|
1. Quia vero per rationes sufficientes religiosos a
fructu animarum arcere non possunt, indirecte eos impedire nituntur,
imponentes eis necessitatem manibus operandi; ut et sic saltem
retrahantur a studio, quo ad praedicta redduntur idonei: in quo hostes
civitatis sanctae praefati malignantes ostenduntur. Unde Nehem.
VI, 2 super illud: veni, percutiamus foedus etc., dicit
Glossa: hostes civitatis sanctae suadebant Nehemiae ad campestria
descendere, et foedus pacis secum inire; sic et haeretici et falsi
Catholici cum veris Catholicis pacis consortium habere volunt, non ut
ipsi ad arcem Catholicae fidei et operationis ascendant, sed ut eos
potius quos in culmine virtutum commorantes aspiciunt, ad infima
opera, vel prava dogmata cogant. Quod autem religiosi manibus operari
teneantur, multipliciter nituntur ostendere. Primo per hoc quod
dicitur I Thess. IV, 11: operemini manibus vestris, sicut
praecepimus vobis. Sed ad praecepta servanda tenentur maxime
religiosi. Ergo debent manibus laborare.
2. Item. II Thess. III, 10: si quis non vult
operari, non manducet. Glossa: dicunt quidam de operibus
spiritualibus hoc praecepisse non de opere corporali, in quo vel
agricolae vel opifices laborant; et infra: sed superfluo conantur et
sibi et ceteris caliginem obducere, ut quod utiliter caritas monet,
non solum facere nolint, sed nec etiam intelligere; et infra: vult
servos Dei corporaliter operari unde vivant. Sed ad servitutem Dei
religiosi specialiter deputantur. Ergo debent manibus operari secundum
apostoli praeceptum.
3. Item. Inducunt hoc quod habetur ad Ephes. IV,
28: laboret Glossa unusquisque operando manibus suis, quod bonum
est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Glossa: non
tantum unde vivat. Ergo religiosi, qui non habent aliunde unde
tribuant necessitatem patienti, debent manibus operari.
4. Item. Luc. XII, 33 super illud, vendite
quae possidetis, dicit Glossa: non tantum cibos vestros communicate
pauperibus, sed etiam vendite possessiones vestras: ut omnibus vestris
semel pro domino spretis, postea labore manuum operemini, unde
vivatis, vel eleemosynam faciatis. Ergo religiosi, qui omnia sua
relinquunt, debent de labore manuum suarum vivere, et eleemosynas
facere.
5. Item. Religiosi maxime tenentur apostolorum vitam
imitari, quia statum perfectionis profitentur. Sed apostoli manibus
propriis laborabant: I ad Cor. IV, 12: laboramus operantes
manibus nostris; et Act. XX, 34: ad ea quae mihi opus erant
(...) ministraverunt manus istae. Et in hoc se imitabiles aliis
ostendebant. II Thess. III, 8: neque gratis panem
manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die
operantes (...) ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum
nos. Ergo religiosi debent in labore manuum apostolos imitari.
6. Item. Religiosi magis tenentur ad opera humilia
quam saeculares clerici. Sed saeculares clerici tenentur manibus
laborare: unde dicitur in decretis, dist. 91: clericus sibi victum
et vestitum artificiolo vel agricultura absque sui officii dumtaxat
detrimento praeparet. Item in sequenti cap.: clericus quilibet verbo
Dei eruditus artificio victum quaerat. Item: omnes clerici qui ad
laborandum sunt validi, artificiola et opera discant. Ergo multo
fortius religiosi tenentur manibus operari.
7. Item. Act. XX, 34: ad ea quae mihi opus
erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Glossa
interlinearis: exemplum operandi dat episcopis et signum quo
discernuntur a lupis. Ergo multo magis illi qui episcoporum officium
exercent praedicando, debent manibus laborare.
8. Item. Hieronymus dicit ad rusticum monachum:
Aegyptiorum monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque opere ac
labore suscipiant; non tam propter victus necessaria, quam propter
animae salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus. Ergo
requiritur ad salutem animarum in religiosis quod manibus operentur.
9. Item. Religiosi semper debent ad profectum
spiritualem conari, secundum illud I ad Cor. XII, 31:
aemulamini charismata meliora. Sed, sicut dicit Augustinus in Lib.
de operibus monachorum, religiosi qui non operantur manibus, illos qui
operantur, sibi anteponendos esse non dubitent, et Act. XX, 35
super illud, beatius est magis dare quam accipere, dicit Glossa:
illos maxime glorificat, qui cunctis quae possident semel
renuntiantes, nihilominus laborans manibus operando ut habeant unde
tribuant necessitatem patienti. Ergo omnes religiosi ad hoc debent
tendere ut manibus operentur.
