostendit difficultas confitendi. Quidam enim, ut
experimento inventum est, a confessione desisterent, si non possent
aliis quam suis sacerdotibus confiteri: quandoque propter verecundiam,
quia erubescunt confiteri peccata illis cum quibus quotidie
conversantur: quandoque vero quia suspicantur sacerdotes sibi esse
inimicos, et propter multa alia. Unde pie praelati eorum infirmitati
condescendunt, ne omnino in desperationem labantur, de aliis
confessoribus eis providendo. His visis, ostendendum est aliquam
religionem ad hoc specialiter salubriter posse institui ad cooperandum
praelatis Ecclesiarum in praedicatione et confessionibus audiendis ex
commissione praelatorum. Primo per hoc quod omnis religio ad exemplum
vitae apostolicae formata est: unde dicitur Act. IV, 32 super
illud, et erant illis omnia communia: Glossa: communia, Graece
coena, unde coenobitae, idest communiter viventes, coenobia, idest
habitacula eorum. Haec autem fuit vita apostolica, ut relictis
omnibus, per mundum discurrerent evangelizando et praedicando, ut
patet Matth. X, 7-10 ubi regula quaedam eis inscribitur. Ergo
ad praedicta potest aliqua religio convenientissime institui. Item.
Iac. I, 27: religio munda et immaculata apud Deum et patrem haec
est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. Sed illa
visitatio est maxime necessaria quae fit per eos qui saluti animarum
intendunt. Ergo convenientissime religio institui potest ad visitandum
homines qui consolatione indigent, ut per patientiam et consolationem
Scripturarum spem habeant. Item. Act. VI, 2 super illud, non
est aequum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis, dicit
interlinearis: meliora sunt fercula mentis quam dapes corporis. Sed
aliquae religiones pie et salubriter institutae sunt ad subveniendum
pauperibus in corporalibus dapibus et in aliis necessitatibus corporis.
Ergo multo convenientius potest aliqua religio institui ad subveniendum
necessitatibus animarum. Item. Spiritualis militia magis competit
religioso quam saecularis. Sed ad militiam saecularem exercendam
aliquae religiones utiliter institutae sunt. Ergo multo convenientius
institui possunt ad militiam spiritualem, quae competit praedicatoribus
verbi Dei: de qua dicitur II Tim. II, 3: labora sicut bonus
miles Christi Iesu: Glossa: in praedicando Evangelium contra
hostes fidei. Item. Eis qui procurant salutem animarum, necessarium
est ut vita et scientia clareant: ex quibus non de facili tot possent
inveniri quod singulis parochiis per universum mundum praeficerentur,
cum etiam propter litteratorum inopiam nec adhuc per saeculares potuerit
observari illud statutum Lateranensis Concilii ut in singulis
Ecclesiis metropolitanis essent aliqui qui theologiam docerent; quod
tamen per religiosos Dei gratia cernimus multo latius impletum quam
etiam fuerit statutum; adeo ut impletum videatur illud Isa. XI,
9: repleta est terra scientia domini. Ergo saluberrime religio
aliqua instituitur in qua sint homines litterati et studio vacantes ad
iuvandum sacerdotes qui ad hoc minus sufficiunt. Item. Hoc
evidentissime ostenditur ex effectu sequente. Videmus enim talibus
religionibus institutis in pluribus partibus haereticam pravitatem eorum
ministerio extirpatam, infideles etiam nonnullos ad fidem conversos,
multos per universum orbem in lege Dei instructos, quamplurimos ad
statum poenitentiae conversos; ita quod si quis inutilem talem
religionem mentiatur, manifeste convinci possit, quasi gratiae
invidus, quae in eis operatur, in spiritum sanctum peccare. Item.
25, quaest. 1, dicitur: nulli fas sit sine status sui periculo
vel divinas constitutiones, vel apostolica decreta temerare. Cum ergo
per apostolicam sedem religiones aliquae sint institutae ad praedicta,
quod etiam ex ipso nomine ostenditur (nemo enim quicumque, ut dicit
Augustinus in Lib. de vita Christiana, nomen sine causa
sortitur); manifeste se damnabilem reddit quicunque talem religionem
damnare conatur.
