|
1. Praedictis autem non contenti adversarii veritatis,
religionum omnium fundamentum ab ipso domino firmiter collocatum
nituntur evertere, videlicet paupertatem, dicentes illicitum fore,
omnibus suis dimissis, pauperem religionem ingredi, quae possessionem
aut reditus non habeat, nisi forte sub proposito manibus laborandi,
inducentes ad confirmationem sui erroris hoc quod dicitur Prov.
XXX, 8-9: mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue
tantum victui meo necessaria; ne forte satiatus etc., et infra: et
egestate compulsus furer, et periurer nomen Dei mei. Sed ille qui
dimissis omnibus suis pauperem religionem intrat, quae possessiones non
habet, victui necessaria sibi aufert, mendicitati se exponens;
praecipue si non habeat propositum labore manuum victum quaerendi.
Ergo committit se periculo furti et periurii; in quo reprehensibilis
esse videtur.
2. Item. Eccle. VII, 12, dicitur: utilior est
sapientia cum divitiis: Glossa, quam sola. Ergo reprehensibiliter
agit qui sapientiam sine divitiis praeeligit, divitias relinquens, ut
sapientiae vacet.
3. Item. Eccli. XXVII, 1, dicitur: propter
inopiam multi deliquerunt: Glossa: propter inopiam cordis vel
corporis. Sed illud quod est causa periculi, est fugiendum. Ergo
non debet aliquis se inopem facere, omnia sua relinquens.
4. Item. II ad Cor. VIII, 12, apostolus dat
formam fidelibus eleemosynas faciendi, sic dicens: si voluntas prompta
est, secundum id quod habet,: Glossa: ut necessaria retineat
tantum, accepta est, non secundum id quod non habet, idest ultra
vires; non enim volo ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio:
Glossa, idest paupertas. Sed ille qui omnia dat, non retinet sibi
necessaria, sed ultra vires dans paupertatem patitur. Ergo inordinate
dat, et contra formam ab apostolo traditam.
5. Item. I Thess. V, 12, super illud, rogamus
autem vos, fratres, ut noveritis eos, dicit Glossa: sicut divitiae
negligentiam pariunt salutis, ita egestas, dum saturari quaerit, a
iustitia declinat. Sed illi qui relictis omnibus pauperem religionem
intrant, se egestati subiiciunt. Ergo ponunt se in periculo
declinandi a iustitia; quod videtur reprehensibile.
6. Item. I ad Tim. VI, 8, super illud,
habentes alimenta, et quibus tegamur, dicit Glossa: etsi nihil
intulerimus vel ablaturi sumus, non tamen omnino abiicienda sunt haec
temporalia. Sed ille qui omnibus dimissis religionem intrat quae
temporalibus possessionibus caret, omnia temporalia abiicit. Ergo
inordinate agit.
7. Item. Super illud Luc. III, 11: qui habet
duas tunicas, det non habenti, Glossa: de duabus tunicis dividendis
datur praeceptum: quia si una dividitur, neuter vestitur.
Misericordiae enim ipsius secundum possibilitatem humanae conditionis
servatur mensura, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod
habet cum paupere partiatur. Ergo qui omnia pauperibus dat, nihil
sibi reservans, ultra mensuram et immoderate dat, et ita peccat.
8. Item. Luc. X super illud: nolite quaerere quid
manducetis, Glossa: non praecipitur ut nihil pecuniae ad usus
necessarios reservetur a sanctis; cum et ipse dominus loculos habuisse
legatur. Sed nisi esset bonum reservare aliquid sibi, reservatio
prohibita esset, nec dominus aliquid reservasset. Ergo bonum et
expediens est aliquid sibi reservare, et non omnia relinquere.
9. Item. Dare danda et non danda est actus
prodigalitatis. Sed ille qui dat omnia, dat danda et non danda; cum
nihil non dandum sibi reservet. Ergo talis peccat vitio
prodigalitatis.
10. Item. Rom. XII, 1: rationabile obsequium
vestrum: Glossa: ne quid nimis sit. Sed dare omnia est dare nimis,
quia excedit medium, quod tenet liberalitas in dando, quae dat
aliqua, et reservat quaedam. Ergo qui omnia dans religionem intrat,
non praestat Deo rationabile obsequium.
11. Item. Exod. XX, 13, dicitur: non
occides: Glossa: subtrahendo consilium vitae cui debes dare. Sed
consilium vitae conservandae adhibetur per bona temporalia. Ergo qui
omnia bona temporalia subtrahit sibi, cui maxime debet vitae consilium
adhibere, venit contra illud praeceptum Decalogi, non occides, sibi
manus iniiciendo.
12. Item. Thren. IV, 9: melius fuit occisis
gladio quam interfectis fame. Ergo se exponere fami est peius quam se
exponere gladio. Sed hoc non licet, dum homo habet quid faciat sine
peccato, ut Augustinus dicit. Ergo multo minus licet se fami
exponere: quod facere videntur qui sua relinquunt nihil sibi
reservantes.
13. Item. Plus homo tenetur sibi quam alii. Sed
peccaret aliquis qui alteri totum subtraheret unde vitam sustentare
deberet, et quodammodo ipsum occideret: Eccli. XXXIII: panis
egentium vita hominis est: qui defraudat illum, homo sanguinis est.
Ergo peccat, se ipsum quodammodo occidens, qui omnia sua relinquit ut
religionem intret, in qua communes possessiones non sunt unde
sustententur.
14. Item. Totius perfectionis exemplar Christi vita
est. Sed Christus aliquid habuit unde vitam sustentaret: legitur
enim Ioan. XII, 6 loculos habuisse: et Ioan. IV, 8
legitur, quod discipuli eius iverant in civitatem, ut cibos sibi
emerent. Ergo non est perfectionis quod aliquis omnia det, nihil sibi
reservans.
15. Item. Omnis religionis observatio ortum habet a
conversatione discipulorum Christi: unde dicit Hieronymus in Lib.
de illustribus viris, quod tales in primitiva Ecclesia erant omnes
Christiani, quales modo sunt religiosi etiam perfectissimi. Et hoc
idem habetur in collationibus patrum, et haberi potest ex Glossa,
quae habetur Act. IV, 32 super illud, multitudinis credentium et
cetera. Sed de his legitur Act. IV, 32 quod erant illis omnia
communia, et nullus erat egens inter eos. Ergo illi qui dimissis
propriis non habent possessiones in communi, quos oportet esse
egentes, non religiosam, sed superstitiosam vitam ducunt.