10. Item. Augustinus in eodem Lib. religiosos non
operantes contumaces nominat, subdens praemissis verbis: ceterum quis
ferat homines contumaces saluberrimis apostoli monitis resistentes, non
sicut infirmiores tolerari, sed sicut sanctiores etiam praedicari?
Sed contumacia est peccatum mortale: alias pro contumacia nullus
excommunicaretur. Ergo sine periculo peccati mortalis religiosi non
possunt dimittere quin manibus operentur.
11. Item. Si religiosi excusantur a labore manuum,
maxime videntur excusari per hoc quod vacant Psalmis, orationibus,
praedicationibus et lectioni. Sed propter ista non excusantur. Ergo
omnino laborare tenentur. Media probatur per hoc quod dicit
Augustinus in libro de operibus monachorum: quid agant qui operari
corporaliter nolunt, cui rei vacent, scire desidero. Orationibus,
inquiunt, et Psalmis et lectionibus et verbo Dei. Et singula
istorum removens, dicit primo de oratione: citius exauditur una
obedientiae oratio quam decem millia contemptoris: innuens illos esse
contemptores et indignos exaudiri qui manibus non operantur. Secundo
quantum ad vacantes divinis canticis subiungit: cantica vero divina
cantare etiam manibus operantes facile possunt; et infra: quid ergo
impedit servum Dei manibus operantem in lege domini meditari, et
psallere nomini domini altissimi? Tertio subiungit de lectione: qui
autem se dicunt vacare lectioni, nonne illic inveniunt quod praecepit
apostolus? Quae est ergo ista perversitas, lectioni nolle
obtemperare, dum vult ei vacare? Quarto subiungit de praedicatione:
si autem alicui sermo erogandus est, et ita occupat ut manibus operari
non vacet; nunquid hoc omnes in monasterio possunt? Quando ergo non
omnes possunt, cur sub hoc obtentu omnes vacare volunt? Quanquam si
omnes possent, vicissitudine facere deberent; non solum ut ceteri
necessariis operibus occuparentur, sed etiam quia sufficit ut multis
audientibus unus loquatur.
Sciendum vero est, quod in ista etiam quaestione viam
veritatis relinquentes, dum ab uno errore recedunt, in contrarium
dilabuntur. Fuit enim quorundam monachorum error antiquitus qui
dicebant, religiosos manibus operari sine perfectionis suae detrimento
non posse: quia qui manibus operatur, non totam solicitudinem suam in
Deum iactat, et ita non implet illud evangelicum: nolite solliciti
esse animae vestrae quid manducetis, et corpori vestro quid induamini,
Matth. VI, 25. Unde et cogebantur negare apostolum manibus
operasse, et dicere, hoc quod apostolus dicit II Thess. III,
10: qui non vult operari, non manducet, de opere spirituali
intelligendum fore, non de opere corporali, ne praeceptum apostoli
praecepto Evangelii contrarium inveniatur. Horum ergo errorem utpote
sacrae Scripturae manifeste contrarium Augustinus reprobat in Lib.
de operibus monachorum: quia contra tales hunc librum scripsit, ut
patet in Lib. Retractationum. Ex quo quidam perversi sensus homines
contrarii erroris occasionem assumunt, ut dicant religiosos in statu
damnationis esse qui manibus non laborant, in hoc Pharaoni amicos et
unanimes se ostendentes, ut patet per Glossam Exod. V, 4, super
illud: quare Moyses et Aaron solicitatis populum etc., Glossa:
hodie quoque si Moyses et Aaron, idest propheticus et sacerdotalis
sermo, animam solicitet ad servitium Dei exire de saeculo, renuntiare
omnibus quae possidet, attendere legi et verbo Dei; continuo audies
unanimes et amicos Pharaonis dicentes: videte quomodo seducuntur
homines et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne
agant aliquid quod prosit. Relictis rebus necessariis ineptias
sectantur et otium. Quid est servire Deo? Laborare nolunt et otii
occasiones quaerunt. Haec erant tunc verba Pharaonis; haec et nunc
amici eius loquuntur. Ut ergo ab istorum infestatione servos Dei
defendamus, ostendamus, non omnes religiosos, nisi forte in casu, ad
manibus laborandum non tantum non teneri, sed etiam manibus non
laborantes in statu salutis esse. Primo per Glossam quae habetur
Matth. VI, 26 super illud: respicite volatilia caeli. Glossa:
sancti merito avibus comparantur, quia caelum petunt, et quidam ita
remoti sunt a mundo, ut iam in terris nil agant, nil laborent, sed
sola contemplatione iam in caelo degunt; de quibus dicitur: qui sunt
hi qui ut nubes volant? Item. Gregorius super Ezech. in secunda
homilia secundae partis: contemplativa vita est caritatem Dei et
proximi tota vita retinere, ab exteriori actione quiescere; soli
desiderio conditoris inhaerere; ut nil iam agere libeat, sed calcatis
curis omnibus ad videndam faciem sui creatoris animus inardescat. Ergo
perfecti contemplativi ab omni actione exteriori se retrahunt. Item.