Nunc ultimo restat adversariorum obiectionibus
respondere. Quod ergo primo obiicitur quod pascere ad monachos non
pertinet, sed pasci; intelligendum est ex hoc quod sunt monachi,
contra illos qui ex sola vitae sanctitate potestatem ecclesiastici
ordinis alicui competere dicebant: sicut etiam potest dici, quod
saeculari clerico non competit pascere, si non habeat curam animarum,
vel nisi sit sibi ab habentibus curam animarum commissum. Unde propter
hoc non excluditur quin religiosis competat pascere populum verbo Dei,
si vel ad praelationem assumantur, vel a praelatis eis committatur.
Non enim minus sunt idonei religiosi ad praedicationis officium
exequendum quam saeculares; nisi forte quatenus sunt sub obedientia
constituti, ut sic indigeant duplici licentia ad praedicandum:
scilicet licentia eorum quibus cura plebis committitur, et licentia
praelatorum ordinis sui, sine qua nihil eis agere licet. Similiter
est intelligendum quod postea obiicitur: praeter domini sacerdotes
nullus audeat praedicare: verum est quasi propria auctoritate,
scilicet ordinaria. Similiter quod sequitur, monachos a populorum
praedicatione omnino cessare censemus, intelligendum est ut non propria
auctoritate, ex hoc ipso quod monachi sunt, officium sibi
praedicationis assumant.
Similiter quod sequitur, quod praedicare monacho non
convenit, intelligendum est quasi ex hoc ipso quod monachus sit,
officium habeat praedicandi.
Ad illud quod postea obiicitur, quod illi qui pascunt
populum verbo Dei, debent etiam pascere temporali subsidio,
respondetur, quod intelligendum est, si vires suppetant, secundum
illud I Ioan. III, 17: qui habuerit substantiam huius mundi,
et viderit fratrem suum necessitatem patientem etc.; alias apostoli
praedicare non potuissent, qui dixerunt Act. III, 6: argentum
et aurum non est mihi. Nihilominus tamen et illi qui secundum se
pauperes sunt, possunt aliis temporali subsidio providere, dum divites
ad eleemosynarum largitatem hortantur, sicut et Paulo praedicationis
officium in gentes assumenti commissum est ut pauperum memor esset, ut
dicitur Gal. II, 10.
Ad illud quod postea obiicitur, quod greges pascuntur a
pastoribus, dicendum est, quod pastores gregem domini pascere possunt
non solum per se, sed per alios, quibus ipsi committunt: quia ille
intelligitur aliquid facere cuius auctoritate fit.
Ad illud quod postea obiicitur, quod non debent
praedicare nisi missi: missi autem a domino leguntur tantum scilicet
duodecim apostoli, et septuaginta duo discipuli: dicendum, quod illi
etiam qui sunt missi a domino, possunt alios mittere; sicut Paulus,
qui misit Timotheum ad praedicandum; I ad Cor. IV, 17: ideo
misi ad vos Timotheum etc.; et ita ex commissione episcoporum et
presbyterorum possunt etiam alii ad praedicandum mitti; et tamen illi
missi a domino intelliguntur qui per potestatem a domino traditam
mittuntur; et omnes illi sic missi a praelatis Ecclesiarum, scilicet
episcopis vel presbyteris, inter opitulationes computantur: quia ipsi
maioribus opem ferunt, quamvis non sint archidiaconi. Quod enim in
Glossa dicitur, ut Titus Paulo, vel archidiaconus episcopis, per
modum exempli ponitur. Unde non sequitur quod qui non sunt
archidiaconi, non possunt maioribus opitulari. Et tamen, cum aliquis
ex commissione episcopi praedicat vel confessiones audit, episcopus hoc
facere intelligitur, ut patet ex auctoritate Dionysii supra inducta.
Nihilominus tamen, etsi duo ordines tantum essent a domino instituti
qui possent praedicare propria auctoritate, posset tamen Ecclesia et
tertium ordinem statuere praedicatorum, qui propria auctoritate
praedicarent; et praecipue Papa, qui habet potestatis plenitudinem in
Ecclesia: sicut etiam in primitiva Ecclesia fuerunt soli duo ordines
sacri, scilicet presbyteri et diaconi; et tamen postea Ecclesia
minores ordines sibi constituit, ut Magister in sententiis dicit.
