|
1. Non solum autem praedicti adversarii Christi
paupertatem ratione impugnare nituntur; sed eam totaliter eradicare
conantur quodammodo indirecte, dum victum pauperibus Christi
crudeliter subtrahere nituntur, dicentes eos de eleemosynis vivere non
posse. Eccli. XXXIV, 25: panis egentium vita pauperis est:
qui defraudat illum, homo sanguinis est. Ad quod probandum
multipliciter nituntur. Primo enim illud inducunt quod dicitur
Deuter. XVI, 19: non accipies personam nec munera: quia munera
excaecant oculos sapientum, et mutant verba iustorum. Sed eleemosynae
munera quaedam sunt. Ergo, cum religiosis maxime competat oculos
spirituales illuminatos habere, non competit eis de eleemosynis
vivere.
2. Item. Prov. XXII, 7: qui accipit mutuum,
servus est fenerantis. Multo magis ergo qui accipit datum, servus
dantis efficitur. Sed religiosos maxime decet esse liberos a servitute
saeculi, quia in libertatem spiritus sunt vocati: unde II Thess.
III, 9, super illud, ut nosmetipsos formam daremus etc. dicit
Glossa: religio nostra ad libertatem homines advocat. Ergo non
debent de eleemosynis vivere.
3. Item. Religiosi statum perfectionis profitentur.
Sed perfectius est dare eleemosynas quam accipere: unde dicitur Act.
XX, 35: beatius est magis dare quam accipere. Ergo magis debent
laborare manibus, ut habeant unde tribuant necessitatem patienti, quam
eleemosynas accipere de quibus vivant.
4. Item. Apostolus I ad Tim. V, 16, praecipit
ut viduae quae possunt aliunde sustentari, non vivant de eleemosynis
Ecclesiae, ne gravetur Ecclesia, ut illis quae sunt vere viduae,
sufficiat. Ergo et illi qui sunt validi et robusti, debent de
laboribus manuum vivere, non de eleemosynis quas accipiunt pauperes,
qui aliunde quam de eleemosynis vivere non possunt.
5. Item. I quaest., II cap. clericos, dicit
Hieronymus: qui bonis parentum et opibus sustentari possunt, si quod
pauperum est, accipiunt, sacrilegium profecto committunt, et per
abusionem talium iudicium sibi manducant et bibunt. Ergo si aliquis
habebat in saeculo unde sustentaretur, quo relicto velit de eleemosynis
vivere, sacrilegus est reputandus.
6. Item. II Thess. ult. super illud, ut
nosmetipsos formam daremus etc., Glossa: qui frequenter ad alienam
mensam convenit otio deditus, aduletur necesse est pascenti se. Sed
illi qui de eleemosynis vivunt, frequenter ad mensas aliorum
conveniunt, immo magis semper de mensa aliorum vivunt. Ergo de
necessitate sunt adulatores. Peccant ergo qui se in tali statu ponunt
quod oporteat eos de eleemosynis vivere.
7. Item. Accipere non potest esse actus alicuius
virtutis nisi liberalitatis, quae medium tenet in dando et accipiendo.
Sed liberalis accipit solum ut det, ut dicit philosophus in 4
Ethic. Ergo illi qui ducunt vitam in semper accipiendo,
illiberaliter et reprehensibiliter vivunt.
8. Item. Augustinus in Lib. de opere Monach.
reprehendit quosdam religiosos qui sine labore manuum volebant de
eleemosynis vivere: de quibus inter cetera dicit: isti fratres temere
sibi arrogant, quantum existimo, quod eiusmodi habeant potestatem,
scilicet vivendi de Evangelio sine labore manuum; et tamen illi contra
quos loquitur, sua propter Christum reliquerant, et spiritualibus
operibus vacabant, scilicet orationibus, Psalmis et verbo Dei, ut
in Lib. illo dicitur. Ergo illi qui sua dimittunt propter
Christum, etiamsi operibus spiritualibus vacent, non debent de
eleemosynis vivere.
9. Item. Marc. VI, 8, dicitur: praecepit eis ne
quid tollerent in via nisi virgam tantum. Glossa: per virgam
potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit. Sed habere
subditos est tantum praelatorum. Ergo illi religiosi qui praelati non
sunt, non possunt a fidelibus necessaria sumptus sui accipere.
10. Item. Illud quod est provisum in solatium
laboris, non laborantibus non debetur. Sed vivere de sumptibus
fidelium est a domino provisum ad solatium eorum qui in Evangelio
laborant, ut patet I Cor. IX, 14, et II ad Tim. II,
6: laborantem agricolam etc.; ergo saltem illi qui non laborant in
Evangelio, non possunt de eleemosynis vivere.