Luc. X, 40 super illud, domine non est tibi curae quod soror mea
reliquit me solam ministrare? Dicit Glossa: ex illorum persona
loquitur qui adhuc divinae contemplationis ignari, solum quod
didicerunt fraternae dilectionis opus Deo placitum dicunt; ideoque
cunctos qui Christi devoti esse volunt, huic mancipandos autumant.
Sed illi qui dicunt, religiosos debere manibus laborare, hoc propter
fraternae dilectionis opus dicunt, ut scilicet habeant unde eleemosynas
tribuant, secundum illud Ephes. IV, 28: laboret manibus suis,
ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Ergo illi qui volunt
quod omnes religiosi manibus laborent, voce Marthae utuntur, quae de
quiete Mariae murmuravit: unde a domino Mariae otium est excusatum.
Item. Exemplo hoc ipsum probari potest. Beatus enim Benedictus,
ut Gregorius in 2 dialogorum narrat, tribus annis in specu mansit
manibus non laborans, ut ex hoc victum quaereret; quia longe a
conversatione hominum positus erat, soli Romano monacho cognitus, qui
ei victum ministrabat. Quis tamen audeat eum dicere tunc in statu
salutis non fuisse, cum dominus eum servum suum nominaverit cuidam
sacerdoti dicens: servus meus illo in loco fame moritur? Multa alia
etiam exempla sanctorum patent et in dialogo, et in vitis patrum, qui
sine labore manuum istam vitam transigebant. Item. Laborare manibus
aut est praeceptum aut est consilium. Si consilium est, nullus
tenetur ad laborandum manibus, nisi qui ad hoc se voto astrinxerit.
Ergo religiosi qui ex regula sua non habent quod debeant manibus
laborare, ad laborem manuum non tenentur. Si autem est in praecepto;
cum ad praecepta divina et apostolica teneantur aequaliter religiosi et
saeculares, non magis tenentur ad laborem manuum religiosi quam
saeculares. Ergo si licebat alicui sine labore manuum vivere quando in
saeculo erat, idem licebit ei quando in religione aliqua erit. Item.
Tempore illo quo apostolus dixit: qui non vult operari, non
manducet, non erant religiosi a saecularibus distincti: unde illud
praeceptum communiter omnibus Christianis propositum est: quod etiam
patet ex hoc II Thess. III, 6: subtrahatis vos ab omni fratre
ambulante inordinate. Omnes enim Christiani tunc fratres
appellabantur, ut patet I ad Cor. VII, 12: si quis frater
habet uxorem infidelem et cetera. Glossa: idest, si quis fidelis.
Si ergo religiosi tenentur laborare manibus propter illa apostoli
verba, pari ratione tenentur omnes saeculares; et sic redit idem quod
prius. Item. Augustinus dicit in libro de operibus monachorum: illi
qui saltem habebant aliquid in saeculo, quo facile sine opificio
sustentarent hanc vitam, quod conversi ad Deum indigentibus dispertiti
sunt; et credenda est eorum infirmitas, et ferenda: solent enim tales
laborem operum corporalium sustinere non posse. Ergo illi qui in
saeculo de labore manuum non vixerunt, nec in religione ad laborem
manuum sunt cogendi. Item. In eodem libro Augustinus loquens de
aliquo divite qui bona sua alicui monasterio tribuit, dicit quod
quamvis bene faciat manibus laborando, ut aliis exemplum det: quod
quidem si nolit, manibus laborare, quis eum audeat cogere? Nec
differt, ut ipse ibi subiungit, sive monasterio dederit, sive
ubicumque dimiserit; cum omnium Christianorum sit una res publica.
Ergo idem quod prius. Item. Illud quod non praecipitur nisi sub
conditione et in casu, non obligat nisi conditione illa extante, et in
casu illo. Sed labor manuum nunquam invenitur ab apostolo imperatus
nisi in casu, quando per hoc vitantur aliqua peccata; volens prius
homines manibus laborare quam in illa peccata incidere. Ergo quicumque
possunt manibus non laborando peccata talia vitare, non tenentur
manibus laborare. Media patet per hoc quod apostolus non nisi in
tribus locis invenitur laborem manuum fidelibus imposuisse. Primo, ad
Ephes. IV, 28: qui furabatur, iam non furetur, magis autem
laboret operando manibus suis: in quo apparet quod laborem manuum
imponit ad furtum vitandum, eis scilicet qui a labore manuum
abstinentes furto victum quaerebant. Secundo hoc idem praecipit I
Thess. IV, 11, ubi dicit: operemini manibus vestris, sicut
praecepimus vobis, ut honeste ambuletis ad illos qui foris sunt, et
nullius aliquid desideretis: in quo laborem manuum induxit ad vitandum
alienarum rerum concupiscentiam, quod est furtum mentale. Tertio de
hoc loquitur II Thess. III, 10-11 ubi sic dicit: cum
essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult
operari, non manducet. Audivimus enim quosdam inter vos ambulare
inquiete nihil operantes, sed curiose agentes: Glossa: qui foeda
cura necessaria sibi provident. His autem qui eiusmodi sunt,
denuntiamus, et obsecramus in domino Iesu Christo, ut cum silentio
operantes, panem suum manducent. In quo patet quod laborem manuum
imponit illis, qui laborem manuum fugientes, ex turpibus negotiis
victum sibi acquirebant. Sic ergo patet quod religiosi et saeculares
qui sine furto, sine concupiscentia alienarum rerum, sine turpi cura
victum habere possunt undecumque, ex praecepto apostoli laborare
manibus non tenentur. Similiter nec ex praecepto Augustini in Lib.