Ad illud quod postea obiicitur dicendum, quod decretum
illud loquitur de quibusdam qui corepiscopi vocabantur, qui non in
civitatibus, sed in vicis seu villis ordinabantur, et aliqua poterant
plusquam alii sacerdotes, scilicet minores ordines dare: et hi aliquo
tempore in Ecclesia fuerant instituti, habentes ordinariam
potestatem: sed postea, ut in eadem dist. dicitur, propter
insolentiam suam, qua episcoporum officia sibi usurpabant, ab
Ecclesia prohibiti sunt. Et ideo patet quod non est similis ratio de
illis religiosis qui ex commissione praelatorum praedicant vel
confessiones audiunt potestatem ordinariam non habentes. Horum enim
ordo in numerum non ponit contra ordines a domino institutos; cum ille
secundum iura facere intelligatur cuius auctoritate fit: quod etiam
patet per auctoritatem Dionysii supra inductam.
Ad aliud dicendum, quod ex illa auctoritate Dionysii
non potest amplius haberi, nisi quod monachi ex potestate ordinaria sui
ordinis non habent quod sint praelati, vel aliorum adductivi: non
autem excluditur quin monachus possit accipere potestatem ordinariam vel
commissam ad alios adducendum: praecipue cum in littera dicatur, quod
monasticus ordo non est aliis praelatus vel aliorum adductivus; non
autem quod esse non possit vel non debeat.
Ad aliud dicendum, quod ecclesiastica hierarchia
imitatur caelestem quantum potest, sed non in omnibus. In caelesti
enim hierarchia distinctio donorum gratuitorum, secundum quam ordines
distinguuntur, sequitur distinctionem naturae; non autem in
hominibus. Et ideo, cum Angelorum natura sit immutabilis, Angelus
inferioris ordinis ad superiorem ordinem transferri non potest: quod
tamen in ecclesiastica ierarchia fieri potest; sed tamen in caelesti
Angelus inferioris ordinis in suo ordine manens exequitur actum
superioris virtute. Sicut enim dicit Dionysius 13 Caelest.
hierarchiae, Angelus qui purgavit labia Isaiae, dictus est
Seraphin, cum tamen esset de inferiori ordine, quia Seraphin
officium exercuit: et Gregorius dicit in Hom. de centum ovibus,
quod hi spiritus qui mittuntur, horum vocabulum percipiunt quorum
officia gerunt. Unde non est inconveniens, si in ecclesiastica
hierarchia aliquis inferioris ordinis officium superioris ordinis
exerceat, eius commissione.
Ad illud quod postea obiicitur, quod aut praedicant cum
potestate, aut sine potestate, dicendum, quod praedicant cum
potestate praedicandi non ordinaria, sed eis ab aliis commissa. Nec
tamen sequitur quod possint procurationes exigere, quia hoc non est eis
datum; possent autem, si eis daretur ab his, in quibus residet
praedicta potestas: et sic etiam non sequitur quod propter hoc
Ecclesiae debeant plures procurationes.
Ad illud quod postea obiicitur, quod secundum hoc
religiosi habent maiorem auctoritatem quam episcopi vel patriarchae,
dicendum, quod non est verum: quia patriarchae vel episcopi possunt
alicubi auctoritate ordinaria praedicare, religiosi autem non habentes
curam animarum nusquam; possunt tamen ubilibet praedicare auctoritate
eorum qui possunt; et episcopus potest episcopalia exercere in aliena
dioecesi auctoritate illius episcopi in cuius dioecesi commoratur.
Ad illud quod postea obiicitur, quod praedicator non
debet aedificare super alienum fundamentum, dicendum, quod falsum est
et contra apostolum, I Cor. III, 10: ut sapiens architectus
fundamentum posui: Glossa: praedicationem: alius autem
superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet:
quod, secundum Ambrosium in Glossa, exponitur de superaedificatione
doctrinae. Quod autem apostolus dicit Rom. XV, 20: sic autem
praedicavi Evangelium non ubi nominatus est Christus, ne super
alienum fundamentum aedificarem: non est intelligendum quasi hoc non
liceret: sed quia tunc temporis aliud magis necessarium reputabat.