16. Item. Dominus mittens discipulos suos ad
praedicandum, duo praecepta eis dedisse videtur: unum scilicet ut
nihil secum in via ferrent, aliud ut in viam gentium non abirent, ut
patet Matth. X, Marc. VI, Luc. IX. Primum autem videtur
revocasse passione imminente, Luc. II, 36: sed nunc qui habet
sacculum, tollat similiter et peram. Secundum autem praeceptum
revocasse videtur Marc. ult. euntes in mundum universum et cetera.
Sed post revocationem secundum praeceptum nullatenus est observandum,
sed magis est Evangelium gentibus praedicandum. Ergo nec primum
praeceptum est deinceps observandum, ut scilicet aliquis totaliter
subsidia vitae a se abiiciat.
17. Item. 12, quaest. 1, dicitur: expedit
facultates Ecclesiae possideri, et proprias perfectionis amore
contemni: et infra: satis ostenditur et pie propria debere propter
perfectionem contemni, et sine impedimento perfectionis posse
Ecclesiae facultates, quae sunt profecto communia, possideri. Ergo
etsi aliqui omnia sua dimittant ad religionem convolantes, talem tamen
religionem debent eligere quae habeat facultates communes.
18. Item. Quaest. eadem, cap. videntes, dicitur,
quod summi sacerdotes statuerunt possessiones Ecclesiae conferri, ut
inter eos qui communi vita degunt, nullus egens inveniatur. Si ergo
aliqui communibus possessionibus spretis in egestate vivant, contra
statuta sanctorum patrum faciunt, et ita peccant.
19. Item. Matth. IV, 6, super illud, si filius
Dei es, mitte te deorsum, Glossa: nemo debet tentare Deum, quando
habet ex humana ratione quid faciat; et infra: postquam deficit humana
ratio, commendet se homo Deo non tentando, sed devote confitendo.
Sed ille qui habet divitias, quibus potest resistere his quae
corrumpunt corpus, scilicet calori naturali, et aliis huiusmodi,
contra quae munimur per victum et vestitum, habet ex humana ratione
quid faciat. Ergo si his auxiliis sibi subtractis a Deo victum
expectet, videtur quod peccet tentando Deum; sicut et aliquis videns
ursum venientem si arma deponeret, quibus vitam suam tueri poterat,
videretur tentare Deum.
20. Item. Illa quae quotidie a Deo petimus, non
sunt abiicienda. Sed temporalia necessaria ad vitam quotidie a Deo
petimus, dicentes: panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ergo
temporalia non sunt omnino abiicienda, ut scilicet se aliquis subiiciat
voluntarie paupertati.
21. Item. In Decr. de Consecr. dist. 1, cap.
nemo, dicitur, quod Ecclesia non debet aedificari, antequam ille qui
aedificare vult, ei provideat quae ad luminaria et custodiam et
stipendia custodum sufficiant. Ergo illi qui vivunt in
congregationibus quarum Ecclesiae possessiones non habent, contra
decreta sanctorum patrum vivunt.
22. Item. Modus iste vivendi cum communibus
possessionibus in religionibus est approbatus per antiquos patres
Augustinum, Benedictum, Basilium et alios multos. Ergo temerarium
videtur alium novum modum inducere.
23. Item. In novo testamento discipulis Christi
imponitur ut necessitatibus pauperum subveniant. Sed hoc non potest
fieri ab his qui nec proprias nec communes possessiones habent. Ergo
talis modus vivendi non est approbandus.
Sed quia rerum cognitiones interdum ex sua pensantur
origine, praedictae positionis ortum et processum investigemus.
Sciendum est igitur, haereticum quendam fuisse Romae antiquis
temporibus, Iovinianum nomine, qui in hunc errorem lapsus est ut
diceret, omnium baptizatorum qui Baptisma servaverunt, unam in regno
caelorum esse remunerationem, ut Hieronymus narrat in Lib. quem
contra eum scribit: ex quo intantum processit ut diceret, virgines,
viduas et maritatas, quae semel in Christo sunt lotae, si non
discrepent ceteris operibus, eiusdem meriti esse: et quod inter
abstinentiam ciborum et perceptionem eorum cum gratiarum actione nulla
esset differentia, matrimonium per hoc virginitati adaequans: in quo
consilium de virginitate servanda enervabat, quod habetur a domino,
Matth. XIX, 11: non omnes capiunt verbum hoc, scilicet ut a
nuptiis abstineant, sed qui potest capere capiat: et ab apostolo I
Cor. VII, 25: de virginibus autem praeceptum domini non habeo,
consilium autem do. Unde eius positio pro haeresi est condemnata, ut
Augustinus narrat. Huius Ioviniani error in Vigilantio surrexit,
ut Hieronymus dicit in epistola contra Vigilantium, qui veritatem
fidei impugnabat, ut ibidem dicitur, pudicitiam odio habens, et in
convivio saecularium, contra ieiunia sanctorum declamans, ut
Hieronymus in eadem epistola dicit. Nec solum contentus fuit
Iovinianum imitari, consilium de virginitate evacuans; sed
superaddere ausus est, ut etiam consilium de paupertate servanda omnino
destrueret: unde Hieronymus de eo dicit: quod autem asserit, eos
melius facere qui utuntur rebus suis, et paulatim fructus possessionum
pauperibus dividunt, quam illos qui possessionibus venumdatis simul
omnia largiuntur; non a me ei sed a Deo respondebitur: si vis esse
perfectus, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et
veni sequere me: Matth. XIX, 21. Hic autem error per
successiones errantium usque ad hodierna tempora pervenit; et in
haereticis quibusdam qui Cathari nominantur, permansit, et adhuc
permanet, sicut patet in quodam tractatu cuiusdam desiderii
haeresiarchae Lombardi nostri temporis, quem edidit contra Catholicam
veritatem: in quo inter cetera condemnat statum eorum qui relictis
omnibus egere volunt cum Christo. Nuper autem, quod est
horribilius, antiquus error renovatus est ab his qui fidem defendere
videbantur; et more errantium in peius procedentes, non sunt contenti
divitias paupertati aequare, ut Iovinianus; vel divitias paupertati
praeferre, ut Vigilantius; sed paupertatem totaliter condemnare;
dicentes non esse licitum sua omnia pro Christo relinquere, nisi talem
religionem intret quae possessiones habeat, vel nisi talis de labore
manuum vivere intendat. Asserunt etiam paupertatem laudari in
Scripturis non actualem, qua aliquis rebus temporalibus se expoliat,
sed habitualem, qua aliquis rem temporalem contemnit corde, etsi re
possideat. Ad destructionem ergo huius erroris hoc modo procedemus.