de operibus monachorum, cum non inducat nisi ad observandum apostolica
praecepta, sicut patet inspicienti diligenter verba eius. Ergo non
tenentur religiosi manibus laborare nisi in casu. Item. Illi qui
habent alias unde vivant quam de labore manuum, non tenentur manibus
operari: alioquin omnes divites et clerici et laici qui manibus non
laborant, essent in statu damnationis; quod est absurdum. Sed aliqui
religiosi sunt qui habent alias unde licite vivant quam de labore
manuum, quia habent possessiones quae ad eorum vitam sustentandam a
fidelibus collatae sunt, vel habent ministerium praedicationis sibi
commissum, de quo vivere possunt. I ad Cor. IX, 14: dominus
ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
Glossa: praedicatoribus dominus disposuit de Evangelio vivere ut
expeditiores sint ad praedicandum verbum Dei. Unde non potest dici,
quod hoc intelligendum sit solum de praelatis, quibus ex auctoritate
ordinaria praedicare incumbit: quia tam ipsos quam alios quoscumque qui
ex eorum commissione praedicant, oportet expeditos esse ad praedicandum
verbum Dei, inter quos possunt esse religiosi, ut supra probatum
est. Similiter aliqui religiosi sunt qui Ecclesiae deserviunt in
divino officio, et de hoc etiam licite vivere possunt: unde dicitur I
Cor. IX, 13: qui altari deserviunt, cum altari participantur.
Et de his duobus dicit Augustinus in Lib. de operibus Monach. de
religiosis loquens: si Evangelistae sunt, fateor, habent scilicet
potestatem de sumptibus fidelium vivendi. Si ministri altaris, bene
sibi istam non arrogant, sed plene sibi vindicant potestatem.
Similiter sunt aliqui religiosi qui sacrae Scripturae vacant; et de
hoc etiam licite vivere possunt: unde dicit Hieronymus in epistola
contra Vigilantium: haec in Iudaea usque hodie perseverat consuetudo
non solum apud nos, sed etiam apud Hebraeos: ut qui in lege domini
meditantur die ac nocte, et patrem non habent in terra nisi solum
Deum, synagogarum et totius orbis foveantur ministeriis. Ergo patet
quod, non omnes religiosi tenentur manibus laborare. Item. Utilitas
spiritualis praefertur temporali utilitati. Sed illi qui deserviunt
utilitati communi ad pacem temporalem conservandam, licite accipiunt
unde vivant: unde dicitur Rom. XIII, 6: ideo et tributa
praestatis: ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes: Glossa:
dum patriam defendunt; ergo multo fortius qui in spiritualibus
utilitati communi deserviunt vel praedicando vel studio sacrae
Scripturae insistendo, vel Ecclesiae deserviendo, in qua fiunt
orationes pro salute totius Ecclesiae, possunt licite accipere a
fidelibus unde sustententur. Non ergo tenentur manibus operari.
Item. Sicut dicit Augustinus in Lib. de operibus Monach.,
apostolus ibi manibus laborabat ubi Iudaeis solo die sabbati praedicare
consueverat, habens reliquum tempus liberum ad manibus laborandum,
sicut Corinthi. Sed quando erat Athenis, ubi quotidie poterat
praedicare, manibus non operabatur, sed sustentabatur de his quae sibi
detulerant fratres de Macedonia venientes. Ex quo patet quod
praedicationis officium non est propter laborem manuum dimittendum.
Ergo illi qui possunt quotidie praedicationi insistere, et aliis quae
ad salutem animarum spectant, sive ex auctoritate ordinaria hoc agant,
sive ex commissione alterius, debent omnino a labore manuum abstinere.