Unde dicit Glossa ibidem: ne aedificarem super alienum fundamentum:
idest ne praedicarem iam per alios conversis: non quod hoc non
facerem, si contigisset: sed malebam iacere fundamentum fidei ubi non
erat. Alias non licuisset Ioanni Evangelistae praedicare Ephesi,
ubi Paulus fidem plantaverat; aut Paulo praedicare Romae, ubi
Petrus eum praevenerat. Quid autem dicent, si religiosi, contra
quos loquuntur, hoc modo distributi sunt, ut quidam eorum infidelibus
annuntient verbum Dei, quidam autem inter fideles sint in subsidium
praelatorum? Nec tamen hoc facit ad propositum: quia non est idem
praedicare plebi alienae, et aedificare super alienum fundamentum, ut
in praedicta auctoritate accipitur; cum etiam sacerdos parochialis in
sua parochia praedicans, super alienum aedificet fundamentum, quia
praedicat conversis per alios ad fidem. Similiter quod dicitur II ad
Cor. X, 15: non gloriantes in immensum in alienis laboribus,
scilicet ubi alius fundamentum fidei posuisset, quod esset ultra
mensuram gloriari; non est intellectus Glossae, quod si apostolus
laborasset ubi alius fundamentum fidei posuerat, quod hoc esset in
immensum gloriari; sed quod si ipse gloriatus esset quasi fundamentum
iaciens fundamento prius ab alio posito, ultra mensuram laboris sui
gloriatus esset. Similiter etiam quod postea sequitur, non habentes
spem gloriari in aliena regula, idest in his qui sunt de alieno
regimine, Glossa illa male inducitur. Non enim sic habetur in
Glossa, sed ita: secundum regulam nostram, idest regimen nostrum,
idest secundum quod a Deo nobis est iniunctum, evangelizare dico in
abundantia, scilicet non in paucis locis, immo etiam in illa loca,
quae ultra vos sunt. Nec tamen sumus habentes spem, idest non
speramus gloriari in aliqua aliena regula; nec illi qui ultra eos
sunt, de alieno regimine sunt. Si tamen ita esset in Glossa ut
dicunt, non intelligitur quin apostolus praedicare potuisset illis qui
erant de regimine alterius apostoli: ipse enim praedicavit Antiochenis
et Romanis, qui erant de regimine Petri; sed quia non gloriabatur de
eis quasi de subiectis suo regimini: hoc enim esset in aliena regula
gloriari. Et praeterea illi qui ex commissione praelatorum
praedicant, non praedicant in plebibus alienis, sed in plebibus
praelatorum qui eos mittunt; qui etiam ipsis operantibus operari
dicuntur.
Ad ea quibus postmodum ostendere nituntur, quod
religiosi confessiones audire non debent, de facili patet responsio.
Per illa enim decreta quae inducunt, nihil aliud ostendunt nisi quod
religiosi non possunt propria auctoritate audire; non autem excluditur
quin possint audire ex auctoritate Papae vel episcopi, ut manifeste
habetur 16, q. 1, pervenit; nec quod etiam religiosi sint minus
idonei ad huiusmodi quam saeculares, ut patet 16, qu. 1, sunt
nonnulli.
Ad aliud quod postea obiicitur, quod presbyteri
parochiales, cum sint rectores animarum, debent diligenter agnoscere
vultum gregis sibi commissi; quod non possunt facere, nisi
confessiones audiant; dicendum, quod de bonitate vel malitia alicuius
constare potest alicui non solum per propriam confessionem, sed etiam
per sententiam superioris de eo latam. Unde si episcopus subditum
sacerdotis absolvat vel per se vel per alium cui ipse commiserit,
sacerdos parochialis ita debet se reputare cognoscere eum ac si sibi
confessus esset; cum iam sit per superioris sententiam approbatus, de
qua ei iudicare non licet. Et praeterea satis potest vultum eius
agnoscere, si secundum decretalem semel in anno ei confitetur.