11. Item. Apostolus nolebat accipere sumptus a
Corinthiis de quibus viveret, ut occasionem auferret pseudoapostolis,
ut patet II ad Cor. XI, 12. Sed nunc etiam multi sunt qui
turpiter de eleemosynis vivunt. Ergo saltem ad auferendum eis
occasionem debent viri religiosi ab eleemosynis abstinere. Unde
Augustinus dicit in Lib. de operibus Monach.: eadem vobis causa
est quae apostolo fuit, ut amputetis occasionem his qui quaerunt
occasionem.
12. Item. Apostolus ideo stipendia a gentibus non
accipiebat, ne scandalum in fide paterentur: unde Luc. 8, super
illud, et aliae multae quae ministrabant eis etc., Glossa:
antiquitus mos erat Iudaeorum, nec ducebant in culpam, ut mulieres
sua substantia pascerent et vestirent doctores. Sed quia hoc in
gentibus poterat facere scandalum, Paulus ab hoc se memorat
abstinuisse. Et hoc idem habetur I Cor. IX. Sed nunc etiam
multi scandalizantur de hoc quod religiosi sine labore manuum de
eleemosynis vivere volunt. Ergo saltem propter scandalum debent ab
eleemosynis abstinere. Unde Augustinus dicit in Lib. de operibus
Monach.: in meditatione vestra exardescet ignis, ut mala opera bonis
operibus persequamini, ut eis amputetis occasionem turpium nundinarum,
quibus existimatio vestra laeditur, et infirmis offendiculum ponitur.
Miseremini ergo, et compatiamini, et ostendite hominibus non vos in
otio facilem victum, sed per angustam et arctam viam regnum Dei
quaerere.
13. Item. Si religiosi qui sunt validi et fortes, de
eleemosynis vivere possunt sine labore manuum; eadem ratione et alii
poterunt. Sed si omnes talem vitam agere vellent, tota vita humana
periret: non enim invenirentur artifices qui necessaria usibus hominum
praepararent. Ergo nullo modo est sustinendum quod religiosi validi et
fortes de eleemosynis vivant. Item, in collationibus patrum
inducuntur haec verba ex sententia Antonii ad quendam loquentis:
noveris autem te etiam ex hoc non levius quam illo quod supra diximus
feriri detrimento qui, cum sis sani corporis ac robusti, stipe
sustentaris aliena quae iuste solis est debilibus attributa; ergo illi
qui non sunt debiles non debent de eleemosynis vivere. Item,
Ieronymus ad Marcum presbyterum: nihil alicui praeripui, nihil
otiosus accipio, manu cotidie et proprio sudore quaerimus cibum,
scientes ab apostolo esse dictum: qui non operatur non manducet; ergo
non licet sine labore manuum de eleemosynis vivere.
14. Ulterius nituntur ostendere, quod etsi possent
aliquo modo de eleemosynis ultro oblatis vivere, non tamen debent
eleemosynas mendicando petere. Quia Deut. XV, 4, dicitur:
omnino indigens et mendicus non erit inter vos. Ergo prohibitum est
mendicare ei qui aliunde vivere potest.
15. Item. In Psalmo dicitur: non vidi iustum
derelictum, nec semen eius quaerens panem. Ergo illi qui mendicando
panem quaerunt, non sunt semen iusti, idest Christi.
16. Item. Illud quod alicui sacra Scriptura
imprecatur, iustis viris non competit. Sed huiusmodi est mendicitas,
unde dicitur in Psalmo: nutantes transferantur filii eius, et
mendicent. Ego mendicitas perfectis viris non competit.
17. Item. I Thess. IV, 11: operemini manibus
vestris, sicut praecepimus vobis, ut honeste ambuletis ad eos qui
foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Glossa: quasi, ideo
opus est agendum, non otiandum, quia honestum est, et quasi lux ad
infideles: et non desiderabitis rem alterius, nedum rogetis, vel
tollatis aliquid. Ergo potius est manibus operandum quam rogando
petere aliquid per mendicitatem.
18. Item. II ad Thess. III, 10, super
illud, si quis non vult operari et cetera. Glossa: vult servos Dei
corporaliter operari unde vivant, ut non compellantur egestate
necessaria petere. Ergo potius debent manibus operari quam necessaria
petere mendicando.
19. Item. Hieronymus ad Nepotianum presbyterum:
nunquam petentes, raro accipiamus rogati. Beatius enim est magis dare
quam accipere. Ergo non licet servis Dei petere necessaria victus
mendicando.