Item. Opera misericordiae praeferuntur corporalibus exercitiis: I
Tim. IV, 8: corporalis quidem exercitatio ad modicum utilis est;
pietas autem ad omnia valet. Sed opera pietatis sunt intermittenda,
ut vacetur praedicationi. Act. VI, 2: non est aequum nos
relinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Et Luc. IX, 60:
sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, et annuntia
verbum Dei: Glossa: dominus docet minora bona pro utilitate maiorum
esse praetermittenda. Maius enim est animas mortuorum praedicando
suscitare quam corpus mortuum in terra abscondere. Ergo et illi qui
licite praedicare possunt qualitercumque, debent propter praedicationem
laborem manuum intermittere. Item. Non est possibile studio sacrae
Scripturae continuo insistere, et de labore manuum victum quaerere,
sed sicut Gregorius in pastorali dicit, exponens illud quod legitur
Exod. XXV, 15: vectes semper erunt in circulis etc., nimirum
inquit necesse est ut qui ad officium sacrae praedicationis excubant, a
sacrae lectionis studio non recedant: ut scilicet semper sint parati ad
praedicandum; etsi non semper praedicent, ut patet per ea quae ibi
subduntur. Ergo illi qui ad praedicandum deputati sunt sive ex propria
auctoritate, sicut praelati, sive ex praelatorum commissione, debent
a labore manuum cessare, ut studio vacent. Item quod religiosi
possint, labore manuum dimisso, studio sacrae Scripturae vacare
absque reprehensione, patet per id quod dicit Hieronymus in prologo
super Iob: si autem fiscellam iunco texerem, aut palmarum folia
complicarem, ut in sudore vultus mei comederem panem, et ventris opus
solicita mente tractarem; nullus morderet, nemo reprehenderet. Nunc
autem quia iuxta sententiam salvatoris volo operari cibum qui non
perit, et antiquam divinorum voluminum viam sentibus virgultisque
purgare; error mihi geminus iniungitur; et infra: quapropter, o
fratres dilectissimi, pro flabello, calathisque, munusculis
monachorum, spiritualia haec et mansura dona suscipite. Ergo patet
quod b. Hieronymus, qui monachus erat, loco laboris manualis studium
sacrae Scripturae assumpserat; de quo tamen ab invidis
reprehendebatur. Ergo et aliis religiosis hoc ipsum licet,
quantumcumque murmurent detractores. Item. Augustinus in Lib. de
operibus Monach.: qui relicta vel distributa sive ampla sive
qualicumque opulentia, inter pauperes Christi pia et salubri
humilitate numerari velint; si corpore ita valent, et ab
ecclesiasticis operibus vacant, si ipsi manibus operentur, ut pigris
auferant excusationem; multo misericordius agunt quam cum omnia sua
indigentibus diviserunt. Ex quo patet quod tam illos qui corpore non
valent, quam illos qui ecclesiasticis operibus implicantur, non vult
manibus laborare. Sed inter ecclesiasticas occupationes praedicatio
est utilior et dignior: I Tim. V, 17: qui bene praesunt
presbyteri, duplici honore digni habeantur; maxime autem qui laborant
in verbo et doctrina. Ergo illi qui in praedicatione occupantur, non
debent manibus laborare.
His igitur visis, restat nunc obiectis in contrarium
respondere. Ad illud ergo quod primo obiicitur, quod laborare manibus
est ab apostolo praeceptum, dicendum, quod illud praeceptum ab
apostolo propositum non est iuris positivi, sed legis naturalis: quod
patet ex hoc quod dicitur II Thess. III, 6: ut subtrahatis vos
ab omni fratre inordinate ambulante. Glossa: aliter quam ordo naturae
exigit. Loquitur autem de illis qui ab opere manuali cessabant. Quod
etiam ad manibus operandum ipsa natura hominem inclinet, indicat
corporis dispositio: quia natura non dedit homini vestes, sicut pilos
animalibus; neque arma, sicut cornua bobus et ungues leonibus; neque
aliquem cibum sibi natura praeparavit excepto lacte, ut Avicenna
dicit. Verumtamen loco omnium dedit sibi rationem, qua haec omnia
possit sibi providere, et manus quibus provisionem rationis exequi
posset, ut dicit philosophus in 14 de animalibus. Et quia praecepta
legis naturae communiter omnes respiciunt, hoc naturalis iuris
praeceptum de labore manuum ad omnes hominum differentias se extendit;
nec magis ad religiosos quam ad alios. Nec tamen dicendum, quod ad
manibus operandum quilibet homo teneatur: quod sic patet. Sunt enim
quaedam legis naturae praecepta per quorum impletionem non providetur
nisi implenti, sicut praeceptum de manducando: unde ad haec implenda
quilibet homo singulariter tenetur. Sunt etiam quaedam praecepta legis
naturae quibus homo non sibi providet, sed naturae communi: sicut
praeceptum de actu generativae virtutis, quo species humana
multiplicatur et salvatur; vel etiam quibus homo non soli sibi, sed
aliis providere potest; unde et ad haec observanda non quilibet
obligatur, quia nec unus ad omnia sufficeret, quibus hominum vita
indiget: non enim posset unus homo generationi intendere, et
contemplationi et aedificationi et agriculturae et omnibus aliis
exercitiis, quibus indiget vita humana: verum in his unus ab alio
iuvatur, sicut in corpore unum membrum ab alio. Et ideo propter
mutuum obsequium, quod homines sibi invicem impendere debent, dicit
apostolus Rom. XII, 5: singuli autem alter alterius membra.