Ad illud quod postea obiicitur, quod quilibet tenetur
semel in anno confiteri proprio sacerdoti, dicendum, quod proprius
sacerdos non solum est sacerdos parochialis, sed etiam episcopus vel
Papa: ad quos etiam magis pertinet cura eius quam ad sacerdotem, ut
multipliciter ostensum est. Proprium enim hic non accipitur secundum
quod dividitur contra commune, sed secundum quod dividitur contra
alienum. Unde qui confessus est episcopo suo vel alicui habenti vicem
eius, confessus est proprio sacerdoti. Et praeterea per hoc non
excluditur quod, si semel in anno confitetur proprio sacerdoti,
scilicet parochiali, dato quod de eo tantum intelligatur, quin possit
aliis vicibus aliis etiam confiteri qui habeant potestatem absolvendi.
Ad illud quod postea obiicitur, quod non potest scire
eum esse dignum ut admittatur ad sacramentum Eucharistiae nisi audita
eius confessione, dicendum, quod falsum est. Potest enim scire per
sententiam superioris, qui eum in foro poenitentiali absolvit, cui
etiam sententiae debet stare non minus quam suae.
Ad illud quod postea obiicitur, quod si aliquis
potest alteri confiteri quam proprio sacerdoti, datur per hoc occasio
multis latendi, dicendum, quod falsum est. Cum enim in foro
poenitentiali cuilibet sit credendum et pro se et contra se; sacerdos
debet credere eum confessum esse, si se confessum fateatur: quia et si
etiam sibi confiteretur, posset eum decipere, ut levibus confessis
maiora taceret. Et praeterea, dato quod ex hoc daretur aliqua occasio
mali, tamen multum praeponderat quod per hoc vitantur multa alia maiora
mala, sicut prius ostensum est, quod per hoc multis periculis
obviatur.
Ad illud quod postea obiicitur, quod ad monachum non
pertinet corrigere, et sic nec absolvere, dicendum, quod verum est
propria auctoritate; sed ex commissione auctoritatem habentis utrumque
potest sibi competere, si sacerdotali ordine fungatur. Demophilus
tamen, cui Dionysius scribebat, non erat sacerdos, nec etiam
diaconus, ut ex his quae in eadem epistola dicuntur, apparet.
Ad illud quod postea obiicitur, quod si possunt
confessiones audire, eadem ratione ubique possent, et sic essent
universalis Ecclesiae gubernatores, dicendum, quod nusquam possunt
audire propria auctoritate, possunt tamen audire ubicunque eis
commissum fuerit; et si committeretur eis quod ubique audirent ab eo
qui toti Ecclesiae praeest, possent ubique audire. Nec tamen essent
universalis Ecclesiae gubernatores; quia non absolverent auctoritate
ordinaria, sed commissa. Quod autem Papa universalem pontificem se
prohibet nominari, non hoc ideo est quia ipse non habeat auctoritatem
immediatam et plenam in qualibet Ecclesia; sed quia non praeficitur
cuilibet particulari Ecclesiae ut proprius et specialis illius
Ecclesiae rector, sic enim cessarent omnium aliorum pontificum
potestates: et hoc, capitulum inductum pro ratione inducit.
Ad ea autem quibus postmodum ostendere nituntur, quod
nec etiam auctoritate episcoporum possunt religiosi praedicare et
confessiones audire, de facili patet responsio. Quod enim primo
obiiciunt: quod dat aliquis, iam non habet: patet esse falsum in
spiritualibus, quae communicantur non per translationem alicuius
dominii, sicut accidit in rebus corporalibus, sed magis per modum
derivationis cuiusdam effectus a causa sua; sicut qui communicat alii
scientiam, non propter hoc scientiam amittit. Et ita est etiam in
communicatione potestatis: qui enim dat alicui potestatem, non amittit
eam, sicut episcopus qui dat potestatem sacerdoti quod conficiat corpus
Christi, dando non amittit eam. Unde de communicatione spiritualium
rerum dicit Augustinus in I libro de doctrina Christiana: omnis res
quae dando non deficit, dum habetur et non datur, nondum habetur
quomodo habenda est. Et similiter, quando dat episcopus sacerdoti
potestatem absolvendi aliquos homines, non amittit illam potestatem;
nisi forte aestimetur potestas quam sacerdos habet in sua parochia,
quasi potestas quam habet miles in villa sua: quod est ridiculum, cum
non sint domini, sed ministri, secundum illud I ad Cor. IV, 1:
sic nos existimet homo etc.; et Luc. XXII: reges gentium
dominantur eorum, non ita erit inter vos.