Primo ostendemus, ad perfectionem evangelicam pertinere non solum
paupertatem habitualem, sed etiam actualem, quae fit per abiectionem
rerum temporalium. Secundo ostendemus, quod haec perfectio manet,
etiamsi possessiones in communi non habeantur. Tertio, quod haec
perfectio etiam in his qui possessionibus carent, non semper requirit
manuum laborem. Quarto solvemus ad ea quae pro se inducunt. Ad
ostendendum autem paupertatem actualem ad evangelicam perfectionem
pertinere, assumatur primo illud quod dicitur Matth. XIX, 21:
si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da
pauperibus. Sed ille qui sua vendit et pauperibus tribuit, non solum
habitualem paupertatem eligit, sed etiam actualem. Ergo actualis
paupertas ad evangelicam perfectionem pertinet. Item. Perfectio
evangelica consistit in imitatione Christi. Sed Christus non solum
voluntate, sed etiam realiter pauper fuit: unde dicitur Matth.
XVII, 26, super illud, vade ad mare, Glossa: dominus tantae
paupertatis fuit, ut unde tributum solveret, non haberet; et Luc.
IX, 58, vulpes foveas habent etc. dicit Glossa: ego sum tantae
paupertatis, ut nec hospitium quidem habeam, nec meo utar tecto; et
per multas alias auctoritates de facili hoc probari potest. Ergo
actualis paupertas ad perfectionem evangelicam pertinet. Item.
Evangelica perfectio maxime in apostolis claruit. Sed ipsi actualem
paupertatem habuerunt, sua omnia relinquentes; unde Petrus dixit,
Matth. XIX, 27: ecce nos reliquimus omnia etc.: et
Hieronymus dicit ad Edibiam: si vis esse perfecta, et in primo stare
fastigio dignitatis, fac quod fecerunt apostoli: vende omnia quae
habes, et da pauperibus, et nudam solamque crucem virtute nuda
sequaris et sola. Ergo actualis paupertas ad evangelicam perfectionem
pertinet. Item. Marc. X, 23, super illud, quam difficile qui
pecunias habent etc., Glossa: aliud est pecuniam habere, aliud
amare. Multi habent et non amant, multi non habent et amant, item
alii habent et amant, alii vero nec habere nec amare se gaudent: qui
tutiores sunt, qui cum apostolo dicere possunt: mihi mundus crucifixus
est, et ego mundo. Ergo actualis paupertas et habitualis simul
praeferenda est habituali paupertati. Item. Idem potest haberi
Matth. XIX, 23, per Glossam super illud, dives difficile
intrabit in regnum caelorum. Glossa: de omnibus tutius est nec habere
nec amare divitias. Item. Iac. II, 5: nonne Deus elegit
pauperes in hoc mundo? Glossa: inopes rerum temporalium. Hoc autem
non est nisi per actualem paupertatem. Ergo actualiter pauperes sunt
electi a Deo. Item. Luc. XIV, 33: nisi quis renuntiaverit
omnibus quae possidet, Glossa: hoc distat inter renuntiare omnibus et
relinquere omnia: quia renuntiare convenit omnibus, qui ita licite
utuntur mundanis quae possident, ut tamen mente tendant ad aeterna:
relinquere est tantummodo perfectorum, qui omnia temporalia
postponunt, et solis aeternis inhiant. Ergo relinquere, quod
pertinet ad actualem paupertatem, est evangelicae perfectionis; sed
renuntiare, quod pertinet ad habitualem, secundum Glossam
praedictam, est de necessitate salutis. Item. Hieronymus in
epistola contra Vigilantium post verba supra inducta subiungit: ad eum
loquitur, scilicet dominus dicens si vis perfectus esse etc., qui
vult esse perfectus, qui cum apostolis patrem, naviculam et rete
dimittit. Iste quem tu laudas, secundus et tertius gradus est, qui
scilicet fructum possessionum dat pauperibus: quem et nos recipimus;
dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda. Ergo patet quod
praeferendi sunt qui omnia sua dimittunt, illis qui de fructu
possessionum quas retinent pauperibus dividunt. Item. In epistola ad
rusticum monachum: si habes substantiam, vende et da pauperibus: si
non habes, grandi onere liberatus es; nudum Christum nudus sequere.
Durum, grande, difficile; sed magna sunt praemia. Et multa alia
huiusmodi ex epistolis Hieronymi accipi possunt, quae de actuali
paupertate necesse est ut intelligantur, quae causa brevitatis
dimittuntur ad praesens. Item Augustinus dicit in Lib. de
ecclesiasticis dogmatibus: bonum est facultates cum dispensatione
pauperibus erogari; melius est pro intentione sequendi dominum insimul
donare, et absolutum a solicitudinibus egere cum Christo. Et sic
idem quod prius. Item. Ambrosius in Lib. de Offic.: nullum
adminiculum praestant divitiae ad vitam beatam: quod evidenter dominus
demonstravit in Evangelio dicens: beati pauperes, quoniam vestrum est
regnum Dei: itaque paupertatem, famem, dolorem, quae putantur
mala, non solum impedimento non esse ad vitam beatam, sed in
adiumentum esse, evidentissime probatum est. Sed hoc non potest
intelligi de paupertate habituali qua homo divitias subiicit, quia haec
a nullo putantur impeditiva beatitudinis. Ergo oportet quod
intelligatur de paupertate actuali, quae omnia abiicit. Item.