Horum autem ministeriorum distributio, ut scilicet diversi homines
diversis ministeriis occupentur, fit principaliter ex divina
providentia; sed secundario ex causis naturalibus, per quas homo magis
inclinatur ad unum quam ad aliud. Sic ergo patet quod in talibus
nullus obligatur ex praecepto, nisi quando necessitas incumbit, et per
alium sibi non providetur; sicut si necessitas incumberet homini ut
domo vel aliquo huiusmodi uteretur, et nullus alius esset qui ei
praepararet, ipsemet sibi praeparare habitaculum teneretur; alias sibi
manus iniiceret. Similiter dico, quod ad manibus laborandum nullus
tenetur nisi quando necessitas incumbit utendi his quae labore manuum
quaeruntur, et ea ab aliis aliunde habere non potest sine peccato.
Illud enim dicimur posse quod licite possumus. Et hoc patet per illud
quod dicitur I Cor. IV, 12. Laboramus operantes manibus
nostris: Glossa: quia nemo dat nobis. Unde etiam apostolus nunquam
laborem manuum praecepit nisi illis qui a labore manuum abstinentes,
causa victus quaerendi in peccata alia incidebant, ut supra probatum
est. Et sic ex verbis apostoli non potest plus haberi nisi quod
quilibet homo vel religiosus vel saecularis tenetur manibus laborare
potius quam se dimittat mori, vel victum aliquo modo illicito quaerat.
Et hoc concedimus.
Ad illud quod secundo, obiicitur, dicendum, quod ex
prima parte illius Glossae non potest plus haberi nisi quod illud
verbum apostoli: qui non vult operari, non manducet, intelligitur de
opere corporali contra quosdam monachos, qui dicebant illud verbum
apostoli intelligendum esse de opere spirituali tantum, volentes quod
servis Dei non liceret manibus operari. Et hunc intellectum Glossa
aufert, et Augustinus reprobat in Lib. de operibus Monach. unde
Glossa sumitur. Habito ergo quod textus sic sit intelligendus, si
quis non vult corporaliter operari, non manducet; non sequitur quod
quilibet qui manducare vult, teneatur manibus laborare. Si enim de
omnibus hoc diceretur, esset contrarium ei quod paulo ante
praemiserat: nocte ac die operantes (...) non quasi non habuerimus
potestatem et cetera. Habebat ergo potestatem apostolus manducandi
sine labore manuum. Non ergo universaliter intelligendum est, si quis
non vult operari, non manducet. Sed de quibus loquatur, patet
manifeste per id quod subditur: audivimus enim quosdam inter vos
ambulantes inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes: Glossa:
qui foeda cura necessaria sibi provident. His ergo, qui eiusmodi
sunt, denuntiamus (...) ut cum silentio operantes panem suum
manducent. Cum enim nullo modo debeant foeda cura, idest illicito
negotio, victum quaerere, in idem redit eos non operari et non
manducare. Quod autem subiungitur in Glossa, vult servos Dei
corporaliter operari, non simpliciter proponitur, sed cum conditione
alterius mali vitandi, scilicet involuntariae et coactae
mendicationis: quia sequitur: ut non compellantur egestate necessaria
petere. Potius enim esset manibus laborandum quam ad tantam miseriam
deveniendum, quod contra suum propositum et voluntatem aliquis
mendicare cogeretur. Nec tamen sequitur quod paupertatem voluntariam
assumentes, et ex humilitate mendicare volentes, laborare manibus
teneantur.
Ad illud quod tertio obiicitur, dicendum, quod
apostolus non praecepit laborem manuum absolute, sed cum quadam
comparatione: ut scilicet potius quis debeat manibus laborare quam
furari: dicit enim: qui furabatur, iam non furetur, magis autem
laboret manibus suis et cetera. Et ideo ex hoc non sequitur quod
religiosi, qui sine furto victum habere possunt, laborare corporaliter
teneantur.
Ad illud quod quarto obiicitur, dicendum, quod illi
qui omnia sua vendunt ut consilio Christi obediant, debent suis rebus
venditis sequi Christum: unde Petrus dicit Matth. XIX, 27:
ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Sequi autem potest
aliquis Christum non solum opera vitae contemplativae agendo, sed
opera etiam vitae activae. Unde qui relictis omnibus contemplationi
vacat, consilium Christi implet. Similiter qui relictis omnibus,
eleemosynas corporales facit vel spirituales praedicando vel docendo.