Ad illud quod postea obiicitur, quod episcopus quando
committit curam parochiae sacerdoti ipse se exonerat, dicendum, quod
falsum est; quia adhuc pertinet ad eum habere curam totius plebis quae
est in sua diocesi, quia totius plebis animae videntur sibi esse
commissae, ut habetur 10, quaest. 1, cap. quaecunque. Unde et
apostolus de se dicebat II ad Cor. XI, 28: praeter illa quae
extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, solicitudo omnium
Ecclesiarum. Non tamen onus fit ei importabile, quia habet alios
inferioris ordinis adiutores. Dato autem quod sit immunis a periculo
per hoc quod curam sacerdoti committit, non tamen sequitur quod per hoc
reddatur immunis a potestate quam in parochia habebat. Ministri enim
Christi non solum possunt operari ad salutem plebis ad vitandum
periculum sibi imminens, sed etiam ad augendum meritum, et magis
fructificandum in populo Dei: sicut etiam Paulus multa supererogabat
propter salutem electorum, quae sine periculo salutis suae dimittere
poterat.
Ad illud quod postea obiicitur, scilicet quod
sacerdos est sub episcopo, sicut episcopus sub archiepiscopo;
dicendum, quod non est omnino simile. Constat enim quod
archiepiscopus non habet immediatam iurisdictionem in illos qui sunt de
dioecesi episcopi suffraganei sui, nisi propter negligentiam episcopi
vel nisi causa ad eum deferretur; sed episcopus habet immediatam
iurisdictionem in parochiam sacerdotis, cum possit quemlibet coram se
citare et excommunicare, quod archiepiscopus non potest in subditis
episcoporum, nisi ut dictum est. Cuius ratio est, quia potestas
sacerdotis naturaliter et ex iure divino subditur potestati episcopi,
cum sit imperfecta respectu illius, ut Dionysius probat; sed
episcopus subditur archiepiscopo solum ex ordinatione Ecclesiae. Et
ideo in quibus Ecclesia statuit episcopum archiepiscopo subiectum, in
illis tantum subiectus est ei. Sacerdos autem qui ex iure divino
episcopo subditur, in omnibus est ei subiectus; sicut et Papa habet
immediatam iurisdictionem in omnes Christianos; quia Romana
Ecclesia, nullis synodicis constitutis ceteris Ecclesiis praelata
est, sed evangelica voce domini et salvatoris nostri primatum
obtinuit, ut habetur in decretis dist. 21, cap. quamvis.
Ad illud quod postea obiicitur, quod presbyteri
parochiales sunt sponsi Ecclesiarum sibi commissarum, dicendum, quod
sponsus Ecclesiae, proprie loquendo, Christus est: de quo dicitur:
qui habet sponsam sponsus est, Ioh. III, 29, ipse enim de
Ecclesia suo nomine filios generat. Alii autem qui sponsi dicuntur,
sunt ministri sponsi, exterius cooperantes ad generationem spiritualium
filiorum; quos tamen non sibi, sed Christo generant. Qui quidem
ministri intantum sponsi dicuntur, inquantum vicem veri sponsi
obtinent. Et ideo Papa, qui obtinet vicem sponsi in tota Ecclesia,
universalis Ecclesiae sponsus dicitur. Episcopus autem suae
dioecesis, presbyter autem suae parochiae. Unde et dioecesis sponsus
Papa est et episcopus parochiae. Nec tamen propter hoc sequitur quod
sint plures sponsi unius Ecclesiae; quia sacerdos suo ministerio
cooperatur episcopo tanquam principali, et similiter episcopi Papae,
et Papa ipsi Christo. Unde Christus et Papa et episcopus et
sacerdos non computantur nisi unus sponsus Ecclesiae. Unde patet quod
ex hoc quod episcopus vel Papa audit confessiones parochiani, vel alii
audiendas committit, non sequitur quod sint plures sponsi unius
Ecclesiae; sequeretur autem, si duo praeficerentur eidem Ecclesiae
eodem gradu; sicut duo episcopi in una dioecesi, et duo presbyteri
curati in una parochia, quod canones prohibent.