20. Item. Certum est gravius esse delictum quod est
severius vindicatum, ut habetur 24, quaest. 1: non afferamus
stateras dolosas. Sed gravissime secundum ius civile punitur validus
mendicans si prodatur: quia si servilis est conditionis, efficitur
servus prodentis; si liber est, efficitur eius colonus perpetuus:
codex de mendicantibus validis, Leg. unica. Ergo graviter peccant
religiosi qui sunt validi, mendicando.
21. Item. Contra religiosos mendicantes dicit
Augustinus in Lib. de operibus Monach.: tam multos hypocritas sub
habitu monachorum usquequaque dispersit callidissimus hostis
circumeuntes provincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam
stantes, nusquam sedentes; et infra: omnes petunt, omnes exigunt aut
sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis. Ergo
videtur quod vita religiosorum mendicantium sit reprobanda.
22. Item. Illud quod naturaliter habet erubescentiam
adiunctam in se, aliquid turpitudinis videtur habere; cum verecundia
non sit nisi de turpi, ut Damascenus dicit. Sed petere vel mendicare
naturaliter homo erubescit, tantoque magis, quanto est melioris
naturae: unde dicit Ambrosius in Lib. de Offic. quod verecundia
petendi ingenuos prodit natales: et philosophus in 4 Ethic. dicit de
liberali, quod non est petitivus. Ergo mendicare in se turpe est; et
ita nullo modo mendicare debet qui aliter vivere potest.
23. Item. II Cor. IX, 7, super illud,
hilarem datorem etc., Glossa: qui dat ut careat taedio
interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et rem et meritum
perdit. Sed frequenter hoc modo datur mendicantibus, quia mendicantes
taedium faciunt petendo. Ergo etsi aliqui possint de eleemosynis
vivere, non tamen deberent mendicare.
24. Ulterius nituntur ostendere, quod religiosi etiam
praedicantes, de eleemosynis vivere, vel etiam eleemosynas petere non
debent. Dicit enim apostolus I ad Thess. II, 5: neque
aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis. Sed
praedicatores qui mendicant et de eleemosynis vivunt, oportet adulari
illis a quibus pascuntur: quod patet Matth. XXI, 17, super
illud, et relictis illis abiit foras etc., dicit Glossa: quia
pauper nullique adulatus nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed
apud Lazarum receptus est. Et tamen intantum erat gratiosus
praedicator, quod, sicut dicitur Luc. XXI, 38, omnis populus
manicabat ad eum in templo audire eum: Glossa, idest mane venire
accelerabat. Et I ad Cor. IV, 11, dicitur: usque in hanc
horam et esurimus et sitimus et nudi sumus: Glossa: libere enim et
sine aliqua adulatione veritatem praedicantes, et gesta pravae vitae
malorum arguentes, gratiam non habent apud homines. Ergo
praedicatores non debent de eleemosynis victum quaerere.
25. Item. I ad Thess. II, 5: neque fuimus in
occasione avaritiae, Deus testis est: Glossa: non dico in
avaritia, sed nec feci nec dixi in quo esset occasio avaritiae. Sed
illi qui petunt eleemosynas sibi dari, faciunt aliquid in quo est
occasio avaritiae. Ergo praedicatores non debent hoc facere.
26. Item. II Cor. ult.: non ero gravis vobis:
non enim quaero quae vestra sunt, sed vos: et ad Philip. ult.
17: non quia quaero datum, sed requiro fructum: Glossa: datum est
res ipsa quae datur, ut nummus, potus, cibus et huiusmodi; fructus
autem opera bona, et recta voluntas datoris. Ergo veri praedicatores
non debent quaerere ab his quibus praedicant temporales res, et ita non
debent de mendicitate vivere.
27. Item. II ad Tim. II, 6, super illud,
laborantem agricolam etc., dicit Glossa: vult apostolus ut
Evangelista intelligat, quod necessaria sumere ab eis in quibus Deo
militat, et quos tanquam cultor vineam exercet, vel tanquam gregem
pascit, non est mendicitas, sed potestas. Ex quo patet, quod vivere
de Evangelio potestatis est, non mendicitatis. Sed potestas ista non
competit nisi praelatis. Ergo alii praedicatores, qui non sunt
praelati, non debent per mendicitatem de Evangelio vivere.
28. Item. Apostolus, I ad Cor. IX volens
ostendere, quod ipse poterat de sumptibus fidelium vivere, prius
probat se apostolum esse. Ergo illi qui non sunt apostoli, non
possunt de sumptibus fidelium vivere. Sed religiosi praedicantes non
sunt apostoli, cum non sint praelati. Ergo et cetera.