Glossa ergo inducta ponit unum illorum quibus consilium Christi
impletur, non tamen per hoc alia excluduntur; alias Glossa Evangelio
contraria esset: dicitur enim Luc. IX, 59, quod dominus cuidam
dixit: sequere me: cui cum dilationem peteret causa sepeliendi
patris, dominus respondit: sine mortuos sepelire mortuos suos; tu
autem vade, et annuntia verbum Dei. Voluit ergo aliquos, dimissis
omnibus, se sequi ad annuntiandum verbum Dei et non solum ad
eleemosynas faciendum vel potest dici, quod cum textus sit consilium,
totum quod in Glossa continetur, consilium est: et ideo ad hoc nullus
tenetur, nisi ad hoc per votum obligetur.
Ad illud quod quinto obiicitur, dicendum, quod hoc
quod apostoli manibus laboraverunt, quandoque quidem fuit
necessitatis, quandoque quidem supererogationis. Necessitatis quidem
quando ab aliis victum invenire non poterant, ut patet I Cor. IV,
12 per Glossam prius inductam. Quod etiam supererogationis fuerit,
patet per id quod habetur I Cor. IX. Hac tamen supererogatione
tribus de causis apostolus utebatur. Quandoque quidem ut occasionem
auferret pseudo apostolis praedicandi, qui propter sola temporalia
praedicabant, ut patet II Cor. XI, 12: quod autem facio et
faciam, ut amputem occasionem eorum et cetera. Quandoque autem
propter avaritiam eorum quibus praedicabat, ne gravati, si apostolo
seminanti spiritualia providerent temporalia, a fide discederent, ut
patet II Cor. ult.: quid enim minus habuistis prae ceteris
Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Tertio ad dandum
exemplum otiosis operandi: II Thess. III, 8: nocte et die
operantes, ne quem vestrum gravaremus: et infra: ut formam daremus
vobis ad imitandum nos. Nec tamen apostolus manibus laborabat in locis
illis in quibus quotidie praedicandi facultatem habebat, sicut
Athenis, ut Augustinus dicit in Lib. de operibus Monach. Et ideo
non est de necessitate salutis quod religiosi in hoc apostolum
imitentur, cum religiosi non teneantur ad omnes supererogationes.
Unde nec alii apostoli manibus laborabant, nisi forte quando non
inveniebant qui eis daret: in quo casu quilibet tenetur manibus
laborare.
Ad illud quod sexto obiicitur, dicendum, quod decreta
illa loquuntur de illis clericis quibus facultates Ecclesiae et
oblationes fidelium non sufficiunt ad vivendum, qui debent manibus
victum quaerere.
Ad septimum, dicendum, quod apostolus dat episcopis
exemplum laborandi in casibus in quibus ipse laborabat: quando scilicet
per laborem manuum non impediuntur ab occupationibus ecclesiasticis, et
accipere sumptus esset in gravamen et scandalum subditorum de novo
conversorum ad fidem.
Ad illud quod octavo obiicitur, dicendum, quod labor
manualis, ut per auctoritatem Hieronymi inductam patet, non solum
assumitur ad victum quaerendum, sed ad reprimendum vanas cogitationes,
quae nascuntur ex otio et carnis corruptione. Otium autem efficaciter
removetur non solum per opera manualia, sed etiam per exercitia
spiritualia, quibus etiam carnis concupiscentia frenatur: unde dicit
Hieronymus in eadem epistola: ama scientiam Scripturarum, et carnis
vitia non amabis. Unde quantum pertinet ad corpus domandum et otium
tollendum, labor manualis non est in praecepto, dummodo homo per alia
spiritualia exercitia otium evitet, et corpus castiget aliis
poenitentiae operibus; sicut ieiuniis, vigiliis et huiusmodi, inter
quae connumerat apostolus laborem manuum; II Cor. VI, 5: in
laboribus, in vigiliis, in ieiuniis; Glossa: in laboribus operum,
quia manibus suis operabatur.
Ad illud quod nono obiicitur, dicendum, quod laborare
manibus quandoque est melius quam non laborare et quandoque e converso.
Quando enim aliquis per laborem manuum non retrahitur ab aliquo
utiliori opere, melius est manibus laborare, ut exinde possit sibi
sufficere et aliis providere; et praecipue quando esset in scandalum
infirmorum fidelium, vel de novo conversorum ad fidem, si aliquis a
labore manuum abstinens de sumptibus fidelium vivere vellet: in quo
casu apostolus manibus laborabat, ut patet per Glossam I ad Cor.
IX: et sic etiam loquitur Glossa inducta de actibus. Quando autem
per laborem manuum aliquis ab utiliori opere impeditur, tunc melius est
ab opere manuum abstinere, ut patet per Glossam Luc. IX, 60
super illud, dimitte mortuos sepeliret etc., quae supra inducta
fuit: et sicut patet per exemplum apostoli, qui ab opere cessabat,
quando praedicandi opportunitatem habebat. Facilius autem impedirentur
moderni praedicatores a praedicatione per laborem manuum quam apostoli,
qui ex inspiratione scientiam praedicandi habebant; cum oporteat
praedicatores moderni temporis ex continuo studio ad praedicandum semper
paratos esse, ut patet per auctoritatem Gregorii supra inductam.