Ad ea quibus probare nituntur, quod nec ex privilegio
Papae religiosi praedicare nec confessiones audire possunt, nunc
respondendum est. Quod enim primo obiicitur, quod Romanae sedis
auctoritas non potest aliquid condere vel mutare contra statuta
sanctorum patrum, dicendum, quod hoc verum est in illis quae statuta
sanctorum patrum decreverunt esse de iure divino, sicut articuli
fidei, qui determinati sunt per Concilia; sed illa quae sancti patres
determinaverunt de iure positivo, sunt relicta sub dispositione
Papae, ut ea possit mutare vel dispensare secundum opportunitates
temporum vel negotiorum. Sancti enim patres in Conciliis congregati
nihil statuere potuissent nisi auctoritate Romani pontificis
interveniente, sine qua nec etiam Concilium congregari potest. Nec
tamen Papa quando aliquid aliter facit quam a sanctis patribus statutum
sit, contra eorum statuta facit: quia servatur intentio statuentium,
etiamsi non serventur verba statutorum, quae non possunt in omnibus
casibus et in omnibus temporibus observari, servata intentione
statuentium, quae est utilitas Ecclesiae; sicut et in omni iure
positivo accidit. Derogatur enim prioribus statutis per statuta
sequentia. Nec tamen hoc quod aliqui religiosi qui non sunt episcopi
vel presbyteri parochiales, praedicant et confessiones audiunt, est
contra decreta patrum, nisi ex sua auctoritate hoc facerent sine
auctoritate Papae vel episcoporum, ut ex praedictis patet.
Et per hoc patet solutio ad id quod postea obiicitur:
quia Papa ex hoc quod dat alicui licentiam vel privilegium audiendi
confessiones et praedicandi, non facit per hoc contra apostolum: quia
tales religiosi non praedicant plebibus alienis, ut supra dictum est.
Nec tamen hoc est verum quod Papa non possit aliquid facere contra
apostolum; dispensat enim cum bigamo, et in poena quam canones
apostolorum statuerunt presbytero fornicanti. Ex decreto autem inducto
non potest amplius haberi nisi quod Papa non potest destruere canonicam
Scripturam apostolorum et prophetarum, quae est ecclesiasticae fidei
fundamentum.
Ad illud quod postea obiicitur, quod privilegia
principum sunt intelligenda sine praeiudicio alterius, dicendum, quod
praeiudicium dicitur fieri alicui quando subtrahitur ei aliquid quod in
favorem eius introductum est, vel quod ad utilitatem eius ordinatur.
Sed subiectio alicuius subditi ad rectorem Ecclesiae non est ordinata
principaliter ad utilitatem praesidentium, sed ad utilitatem
subiectorum: unde Ezech. XXXIV, 2, dicitur: vae pastoribus
Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a
pastoribus? Et ideo nullum praeiudicium fit rectori Ecclesiae,
quando subditus eius a sua potestate eximitur: sicut Papa eximit
abbatem a potestate episcopi sine eius praeiudicio, et similiter
episcopum a potestate archiepiscopi. Si autem ipsemet operetur in
subditis quae pertinent ad salutem, vel aliis hoc ipsum committit, non
solum non facit ei praeiudicium, sed praestat ei magnum beneficium,
quod maxime acceptatur a cunctis rectoribus, qui non quaerunt quae sua
sunt, sed quae Iesu Christi. Unde Num. XI, 29 super illud:
quid, inquit, aemularis pro me? Glossa Gregorii: pia mens
pastorum, quia non propriam gloriam, sed auctoris quaerit, ab omnibus
vult iuvari in eo quod facit. Fidelis enim praedicator, si fieri
valeat, optat ut veritatem quam loqui solus non sufficit, ora
cunctorum sonent.