29. Item. I ad Thess. II, 7, super illud, cum
possemus oneri esse vobis sicut Christi apostoli, dicit Glossa:
intantum gravat pseudo causam, ut se abstinere dicat, cum liceret illi
subsidia requirere, ad comprimendum illos quibus nec facultas erat nec
pudor poscendi. Apostolicae autem potestatis debitum vocat onus
propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes, importune a
plebibus exigebant. Ex quo patet quod illi praedicatores qui exigunt
victum a plebibus, cum non sint apostoli, idest praelati, sunt
reputandi pseudoapostoli. Ergo praedicatori qui non est praelatus,
non licet mendicare.
30. Item. Praedicatores qui non sunt praelati,
victum suum ab his quibus praedicant quaerentes, aut quaerunt quod est
eis debitum, aut quod non est eis debitum. Si quod est eis debitum;
ergo possunt illud potestative exigere, et per coactionem: quod est
manifeste falsum. Si autem non est eis debitum; ergo indebite et
iniuste petunt: et sic sunt pseudo reputandi, ut patet per Glossam
prius inductam.
31. Item. Praelati recipientes a plebibus decimas et
oblationes, tenentur eis in spiritualibus providere. Si ergo ab
episcopis alii dirigantur ad spiritualia ministrandum, iniuria fit
plebi, si a plebe victum suscipiant, cum magis episcopi eis teneantur
providere.
32. Item. Praelati mittentes aliquos ad
praedicandum, tenentur eis in necessariis providere, ut habetur
Extra. de Offic. Ordin. inter cetera. Si ergo praedicatores ab
episcopis missi ab aliis sumptum requirant, hoc in illorum gravamen
cedit, et ita non debent ab aliis sumptus accipere.
33. Item. Dominus Matth. XXIII, 14, contra
Pharisaeos dicit: vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui
comeditis domos viduarum, orationes longas orantes. Ergo et illi
similiter videntur esse reprehensibiles qui sub praetextu orationis aut
praedicationis aut alicuius huiusmodi eleemosynas petunt.
34. Item. Matth. X, 11, dominus discipulis ad
praedicandum Missis dicit: in quamcumque civitatem aut castellum
intraveritis, interrogate quis in ea sit dignus: Glossa: testimonio
vicinorum eligendus est hospes, ne eius infamia praedicator laedatur:
et alia Glossa dicit: ille est dignus qui scit se magis accipere
gratiam quam dare. Ergo ad minus in talibus reprehensibile videtur
quod quandoque ad divites peccatores declinant, et ad eos qui sibi hoc
pro gratia non computant.
35. Item. Quicunque pro re spirituali aliquid
accipit, simoniae crimen incurrit, sive petat sicut Giezi, sive
recipiat absque petitione oblatum, sicut Eliseus a Naaman recipere
noluit, IV Reg. IV, et sive ante accipiat sive post, ut patet
per id quod habetur I, quaest. I, cap. eos. Sed ille qui
praedicat populo, spiritualia ministrat. Ergo non licet ei accipere
temporalia ab eis ante vel post, neque petendo, neque oblata
recipiendo.
36. Item. I ad Thess. ult.: ab omni specie mala
abstinete vos. Glossa: si quis speciem mali praetendit, etsi non sit
malum, nolite praecipitanter agere. Sed quod praedicator temporalia
quaerat ab his quibus praedicat, speciem mali praetendit: unde II ad
Cor. ult., super illud, non quaero quae vestra sunt, sed vos,
dicit Glossa: non quaerebat apostolus datum, sed fructum, ne quasi
venditor Evangelii putaretur. Ergo praedicatores non debent ab his
quibus praedicant mendicando, victum quaerere.
37. Ulterius nituntur ostendere, quod talibus etiam
eleemosynae non sunt dandae. Quia Luc. XIV, 13, dicitur: cum
facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et caecos.
Glossa: a quibus in praesenti nihil potes expectare. Sed a talibus
mendicis, qui sunt validi et fortes, potes in praesenti multa
expectare, cum frequenter sint familiares potentum. Ergo talibus
eleemosynae non sunt dandae.
38. Item. Augustinus ad Vincentium Donatistam:
utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam
negligat, quam eidem panis frangatur, ut iniustitiae seductus
acquiescat. Sed qui non vult operari corporaliter ad victum
quaerendum, cum possit; vel qui potest aliunde victum habere sine
peccato, si petat victum, iniuste agit, ut potest probari per multa
quae superius sunt inducta. Ergo talibus debet panis subtrahi.
39. Item. Luc. VI, 30, super illud, omni
petenti te tribue, Glossa: rem, vel correctionem; et similiter
Matth. V, 42, qui petit a te, da ei, dicit Glossa: da ei,
ita scilicet ut nec tibi noceat, nec alii. Pensanda est enim
iustitia. Ita enim omni petenti dabis, etsi non id quod petit, sed
melius, cum iniuste petentem correxeris. Sed ille qui potest manibus
laborare, si petat sibi eleemosynam dari, iniuste petit, ut probatum
est. Ergo magis debet sibi dari correctio quam res petita, ut
scilicet ab iniusta petitione avertatur.