Ad illud quod decimo obiicitur, dicendum, quod
Augustinus illos ab opere desistentes contumaces dicit qui ex praecepto
apostoli laborare tenentur, quos etiam apostolus II ad Thess.
III excommunicandos dicit: hi autem sunt qui otiose viventes ex
foeda cura victum sibi acquirunt. Et quod de talibus Augustinus
loquatur, patet ex hoc quod supra dixerat assignans causam quare illi
qui ex rusticana vita ad religionem convertuntur, laborare debeant:
neque enim apparet utrum ex proposito servitutis Dei venerint, an
vitam inopem et laboriosam fugientes, vacui pasci atque vestiri
velint, et insuper honorari ab eis a quibus contemni conterique
consueverunt: quos vult manibus operari. Tales enim manifeste sunt de
numero otiosorum et curiosorum, quibus denuntiat apostolus, ut cum
silentio operantes panem suum manducent. Et praecipue contumaces
Augustinus nominat illos qui dicebant non licere servis Dei manibus
operari, sensum apostoli pervertentes.
Ad illud quod undecimo obiicitur, dicendum, quod
illis spiritualibus operibus, quae obiectio tangit, potest quis vacare
dupliciter: scilicet quasi inserviens utilitati communi, et quasi
insistens utilitati privatae: quod patet per singula. Potest enim
aliquis orationibus et Psalmis vacare, divinum officium in Ecclesia
celebrando, quod est quoddam opus publicum ad aedificationem Ecclesiae
ordinatum; potest etiam praedictis aliquis vacare per modum privatae
orationis, quod interdum etiam laici faciunt: et sic de his loquitur
Augustinus; non autem primo modo: quod patet ex hoc quod dicit, quod
cantica divina decantare manibus operantes possunt exemplo opificum,
qui fabulis linguas dant, cum tamen manus ab opere non recedant: quod
non sustineretur de illis qui debent in Ecclesia horas canonicas
celebrare. Similiter lectioni aliquis vacat quasi operi publico in
scholis docendo et addiscendo, ut magistri et scholares faciunt,
religiosi vel saeculares; sed quasi operi privato, qui sibi ipsis ad
consolationem suam Scripturas perlegunt, sicut monachi in claustris
faciunt: et sic loquitur Augustinus. Unde non dicit: qui dicunt se
vacare doctrinae vel instructioni: sed dicit: qui dicunt se vacare
lectioni. Similiter verbo Dei aliquis insistit quasi operi publico,
publice populis praedicando; sed tanquam privato operi insistit verbo
Dei, qui alicui in communi locutione verba aedificatoria loquitur,
sicut monachi in deserto fratribus ad se venientibus multa dicebant ad
aedificationem ipsorum. Et sic loquitur Augustinus: quod patet ex
hoc quod dicit: nunquid omnes in monasterio possunt venientibus ad se
fratribus divinas exponere lectiones? Et ideo etiam non dicit: si
praedicatio eroganda est; sed: si sermo erogandus est; quia, ut
dicit Glossa I Cor. II, 4 sermo est qui privatim fit,
praedicatio quae fit in communi. Illi ergo qui praedictis
spiritualibus operibus quasi operibus publicis vacant, suo labore
legitime victum acquirunt, a fidelibus accipiendo, utilitati communi
servientes. Qui autem praedictis operibus quasi privatis vacant, a
labore manuum abstinentes, quandoque quidem sunt transgressores
praecepti apostolici, quando scilicet sunt de illis quibus denuntiat
apostolus, ut cum silentio operantes panem suum manducent, ut dictum
est. Et de his loquitur Augustinus, ut patet ex hoc quod dicit: cur
et non praeceptis apostolicis observandis aliquas partes temporis
deputamus? Et ex hoc quod dicit: citius exauditur una obedientis
oratio quam decem millia contemptoris; et ex hoc quod dicit: quae est
ista perversitas, lectioni nolle obtemperare? Ex quibus omnibus patet
quod loquitur de vacantibus spiritualibus operibus, qui praeceptum
apostolicum transgrediuntur. Nec transgrediuntur nisi qui ad
observandum obligantur; de quibus prius dictum est: quandoque autem
vacantes praedictis, ut etiam privatis operibus, apostoli praeceptum
non transgrediuntur, manibus non operantes: quia non laboriosam vitam
ex pigritia fugientes, vacui et otiosi volunt pasci; sed abundantia
divini amoris ab omni exteriori opere retrahuntur, ut contemplationi
vacent: ut per auctoritates inductas supra probatum est.
|
|