Gregorius dicit in 8 homilia secundae partis super Ezech.: cum quis
suum aliquid Deo vovet, et aliquid non vovet, sacrificium est; cum
vero omne quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti
Deo voverit, holocaustum est. Sed holocaustum erat dignissimum
sacrificiorum. Ergo perfectissimum opus est omnia sua propter Deum
dimittere. Item. Gregorius in prologo Moralium: cum enim adhuc me
cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deservire, coeperunt
multa contra me ex eiusdem mundi cura succrescere, ut in eo non iam
specie, sed, quod est gravius, mente retinerer: quae tandem cuncta
solicite fugiens, portum monasterii petii, et, relictis quae sunt
mundi, ex huius mundi naufragio nudus evasi. Ex quo patet quod
periculosum est res mundi possidere, quia earum possessio periculose
mentem retinet: et ideo laudabilius est etiam possessionem rerum
temporalium abiicere per actualem paupertatem, ut mens a cura
divitiarum liberetur. Item. Chrysostomus dicit in Lib. quod nemo
laeditur nisi a se ipso: quid apostolos penuria rerum corporalium
laesit? Nonne in fame et siti et nuditate degebant; et pro his clari
magni et magnifici habebantur, atque ingentem per hoc fiduciam
quaesierunt apud Deum? Ex quo patet quod actualis paupertas, quae in
penuria rerum consistit, ad apostolicam perfectionem pertinet. Item.
Bernardus dicit ad Senonensem archiepiscopum: felix qui nihil sibi
retentat ex omnibus, non habet foveam ut vulpes, non tanquam
volucres, nidum; non loculos, quomodo Iudas, non domos, sicut nec
Maria locum in diversorio: imitatus profecto illum qui non habebat ubi
reclinaret caput. Ex quo patet quod nihil omnino possidere in mundo,
ad Christianam perfectionem pertinet. Item. 1, quaest. 2, cap.
si quis: profecto perfectior est ille qui se mundi rebus expoliat, aut
qui cum nihil habuit, nec habere desiderat, quam ille qui ex multis
quae possidet, Ecclesiae aliquid praestat. Ex quo patet quod nihil
possidere ad perfectionem Christianam pertinet. Item. Eum qui vacat
contemplationi divinae, magis oportet esse a rebus mundanis liberum,
quam eos qui contemplationi philosophicae vacabant. Sed philosophi,
ut libere philosophiae vacarent, laudabiliter mundi substantiam
abiciebant, unde Hieronymus dicit ad Paulinum presbyterum: Socrates
ille Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum
Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit; nec putavit se posse et
virtutes simul et divitias possidere. Ergo multo magis ad vacandum
contemplationi divinae, laudabile est omnia sua relinquere: unde super
illud Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse dicit
interlinearis: ecce contemplativa, quae ad Evangelium pertinet.
Item. Praemium excellens non debetur nisi merito excellenti. Sed
praemium excellens, idest iudiciaria potestas, debetur actuali
paupertati; sicut patet Matth. XIX, 28, super illud, vos qui
reliquistis etc. sedebitis etc. dicit Glossa: qui reliquerunt
omnia, et secuti sunt dominum, hi iudices erunt: qui licita
habentes, recte usi sunt, iudicabuntur. Ergo in actuali paupertate
meritum excellens consistit. Item. I ad Cor. VII, 32,
apostolus consilium dans de virginitate servanda, rationem assignat,
ut scilicet sine solicitudine sint. Sed abiectio divitiarum maxime
facit hominem sine solicitudine esse: quia divitiae suis possessoribus
de necessitate multas solicitudines ingerunt: unde Luc. VIII,
14, divitiae per spinas significantur, quae verbum sua solicitudine
suffocant in cordibus auditorum. Ergo sicut virginitas, ita et
actualis paupertas ad evangelicam perfectionem pertinet. Ulterius
ostendemus, quod ista perfectio qua aliquis propria relinquit, non
requirit possessionem divitiarum in communi. Primordium enim huius
perfectionis in Christo et in apostolis fuit. Sed ipsi non leguntur
sua relinquentes aliquas possessiones habuisse in communi; immo potius
legitur, quod nec etiam domos habebant ad manendum, ut supra probatum
est. Ergo perfectio paupertatis non requirit aliquas possessiones
communes. Item. Augustinus dicit in 3 de Doct. Christiana, quod
illi qui conversi ex Iudaeis fuerunt ad Christum in primitiva
Ecclesia, quia proximi spiritualibus fuerunt, tam capaces extiterunt
spiritus sancti, ut omnia sua venderent, eorumque pretium indigentibus
distribuendum ante apostolorum pedes ponerent; et infra: non enim hoc
ullas Ecclesias gentium fecisse scriptum est: quia non tam prope
inventi erant qui simulacra manufacta deos habebant. Ex quo patet quod
Augustinus praefert perfectionem primitivae Ecclesiae Iudaeorum
perfectioni Ecclesiae ex gentibus, in hoc quod omnia sua vendiderunt
pauperibus distribuenda. Sed ipsi ita vendiderunt propria, quod
nullas possessiones in communi reservaverunt sibi. Ergo maioris
perfectionis est paupertas illa sine possessionibus in communi quam illa
quae in communi possessiones habet. Item. Hieronymus ad Heliodorum
de morte Nepotiani, irridendo loquens dicit: sint ditiores monachi
quam fuerant saeculares; possideant opes sub Christo paupere, quas
sub locuplete Diabolo non habuerant; et suspiret eos Ecclesia
divites, quos tenuit mundus ante mendicos. Hoc autem frequenter
contingere potest in religionibus quae possessiones habent; non autem
in illis quae possessionibus carent. Ergo magis est laudabile in
religionibus possessionibus communibus carere quam eas habere. Item.