40. Item. Augustinus ad Vincentium Donatistam:
saepe mali persecuti sunt bonos, et boni malos; illi nocendo per
iniustitiam, et illi consulendo per disciplinam. Ergo boni possunt
persequi malos causa disciplinae. Sed quaedam persecutio est ut panis
alicui subtrahatur. Ergo aliquibus qui sunt mali, debet panis
subtrahi, ut corrigantur; et praecipue si in pane petendo peccent.
Sed validi mendicantes peccant, etiam si praedicent, ut probatum
est. Ergo talibus panis debet subtrahi.
41. Item. Ambrosius in I Lib. de Offic.:
consideranda est in largiendo debilitas, scilicet eius cui datur;
nonnunquam et verecundia, quae ingenuos prodit natales; ut senibus
plus largiaris, qui sibi iam victum nequeunt quaerere. Similiter
etiam et debilitas corporis propensius est iuvanda, et etiam si quis ex
divitiis cecidit in egestatem; et maxime si sine suo vitio, sed aut
latrocinio, aut proscriptione, aut calumniis, quae habebat amisit.
Ex quo patet quod in his quibus dantur eleemosynae, considerandum
est, si sunt debiles corpore, aut verecundi, cum bona sua latrocinio
aut proscriptione amiserint. Sed pauperes validi qui se ad mendicandum
exponunt, non sunt huiusmodi. Ergo eis eleemosynae non sunt dandae.
42. Item. Eleemosynae ordinantur ad indigentias
sublevandas. Ergo magis indigenti magis est dandum. Sed magis
indigent illi qui non possunt de labore proprio victum acquirere, vel
aliunde habere, quam tales qui aliunde habere possunt. Ergo quandiu
magis indigentes inveniuntur, talibus non sunt dandae.
43. Item. Dare eleemosynam est actus misericordiae.
Ergo illis solum sunt eleemosynae dandae qui sunt miserabiles. Sed
illi qui se voluntarie mendicitati exponunt, non sunt huiusmodi, sed
illi solum qui involuntarie in statum mendicitatis incidunt; quia, ut
philosophus dicit in 3 Ethic., involuntarium misericordiam meretur
et ignoscentiam. Ergo praedictis pauperibus eleemosynae non sunt
dandae.
44. Item. Ut Augustinus dicit: cum omnibus prodesse
non possis, his potissime consulendum est qui pro locorum et temporum
vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam
sorte iunguntur. Sed maxime constricti videntur consanguinei et vicini
et alii familiares. Ergo aliis extraneis eleemosynae non sunt dandae,
quandiu tales indigentes quibus possunt dari inveniuntur.
His igitur visis, ne ista positio novella videatur,
errorem praedictum ostendemus a tempore primitivae Ecclesiae
incepisse. Dicitur enim in III canonica Ioan.: is qui amat
primatum gerere in eis Diotrephes non recipit nos; et infra (v.
10): et quasi ista non ei sufficiant, neque ipse suscipit fratres:
Glossa, indigentes, et eos qui suscipiunt, prohibet: Glossa, ne
impendant curam humanitatis: et de Ecclesia eiicit: Glossa: de loco
ubi conveniunt: et alia Glossa dicit ibidem: perseverare debes in
eleemosyna: quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum
tibi, sed etiam toti Ecclesiae scripsissem de commendatione
eleemosynae, sed hac necessitate dimisi, quia Diotrephes non curat
nostram auctoritatem. Diotrephes haeresiarcha illius temporis, nova
docendo, primatum sibi usurpabat. Haec autem eius erat haeretica
doctrina, quod prohibebat ne impenderetur cura humanitatis fratribus
peregrinis, alienis a rebus propriis, ut per textum et Glossam ibidem
patet. Hic etiam error in Vigilantio resurrexit, ut patet in
epistola Hieronymi contra Vigilantium, ubi sic dicitur: praeterea
hisdem ad me relatum est epistolis, quod contra auctoritatem apostoli
Pauli, immo Petri, Ioannis et Iacobi, qui dextras dederunt Paulo
et Barnabae societatis, et praeceperunt eis ut pauperum memores
essent, tu prohibeas Ierosolymam in usus sanctorum aliqua sumptuum
solatia dirigi. Hunc igitur errorem excludere volentes, hoc ordine
procedemus. Primo, ostendemus, quod pauperes qui relinquunt omnia
propter Christum, possunt de eleemosynis vivere. Secundo, quod
praedicatores, etsi non sint praelati, dummodo a praelatis Ecclesiae
mittantur, possunt ab eis quibus praedicant, accipere unde vivant.