Ad illud quod postea obiicitur, quod princeps quando
committit alicui liberam testamenti factionem, intelligitur commisisse
tantum consuetam et legitimam; dicendum, quod similiter quando Papa
committit alicui quod praedicet vel confessiones audiat, committit ei
ut legitime hoc faciat. Unde per hanc commissionem non potest
praedicare aliqua quae non decent. Sed ex quo ab eo data est libera
potestas praedicandi, non requiritur, ad hoc quod sit legitima eius
praedicatio, quod ab alio potestatem accipiat; quia sic inutilis esset
ei potestas a Papa accepta; sicut etiam ille qui habet licentiam ab
imperatore quod testamentum condat, non oportet quod ab alio ulterius
licentiam petat, sed quod observet ea quae pertinent ad debitum modum
testandi. Similiter et praedicator cui datur licentia a Papa
praedicandi, debet debito modo praedicare, ut scilicet alia praedicet
pauperibus, alia divitibus, et observet huiusmodi quae Gregorius in
pastorali docet.
Ad illud quod postea obiicitur, quod monachus cum
ordinatur, non accipit executionem officii, nisi cum cura plebis sibi
committitur; dicendum, quod potestas sacerdotalis ordinis ad duo
ordinatur. Primo et principaliter ad corpus Christi verum
consecrandum; et huius potestatis executionem statim cum ordinatur
accipit, nisi sit defectus in ordinatione vel ordinato. Secundario
ordinatur ad corpus Christi mysticum per claves Ecclesiae, quae sibi
committuntur; et huius potestatis executionem non recipit, nisi cura
sibi committatur, vel nisi auctoritate alterius habentis curam hoc
agat. Nec tamen potestas sacerdotalis frustra datur ei; quia habet
executionem in hoc ad quod potestas sacerdotii principaliter ordinatur.
Sed officium praedicationis non ordinatur ad aliud quam ad
praedicandum. Unde, cum privilegium principis non debeat alicui esse
inutile, ut iura dicunt; ex hoc ipso quod Papa committit alicui
officium praedicandi, ille habet executionem officii, quicunque sit;
et tamen quando Papa dat privilegium alicui religioso quod possit
praedicare, Papa non committit ei officium, sed magis officii
executionem: quia religiosi tales non praedicant quasi utentes sua
potestate, sed aliena sibi commissa, sicut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod, sicut supra dictum est in
1 quaest. de doctrina, Dionysius ibi loquitur de monachis laicis,
qui non sunt episcopi vel presbyteri, vel diaconi. Si tamen de
omnibus intelligeretur, non destruit ecclesiasticam hierarchiam Papa,
mittens monachos ad praedicandum: quia, ut supra dictum est, in
ecclesiastica hierarchia ille qui est inferioris ordinis, potest
superioris officium exercere, etiam in suo ordine manens, sicut etiam
et in caelesti; et ulterius potest ad superiorem ordinem promoveri,
quod non est in caelesti. Unde et Innocentius III, ante
Concilium generale quosdam Cisterciensis ordinis misit ad praedicandum
in partibus Tholosanis.
Ad illud quod ultimo obiicitur, quod religiosi non
possunt petere licentiam praedicandi, quia hoc est ambitionis;
dicendum, quod falsum est: quia praedicationis officium et
laudabiliter appeti potest ex caritate, exemplo Isaiae, qui se ad hoc
sponte obtulit, Isa. VI, 8: ecce ego, mitte me: et
laudabiliter potest vitari ex humilitate, exemplo Ieremiae, qui
dixit: a, a, a, domine Deus, nescio loqui, quia puer ego sum:
Ier. I, 6, ut patet per Glossam Gregorii ibidem. Et similis
sententia habetur 8, quaest. 1, cap. in scriptis. Sciendum
etiam, quod ecclesiastica officia duo habent adiuncta: scilicet opus,
et dignitatem vel honorem: et ratione honoris laudabiliter recusantur
et ratione operis laudabiliter possunt quaeri. I Tim. III, 1:
qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Unde Augustinus
exponere voluit quid sit episcopatus, secundum scilicet quod desiderari
potest, quia nomen est operis, non honoris: ut habetur 8, quaest.
1, qui episcopatum. Et hoc idem habetur in Glossa super eodem
verbo. Et ideo si opus separatur a dignitate, laudabiliter et sine
aliquo ambitionis periculo potest desiderari. Et ideo non est
ambitionis, si religiosus petat a sacerdote vel episcopo licentiam
praedicandi, sed est signum dilectionis Dei et proximi.
|
|