Hieronymus ad Lucinum eremitam: quandiu versamur in rebus saeculi,
et anima nostra possessionum ac redituum procuratione devincta est, de
Deo libere cogitare non possumus. Ergo magis expedit religiosis,
reditibus et possessionibus carere quam eas habere. Item. Gregorius
dicit in 3 Lib. dialogorum, loquens de Isaac servo Dei: cumque ei
crebro discipuli innuerent ut pro usu monasterii possessiones quae
offerebantur, acciperet; ille solicitus suae paupertatis custos fortem
illam sententiam tenebat, dicens: monachus qui in terra possessionem
quaerit, monachus non est. Sic quippe metuebat paupertatis suae
securitatem perdere, sicut avari divites solent perituras divitias
custodire. Ex quo patet quod maioris perfectionis et securitatis est
possessionibus communibus carere quam eas habere. Item. Inter
monachos Aegypti, de quibus in vitis patrum legitur, illi
perfectiores reputabantur qui in eremo solitariam vitam agebant, quos
constat in eremo possessiones nullas habuisse. Non ergo possessiones
communes ad paupertatem evangelicam requiruntur. Item. Communes
possessiones auferre in potestate tyrannorum consistit. Si ergo non
sunt relinquenda omnia nisi intretur in religionem quae possessiones
habeat, in potestate tyrannorum erit impedire perfectionem evangelicae
paupertatis: quod est absurdum. Item. Ad hoc paupertas consulitur,
ut solicitudo de rebus mundi minuatur. Sed possessiones etiam communes
multas solicitudines ingerunt de ipsis conservandis et custodiendis et
excolendis. Ergo perfectius consilium paupertatis impletur ab illis
qui communes possessiones non habent. Ulterius ostendemus, quod
paupertas praedicta laborem manuum non requirat in omnibus de
necessitate. Sicut enim dicit Augustinus in Lib. de opere
Monach., illi qui habebant in saeculo aliquid quo sine opificio
sustentarent hanc vitam, quod conversi ad Deum indigentibus dispartiti
sunt, non sunt cogendi manibus laborare. Sed tales laudabiliter
voluntariam paupertatem pro Christo assumunt, etiamsi communes
possessiones non habeant: tales enim fuisse multos in primitiva
Ecclesia in Ierosolymis, Augustinus ibidem dicit. Ergo illi qui
paupertatem evangelicam eligunt, etiam si possessiones communes non
habeant, non tenentur manibus laborare. Item, nullus tenetur manibus
laborare quasi ex praecepto, nisi in illo casu quo aliunde licite
victum habere non potest. Sed illi qui possessiones non habent, non
aliunde ad laborem manuum obligantur quam ex praecepto praedicto, nisi
forte ex voto. Ergo non simpliciter verum est quod ad laborem manuum
teneantur, sed solum in casu, quando scilicet alias licite victum
habere non possent: in quo etiam casu quilibet homo teneretur manibus
laborare; vel nisi ad hoc ex statuto suae regulae tenerentur. Item.
Consilium de paupertate a domino datum, ad vitam contemplativam
ordinatur, ut patet per Glossam Matth. XIX, 21, super illud,
si vis perfectus esse, Glossa: ecce contemplativa vita, quae ad
Evangelium pertinet. Sed eos quos oportet manuum labore victum
quaerere, necesse est plurimum a contemplationis opere retardari. Si
ergo qui pauperem vitam eligunt propter Christum, necesse est manibus
laborare, sequitur quod consilium paupertatis magis impediat quam
promoveat id ad quod ordinatur; et ita erit indiscretum consilium:
quod dicere est absurdum. Item. Si eos qui relinquunt omnia propter
Christum, oportet intentionem habere ut manibus laborent; aut ista
intentio ordinatur ad laborem manuum propter se ipsum, aut propter
victum quaerendum, aut propter eleemosynas faciendas ex his quae labore
manuum acquiruntur. Sed ridiculum est dicere quod spiritualis
perfectio, quae in paupertate consistit, ad laborem corporalem
ordinetur; sic enim labor corporalis spirituali perfectioni
praeferetur. Similiter non potest dici quod intentio eorum debet
ordinari ad laborem manuum propter victum quaerendum: tum quia victum
habere poterant ex rebus quas dimiserunt: tum quia labor manuum
pauperibus Christi, qui orationibus et aliis spiritualibus bonis
vacant, ad victum non sufficit de facili: unde etiamsi manibus
laborent, indigent a fidelibus sustentari, ut dicit Augustinus in
Lib. de opere Monach. Similiter non potest dici quod labori manuum
debeant intendere propter eleemosynas exinde faciendas: quia multo
largiores eleemosynas ex rebus possessis prius facere potuissent; et
sic non oportebat propter hoc eos sua relinquere, ut ex labore manuum
eleemosynas facerent. Ergo non oportet quod illi qui sua
relinquentes, possessiones communes non habent, laborare manibus
intendant. Ad hoc autem faciunt illa quae supra de labore manuum dicta
sunt.
Nunc restat respondere his quae ab adversariis in
contrarium obiiciuntur. Ad illud quod primo obiicitur, mendicitatem
et divitias ne dederis mihi, dicendum, quod sicut divitiae non sunt in
culpa, sed divitiarum abusus; ita mendicitas sive paupertas non est in
culpa, sed paupertatis abusus: quando scilicet aliquis paupertatem
invitus et impatienter sustinet: tunc enim desiderio divitiarum in
multa peccata quandoque incidit. I ad Tim. VI, 9: qui volunt
divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli etc.:
et hoc est quod dicit Chrysostomus super Matth.: audite quicumque
pauperes estis, magis autem et quicumque ditari concupiscitis: non
pauperem esse malum est, sed non velle pauperem esse. Patet ergo quod
coacta paupertas aliquando pericula habet annexa, quae a voluntaria
paupertate sunt procul. Qui enim sunt in voluntaria paupertate,
divites fieri non volunt. Quod ergo dicit Salomon, mendicitatem et
divitias etc., intelligitur de paupertate involuntaria: quod patet ex
hoc quod sequitur: et egestate compulsus etc., et etiam ex Glossa
quae dicit, quod vir cum quo est Deus, petit ne copia, vel inopia
transeuntium rerum in oblivionem decidat aeternorum. Ex quo patet quod
abusum divitiarum et paupertatis sapiens fugiendum docet, non ipsas
divitias vel paupertatem.
Ad illud quod secundo obiicitur, quod utilior est
sapientia cum divitiis etc., dicendum, quod verbum illud Salomonis
procedit secundum regulam quam philosophus docet in I Lib. Ethic.,
quod maximum bonum, sicut felicitas, connumeratum minimo bonorum est
eligibilius: unde etsi sapientia quae inter maxima computatur bona,
connumeretur cum divitiis, quae sunt de minimis bonis, est
eligibilior. Sed secundum hanc regulam, maximum bonum connumeratum
alteri maximo bono, est eligibilius quam si connumeretur minimo bono,
vel per se ipsum accipiatur. Unde sapientia cum perfectione
evangelica, quae in paupertate consistit, quae est de maximis bonis,
est eligibilior quam sapientia per se accepta, vel sapientia cum
divitiis.
Ad illud quod tertio obiicitur, propter inopiam multi
perierunt, dicendum, quod loquitur de inopia involuntaria, quae habet
de necessitate desiderium divitiarum annexum: unde ibi sequitur: qui
quaerit locupletari, Glossa, in mundo, avertit oculum suum,
Glossa, interiorem a timore Dei.
Ad illud quod quarto obiicitur, dicendum, quod Glossa
illa truncate proponitur, et contra intentionem glossatoris: quod
patet per hoc quod post inducta verba subiungitur in Glossa: non hoc
ideo dixit quin melius esset scilicet dare omnia et pauperem fieri; sed
infirmis timet, quos sic monet dare, ut egestatem non patiantur.