Tertio, quod liceat praedictis mendicando eleemosynas quaerere,
quamvis sint corpore validi. Quarto, quod eis praecipue eleemosynae
sint dandae. Quinto, solvemus ea quae in contrarium sunt obiecta.
Quod autem pauperes qui relinquunt omnia propter Christum, possint de
eleemosynis vivere, probatur primo exemplo beati Benedicti, de quo
narrat beatus Gregorius in 2 Lib. Dialog., quod tribus annis in
specu permanens, de his quae a Romano monacho ministrabantur,
refectus est, postquam domum parentesque reliquerat; et tamen validus
corpore existens non legitur de labore manuum victum quaesivisse.
Item. I quaest. II, cap. sacerdos dicitur quod ille qui omnia
sua aut reliquit parentibus, aut pauperibus distribuit, aut Ecclesiae
rebus adiunxit, et se in numero pauperum paupertatis amore constituit,
non solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipit a
populo dispensanda, et fideliter dispensat accepta: ut unde pauperibus
subministrat, inde et ipse tanquam pauper voluntarius vivat. Patet
ergo quod pauper voluntarius qui omnia sua propter Christum reliquit,
potest vivere de eleemosynis quae a populo pauperibus ministrantur.
Item. Potius debet homo bonum praetermittere quod sine peccato
praetermitti potest, quam aliquod peccatum committere. Si ergo illi
qui sunt validi corpore, peccant eleemosynas recipiendo, potius debent
omnes alias occupationes quantumcumque bonas dimittere, quam
eleemosynas accipere. Hoc autem apparet esse falsum, per hoc quod
dicit Augustinus in Lib. de operibus Monach., quod illi servi Dei
qui etiam manibus operantur, ad ea discenda quae memoriter recolant,
debent habere seposita tempora, quibus scilicet a labore manuum
vacent. Ad hoc enim et illa bona opera fidelium subsidio supplendorum
necessariorum deesse non debent, ut horae quibus ad erudiendum animum
ita vacatur, ut illa corporalia opera geri non possint, non opprimant
egestate. Ex quo etiam patet quod Augustinus non intendit quod
monachi laborent manibus ad victum quaerendum totum ex labore manuum:
quia si hoc facerent, non relinqueretur aliquod tempus vacuum ad
spiritualia opera. Item. Augustinus in eodem Lib. loquens de
aliquo divite qui bona sua alicui monasterio tribuit, dicit, quod bene
facit operando, ut aliis exemplum det, quamvis ipsa res communis
monasterii fratrum debeat ei rependere vicem ut vitam eius sustentet.
Quod quidem si nolit, manibus operari, quis eum audeat cogere? Ex
quo patet quod ille qui bona sua monasterio dat, potest sine labore
manuum de rebus monasterii vivere. Sed, sicut idem Augustinus statim
subiungit, cum omnium Christianorum sit una respublica, non differt
ubicunque sua reliquerit, vel a quibuscunque accipiat necessaria
vitae. Ergo illi qui omnia quae habebant, reliquerunt propter
Christum, possunt a quibuscunque accipere unde vivant. Item.
Propositum desistendi quandoque ab aliquo quod est per se malum, non
aufert illi operi rationem peccati, quamvis forte peccatum diminuat.
Si ergo pauperem validum ad laborandum de eleemosynis vivere est per se
peccatum, illi qui cum sint validi, ad tempus de eleemosynis vivunt,
quamvis intendant quandoque alio modo vivere, non excusabuntur a
peccato. Ergo secundum hoc, peregrini de eleemosynis viventes, qui
sunt corpore validi, peccant: et similiter illi qui eis tales
peregrinationes iniungunt: quod est absurdum. Item. Vacare
contemplationi divinae est laudabilius quam vacare studio philosophiae.
Sed aliqui sine peccato, ut studio philosophiae vacent, de
eleemosynis vivunt ad tempus. Ergo et aliqui, ut contemplationi
vacent, ad tempus possunt praetermisso labore manuum de eleemosynis
vivere. Sed contemplationi divinae vacare in omni tempore est
laudabilius quam certum tempus ad hoc praefigere. Ergo aliqui
possunt, ut contemplationi vacent, toto tempore vitae suae,
praetermisso labore manuum, de eleemosynis vivere. Item. Caritas
Christi magis facit omnia communia quam amicitia politica. Sed si
aliquis ex amicitia dat mihi rem aliquam, licite possum uti illa ut
libet. Ergo multo fortius possum vivere de his quae dantur mihi
propter caritatem Christi. Item. Qui potest accipere quod maius
est, potest accipere quod minus est. Sed religiosi possunt accipere
reditus mille marcharum, et de eis vivere sine labore manuum: alias
multi religiosi habentes multas possessiones, essent in statu
damnationis: et eadem ratione multi clerici saeculares non habentes
curam animarum, qui de possessionibus Ecclesiae, quae ex eleemosynis
proveniunt, vivunt. Ergo ridiculum est dicere, quod pauperes,
religiosi non possunt modicas eleemosynas recipere, et ex eis sine
labore manuum sustentari. Item. Magis defraudantur pauperes invalidi
ad laborandum, si aliis detur id quod est debitum et determinatum,
quam si aliis detur id quod non est eis debitum. Sed fructus
possessionum Ecclesiae sunt deputati ad hoc quod pauperibus dentur, ut
patet 12, quaest. 1, cap. videntes: unde dicitur I, quaest.
2, cap. clericus, et cap. si quis, quod clerici qui de bonis
parentum sustentari possunt, sine peccato non possunt vivere de bonis
Ecclesiae, unde pauperes sunt victuri. Ergo magis videretur quod
defraudentur pauperes, si aliqui non laborantes manibus, cum sint
validi, de possessionibus Ecclesiae vivant, quam si vivant pauperes
Christi de his quae a fidelibus offeruntur de bonis propriis, quae
pauperibus non sunt deputata. Si ergo primi pauperes non defraudant,
multo minus nec secundi. Ad hoc etiam faciunt multa quae supra dicta
sunt in tractatu de opere manuali. Nunc secundo ostendendum est, quod
etiam praedicatores, quamvis non sint praelati, possunt accipere ab
illis quibus praedicant, eleemosynas unde vivant. Apostolus enim
dicit I Cor. IX, 7: quis militat suis stipendiis unquam? Quis
plantat vineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et
de lacte gregis non manducat? Quae omnia, et plura alia exempla
inducit, ut Glossa dicit, ad ostendendum quod apostoli non sibi
aliquid ultra debitum usurpabant, sed, sicut dominus constituit, ex
Evangelio viventes panem gratuito manducabant ab eis sumptum quibus
gratuitam gratiam praedicabant. Sed constat quod militi et plantatori
vineae et pastori gregis debetur victus ex suo opere, propter hoc quod
in opere laborant. Cum ergo in Evangelio laborem habeant praedicando
non solum praelati, sed etiam quicunque alii licite praedicant;
utrique possunt ab his quibus praedicant, panem accipere, unde
sustententur. Item. Apostolus probat quod poterant apostoli
temporalia accipere ab eis quibus praedicabant, quia eis spiritualia
seminabant: quia qui dat magna, non est mirum si accipiat parva: unde
dicit in eodem cap.: si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est,
si carnalia vestra metamus? Sed eadem spiritualia quae praedicant
praelati, praedicant alii ex eorum auctoritate. Ergo etiam ipsi
possunt ab his quibus praedicant, carnalia accipere, unde vivant.
Item. Eodem cap., dicit apostolus: dominus ordinavit his qui
Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: Glossa: hoc
rationabiliter fecit, ut expeditiores sint ad praedicandum verbum
Dei. Sed omnes qui ad praedicandum deputantur, oportet esse
expeditos ad praedicandum, sive sint praelati, sive auctoritate
praelatorum praedicent. Ergo ad eos etiam qui non sunt praelati,
ordinatio domini se extendit, ut de Evangelio vivant: quod patet
etiam ex ipsis verbis apostoli. Non enim dicit, qui habent
auctoritatem ordinariam, sed simpliciter qui annuntiant. Item.