Ad quintum dicendum, quod hoc quod dicitur, quod
egestas a iustitia declinat, intelligendum est de egestate coacta,
quae habet desiderium divitiarum annexum: quod patet per hoc quod
dicit, dum saturari quaerit. Saturitas enim copiam quandam importat,
quam quaerunt qui non sunt modicis contenti, secundum illud I ad
Tim. VI, 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti
simus: unde subiungit: nam qui volunt divites fieri etc., quia
desiderium praedictae copiae frequenter a iustitia declinare facit.
Ad sextum dicendum, quod illud quod dicitur, quod
temporalia non sunt omnino abiicienda, intelligendum est, quin eis
utamur ad sustentationem vitae in cibo et potu et vestitu: quod patet
ex hoc quod dicitur: habentes autem alimenta et quibus tegamur, his
contenti simus: non tamen intelligit quin homo possit omnium
temporalium proprietatem a se abiicere.
Ad illud quod septimo obiicitur, dicendum, quod in
rebus temporalibus quaedam sunt quae sunt necessaria ad sustentationem
vitae praesentialiter, sicut vestis qua induor, et cibus et potus,
quibus uti debeo ad praesens. De huiusmodi autem si tantum mihi
suppetat quod et alii sufficiat, debeo indigenti providere; et alias
non debeo mihi totum eripere, ut scilicet nudus remaneam, vel absque
cibo et potu tempore comestionis: et de his loquitur Glossa. Quaedam
autem sunt temporalia quae reservantur ad providendum necessitati
corporis in futurum, sicut pecunia, possessiones et huiusmodi; et
ista possunt a perfectis viris totaliter aliis dari: quia interim
antequam necessitas immineat, potest multipliciter per divinam
providentiam subveniri, de qua fiduciam habere monemur in Scripturis.
Ad illud quod octavo obiicitur, dicendum, quod quamvis
non sit praeceptum ut nihil pecuniae ad usus necessarios reservetur,
est tamen consilium: nec dominus loculos habuit quasi alias ei non
potuisset provideri, sed ut in se infirmorum gerens personam, ut sibi
licitum crederent quod a Christo observatum viderent: unde Ioan.
XII, 6, super illud, et loculos habens, dicit Glossa: cui
Angeli ministrabant, loculos habuit in sumptus pauperum,
condescendens infirmis; et super illud Psalmi producens fenum
iumentis, dicit Glossa: dominus loculos habebat in usus eorum qui cum
eo erant et suos, et religiosas mulieres in comitatu quae ministrabant
ei de substantia sua, in his infirmorum magis suscipiens personam;
praevidit enim multos infirmos futuros et ista quaesituros, ut ibi
eorundem personam suscepit dicens: tristis est anima mea usque ad
mortem. Et tamen loculos quos habebat, ex possessionibus non
impleverat, sed ex his quae ei a devotis et fidelibus
administrabantur.
Ad nonum dicendum, quod, sicut in 2 Ethic.
determinatur, medium in virtutibus non accipitur secundum
aequidistantiam ab extremis, sed secundum debitam proportionem
circumstantiarum, quam facit ratio recta: unde non oportet quod medium
virtutis sit inter superfluum et diminutum in unaquaque circumstantia
secundum se considerata, sed in una circumstantia per comparationem ad
alias. Contingit enim quandoque quod unius circumstantiae modum
variare oportet secundum variationem alterius circumstantiae: verbi
gratia, in sobrietate modus huius circumstantiae quid variatur secundum
varietatem huius circumstantiae quis: constat enim quod aliquid in
cibum sumere est alicui personae moderatum, quod alteri personae est
superfluum, alteri vero diminutum. Unde aliquando contingit quod una
circumstantia in sui maximo existens, moderatur secundum proportionem
ad aliam circumstantiam, sicut in magnanimitate contingit. Magnanimus
enim, secundum philosophum in 4 Ethic., maxime se dignificat: unde
qui excedit hanc virtutem in superfluitate, quem caynum vocat, non
magnificat se maioribus quam magnanimus; sed in hoc excedit virtutis
modum, quod illa quae erant magnanimo moderata, sibi sunt superflua.
Patet ergo quod medium virtutis non corrumpitur ex hoc quod una
circumstantia in sui summo accipitur, dummodo per alias circumstantias
moderetur. Si ergo in liberalitate consideremus quid sit dandum, et
accipiatur ultimum huius circumstantiae, videlicet omnia dare:
aliquibus circumstantiis adiunctis, cedet in superfluitatem, et erit
prodigalitatis vitium; aliis autem circumstantiis adiunctis, erit
perfectae liberalitatis opus: verbi gratia, si det aliquis omnia sua
ut consulat patriae, cui periculum destructionis imminet, non
reputabitur etiam a morali philosopho prodigus, sed perfecte
liberalis. Similiter et qui omnia sua dat propter Christi consilium
implendum, non est prodigus, sed perfectum actum virtutis facit. Si
autem non debito fine, aut aliis circumstantiis indebitis omnia daret,
prodigus esset. Et similiter est dicendum de virginitate, et de aliis
huiusmodi, in quibus videtur excessus supra communem modum virtutis.
Sic ergo patet quod dare omnia propter Christum, non est dare danda
et non danda, sed est dare danda tantum. Quamvis enim non omnia sint
danda quocumque modo, sunt tamen omnia danda propter Christum.
Ad decimum dicendum, quod gratia est perfectio
naturae: unde nihil quod ad gratiam attinet, naturam interimit. Sunt
ergo quaedam quae immediate ad naturam sustentandam pertinent, sicut
cibus, potus et somnus et huiusmodi: et in istis actus gratuitae
virtutis modum naturae conservandae non excedit: unde, si in istis
aliquid sibi subtrahat ultra id quod natura sustinere potest, rationis
modum excedit, et vitiosus est. Et de his loquitur apostolus et
Glossa; unde dicit Glossa: obsequium vestrum in praedictis,
scilicet in maceratione carnis, de qua praemiserat, sit rationabile,
idest cum discretione, ne quid nimis sit; sed cum temperantia vestra
corpora castigetis, ut non naturae defectu cogantur dissolvi. Quaedam
autem sunt sine quibus natura conservari potest, sicut venereorum
usus: et ideo in istis, quantumcumque subtrahatur propter Deum, non
potest esse superfluum, dummodo ex aliqua alia circumstantia vitium non
incidat: propter hoc virginitas laudabilis est, quae ab omni huiusmodi
delectabili abstinet. Et similiter est in proposito. Potest enim
sine dominio possessionum terrenarum natura conservari cum spe divini
auxilii multis modis: unde, quantumcumque ei subtrahatur, non erit
superfluum, si propter Deum fiat. Et sic patet quod voluntaria
paupertas propter Christum suscepta, a medio virtutis non discedit.
Ad undecimum dicendum, quod licet ille qui dat omnia
propter Christum, subtrahat sibi aliquod consilium vitae, non tamen
omne: quia adhuc manet ei auxilium divinae providentiae, quae ei in
necessariis non deerit, et fidelium devotio. Unde Augustinus in
Lib. de eleemosyna, invehitur contra talia obiicientes, sic dicens:
tu Christiano, tu Dei servo, tu bonis operibus dedito, tu domino
suo caro aliquid existimas defuturum? An putas qui Christum pascit,
a Christo ipse non pascitur? An putas terrena deerunt quibus
caelestia et divina tribuuntur? Unde haec incredula cogitatio, unde
impia et sacrilega ista meditatio? Quid facit in domo Dei perfidum
pectus? Quid qui Christo omnino non credit, appellatur et dicitur
Christianus? Pharisaei sibi magis congruit nomen: nam cum in
Evangelio de eleemosynis dominus disputaret, et ut nobis amicos de
terrenis lucris faceremus moneret, addidit Scriptura, dicens:
audiebant haec omnia Pharisaei, qui erant avari, et deridebant eum:
quales in Ecclesia quosdam videmus, quorum praeclusae aures et corda
caecata nullum de spiritualibus ac salutaribus monitis lumen admittunt:
de quibus non oportet mirari, quod contemnant in talibus servos,
quando a talibus videmus ipsum dominum esse contemptum. Et sic patet
quod sacrilegium est dicere, quod illi qui omnia propter Christum
dant, se periculo homicidii committant.
Ad duodecimum dicendum, quod, sicut iam ex dictis
patet, ille qui dimittit omnia propter Christum, non se exponit fami
quae ipsum interimat, quia nunquam a Deo ita deseritur quod fame
moriatur: quod patet Hebr. ult., 5, super illud, non te
deseram, neque derelinquam: Glossa: ne forte dicerent: quid facturi
erimus, si suffragia nobis necessaria defecerint? Protinus subdit
consolationem, adhibens testimonium de Lib. Iesu Nave: non te
deseram, quin dem necessaria, neque derelinquam. Derelinqueretur
ille qui fame periret. Sed quia hoc non est, non sit homo cupidus.
Et infra: hoc autem dicit omni speranti in se, sicut Iosue. Hoc
enim nobis promittit, si in illo spem nostram ponimus: non tenacibus,
non cupidis fit ista promissio; sed sperantibus in Deo. Et tamen hoc
quod assumit, est falsum: quia homo posset se exponere periculo gladii
propter Christum laudabiliter, etiam si haberet aliud quod faceret:
sicut legitur de multis martyribus qui tempore persecutionis, ultro se
offerebant in medium nomen Christi publice confitentes: alias non
liceret militibus ire ultra mare, et exponere se multis periculis
propter Christi honorem.
Ad decimumtertium dicendum, quod homo rerum suarum
est dominus, non autem rerum alterius; et ideo iniuriam alteri
faceret, si possessiones ei auferret; non autem si possessiones sibi
aufert, sibi iniuriam facit: propter quod philosophus dicit in 5
Ethic., quod non est iniustitia hominis ad se ipsum, proprie
loquendo de iniustitia. Et praeterea, qui alteri sua aufert, inducit
eum in paupertatem involuntariam, quae est periculosa; qui autem sua
dimittit, inducit se in voluntariam paupertatem, quae est meritoria,
si sit propter Christum suscepta.
Ad decimumquartum dicendum, quod, sicut supra dictum
est, dominus pecuniam reservari fecit ad necessarios usus, ut infirmis
condescenderet: et ideo non est reputandum pro superstitione, si
aliqui perfecti viri pecunias reservare nolint. Sicut etiam ut
infirmis condescenderet, cum publicanis comedebat vinum bibens, et
aliis cibariis communiter utens: nec tamen reputandi sunt superstitiosi
sancti patres in eremo, qui a vino et aliis delicatis cibariis
abstinebant. Et tamen dominus quamvis pecuniam reservari fecerit, non
tamen eam de aliquibus propriis possessionibus habebat, sed magis ei a
fidelibus per modum eleemosynae ministrabatur: unde dicitur Luc.
VIII, 3, quod mulieres quaedam sequebantur dominum ministrantes
ei de facultatibus suis.
Ad decimumquintum dicendum, quod apostoli reservabant
pecunias, et etiam colligebant, ut sanctis pauperibus, qui praedia
sua vendiderant propter Christum, necessaria ministrarent; nec tamen
illas pecunias habebant de aliquibus possessionibus, sed ex eleemosynis
fidelium. Quod etiam dicitur, quod nullus erat egens inter eos; non
est intelligendum quin apostoli et primitivae Ecclesiae discipuli
multas penurias et egestates sustinuerint propter Christum, cum
dicatur I Cor. IV, 11: usque in hanc horam esurimus et sitimus
etc.: et II Cor. VI, 4: in multa patientia, in
tribulationibus, in necessitatibus: Glossa victus et vestitus; sed
quia de his quae habere poterant, unicuique secundum quod opus erat,
tribuebant, ut quantum eis facultas suppeteret, omnium indigentias
relevarent.
Ad decimumsextum dicendum, quod quamvis illud
praeceptum, in viam gentium ne abieritis, fuerit post resurrectionem
totaliter revocatum, eo quod primum oportebat Iudaeis verbum Dei
loqui et sic transire ad gentes, ut dicitur Act. XIII, 46;
tamen hoc quod dominus dixerat apostolis, quod non secum necessaria
ferrent, non totaliter revocavit in coena; sed solum tempore
persecutionis, quando a persecutoribus necessaria habere non
potuissent: unde Luc. XXII, 35: quando misi vos etc. dicit
Glossa: non eadem vivendi regula persecutionis tempore, qua pacis,
discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad praedicandum, ne
quid tollerent in via praecepit, ordinans scilicet ut qui Evangelium
nuntiat, de Evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota
illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori
regulam decernit, permittens ut tollant victui necessaria, donec
sopita insania persecutorum, tempus evangelizandi redeat. Et alia
Glossa dicit: in hoc quoque nobis datur exemplum, quod nonnunquam
causa instante, quaedam de nostri propositi rigore sine culpa
intermittere possumus. Verbi gratia: si per inhospitales regiones
iter agimus, plura viatici causa licet portare quam domi habeamus.
Sed quia quidam haeretici, quorum est ista obiectio, Glossas non
recipiunt, ex ipso textu ostendimus quod multiplicatis fidelibus
discipuli Christi secum in via necessaria non portabant. Dicitur enim
in ult. Can. Ioan.: carissime, fideliter facis quidquid operaris
in fratres, et hoc in peregrinos; et infra (v. 7-8): pro nomine
enim eius profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. Nos ergo
debemus huiusmodi suscipere. Non autem esset necessarium, quamvis a
gentibus nihil acciperent, quod reciperentur a fidelibus, si secum
necessaria ad victum deferrent: quod etiam patet per Glossam quae ibi
dicit: pro nomine eius profecti sunt, alieni a rebus propriis.
Ad decimumseptimum dicendum, quod quia Ecclesia
multos infirmos sustinet, quos non de facili sustineret (si) sine
temporalium possessionum solatio ecclesiasticam vitam duceret, expedit
facultates communes in Ecclesia possideri propriis dimissis, et
praecipue propter pauperes sustentandos. Non tamen sequitur quod non
sit expediens perfectis viris, qui sua dimiserunt, vitam religiosam
agere sine communibus possessionibus: et quamvis perfectio apostolica
non annulletur in illis qui possessiones communes habent, tamen
expressius conservatur in illis qui propriis dimissis, etiam communibus
carent.
Ad decimumoctavum dicendum, quod per illud decretum
non habetur esse prohibitum alicui quin pauperem vitam eligat propter
Christum; sed est praeceptum episcopis, et eis qui bona Ecclesiarum
possident, quae pauperum sunt, ut eis de fructibus possessionum
Ecclesiae provideant, et quantum possunt eorum sublevent egestatem:
et hoc patet diligenter inspicienti seriem capituli inducti.
Ad decimumnonum dicendum, quod ille qui dimissis
omnibus propter Christum, spem habet ut sustentetur a Deo, neque
praesumptuosus est, neque Deum tentat. Qui enim fiduciam debitam de
Deo habet, neque praesumptuosus est, neque Deum tentat. Talem
autem fiduciam debent habere de Deo pauperes Christi, et praecipue
praedicatores veritatis: unde Glossa Luc. X, 4 super illud:
nolite portare sacculum etc.: tanta praedicatori debet esse fiducia in
Deo, ut praesentis vitae sumptus etsi non praevideat sibi, tamen non
defuturos esse sciat; ne dum occupatur mens ad temporalia, minus
praedicet aeterna. Immo magis Deum tentarent, nisi istam fiduciam
haberent. I Cor. X, 9: neque tentemus Christum, sicut quidam
eorum tentaverunt. Glossa: dicentes: nunquid poterit Deus parare
mensam in deserto? Distinguendum tamen est in illis in quibus homo se
totum Deo committit. Quandoque enim hoc faciens tentat Deum,
quandoque vero non. Sunt enim quaedam in quibus impossibile est
hominem iuvari nisi a Deo miraculose operante: et talibus periculis
aliquis se exponens Deum tentaret; sicut si aliquis de muro se
praecipitaret sub spe divini auxilii, nisi forte a Deo certificatus
esset de futuro eventu aliqua divina inspiratione: sicut Petrus ad
iussum domini exposuit se fluctui maris; et sicut b. Martinus dixit:
ego signo crucis, non clypeo protectus aut galea, hostium cuneos
penetrabo securus; et sicut b. Evangelista Ioannes venenum
confidenter bibit, et sicut b. Agatha quae dixit: medicinam carnalem
corpori meo nunquam adhibui: sed habeo dominum Iesum Christum, qui
solo sermone restaurat universa. Quaedam autem sunt in quibus
possibile est remedium adhiberi etiam per causas inferiores. Et in
istis non est tentare Deum, si se aliquis divino auxilio committit;
sicut miles non tentat Deum, qui pugnam ingreditur, de divino auxilio
confisus, quamvis de evasione securus non sit. Secundum hoc ergo
patet quod ille qui omnia propter Christum relinquit, non tentat
Deum: tum quia plenus fiducia ex divina auctoritate concepta hoc
facere debet: tum quia remanent fideles devoti per quos ei satisfieri
potest et debet: sicut etiam non tentaret Deum qui ob aliquam
rationabilem causam arma deponeret urso veniente aliis armatis
praesentibus, qui eum defendere possent et deberent.
Ad vigesimum dicendum, quod temporalia a Deo petere
iubemus ad naturae usus necessarios: unde temporalia non debemus
abiicere, quin eis utamur ad necessitatem corporis in cibo et vestitu.
Ad vigesimumprimum dicendum, quod statutum illud
inductum est in favorem ministrorum Ecclesiae: et ideo si aliqui
supererogare volunt, ut sine possessionibus Ecclesiae serviant,
laudabiliores existunt; sicut Paulus praedicans Evangelium sine
sumptu, qui a domino praedicatoribus erat ordinatus, ut patet I
Cor. IX, 14.
Ad vigesimumsecundum dicendum, quod quamvis sancti
patres illum modum approbaverint, non tamen istum modum reprobaverunt:
et ideo non est praesumptuosum hunc modum sequi: alias nihil de novo
posset institui, quod non fuerit antiquitus observatum. Nihilominus
tamen iste modus vivendi antiquitus a multis sanctis patribus observatus
fuit, et etiam in Ecclesia primitiva.
Ad vigesimumtertium dicendum, quod subvenire
indigentibus indicitur illis qui divitias possident, sicut patet ex hoc
quod dicitur I Ioan. IV: si quis habuerit substantiam huius
mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere etc.; sed multo
est laudabilius quod aliquis omnibus suis datis, etiam se ipsum Deo
det: quod ad apostolicam perfectionem pertinet: unde dicit Hieronymus
ad Lucinum eremitam: se ipsum offerre Deo, proprium Christianorum
est, et apostolorum, qui totum censum quem habuerant, domino
tradiderunt.
|
|