Luc. X, 7, dominus discipulis Missis ad praedicandum dicit: in
eadem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est
enim operarius mercede sua. Ex quo patet quod praedicatori quasi
merces debetur victus ab his quibus praedicat, ut patet per Glossam,
quae ibidem dicit: nota, quod uni operi praedicatorum duae mercedes
debentur; una in via, quae nos in labore sustentat; alia in patria,
quae nos in resurrectione remunerat. Sed merces non debetur potestati
vel auctoritati vel habitui, sed actui, quia solis actibus meremur:
unde etiam philosophus in 1 Ethic. dicit: quemadmodum in
Olympiadibus non optimi et fortissimi coronantur, sed agonizantes ita
et eorum qui in vita bonorum, operantes recte, illustres fiunt. Et
hoc est etiam quod apostolus dicit II Tim. II, 5: non
coronabitur nisi qui legitime certaverit. Ergo illi qui praedicant,
sive sint praelati, sive non, dummodo licite praedicent, possunt
licite de Evangelio vivere. Item. Magis laborant in Evangelio illi
qui praedicant missi a praelatis, quam illi ex quorum collegio
mittuntur, vel qui eos mittunt de voluntate praelatorum. Sed illi ex
quorum collegio praedicatores mittuntur possunt de eleemosynis vivere,
quamvis non sint praelati, acceptis ab his quibus Evangelium
praedicatur: quod patet ex hoc quod dicitur Rom. XV, 26-27:
probaverunt Macedones et Achaici collationem aliquam facere in
pauperes sanctorum qui sunt Ierusalem. Placuit enim illis, et
debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt
gentiles: Glossa: Iudaeorum, qui miserunt eis praedicatores a
Ierosolymis, debent et in carnalibus ministrare eis. Isti autem
pauperes non possunt intelligi tantum apostoli; quia non oportebat pro
apostolis solis, qui duodecim erant, et parvo victu contenti, facere
collectas per omnes Ecclesias; et praecipue cum ipsimet victum
acciperent ab his quibus praedicabant, ut patet I Cor. IX, 11
ss. Ergo multo fortius illi qui praedicant, quamvis non sint
praelati, sed a praelatis missi, possunt de Evangelio vivere.
Item. Magis cooperantur praelatis ad Evangelium praedicandum illi
qui ex eorum iniunctione Evangelium praedicant, quam illi qui in aliis
ministeriis eis obsequuntur. Sed praelati possunt accipere sumptus
praedicantes Evangelium non solum pro se, sed pro familia sua, quae
eis ministrat. Ergo multo fortius illi qui Evangelium annuntiant ex
commissione praelatorum, possunt de Evangelio vivere. Item. Ille
qui impendit aliquid gratis ad quod non tenetur, non minus potest
recipere vicem, quam ille qui impendit hoc ad quod tenetur. Sed
praelati obligati sunt plebibus ad hoc quod eis spiritualia ministrent:
unde dicit apostolus I Cor. IX, 16: nam si evangelizavero, non
est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: vae enim mihi est, si
non evangelizavero. Ergo non minus possunt accipere temporalia ab his
quibus praedicant licite illi qui non sunt praelati nec in aliquo
plebibus tenentur. Item. Augustinus dicit in Lib. de operibus
Monach.: si Evangelistae sunt, religiosi, fateor quod habent
potestatem, vivendi de sumptibus fidelium. Sed non solum praelati
sunt Evangelistae, sed omnes qui evangelizare possunt, etiam
diacones: unde Eph. IV, 11, apostolus dicit: dedit quidem
quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, alios Evangelistas,
alios autem pastores et doctores; distinguens Evangelistas a
pastoribus et apostolis, per quos praelati intelliguntur. Ergo
quicunque Evangelium praedicant, sive sint praelati, sive non,
possunt de Evangelio vivere. Item. Inter omnes ecclesiasticas
occupationes dignior est occupatio eorum qui verbum Dei annuntiant:
unde ad hoc se Christus venisse monstrat Marc. II: ad hoc etiam
missus demonstratur Isai. LXI, 1: ad evangelizandum pauperibus
misit me: et ad hoc etiam Paulus missum se dicit I Cor. I, 17:
non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Sed illi qui
occupationibus ecclesiasticis implicantur, non debent manibus
laborare, sed de rebus Ecclesiae vivere, ut dicit Augustinus in
Lib. de operibus Monach., de se ipso loquens. Ergo multo fortius
illi qui occupantur in praedicatione verbi Dei, possunt sine labore
manuum de Evangelio vivere. Item. Utilius est praedicationis
officium quam advocationis. Sed advocati qui licite exercent
advocationis officium, possunt de suo labore et officio vivere. Ergo
multo fortius praedicatores possunt vivere de Evangelio, sive sint
praelati, sive non, dummodo licite praedicent. Item. Quamvis de
usura non possit eleemosyna fieri, tamen praedicatoribus est concessum
ut ab usurariis eleemosynas accipiant, si aliter morari non possent in
terris usurariorum, hac ratione quia gerunt negotia eorum quibus usurae
debentur, dum per praedicationem usurarios ad restitutionem usurarum
inducunt, ut decretalis dicit. Sed ipsi similiter gerunt negotia
omnium et divitum et pauperum, dum divites ad dandum pauperibus
eleemosynas inducunt, et dum ad alia salutaria opera alios
exhortantur. Ergo possunt licite accipere eleemosynas ab illis quibus
praedicant. Item. In artibus mechanicis videmus quod non solum illi
qui manibus operantur, licite de artificio vivunt, sed sapiens
architectus, qui manibus non laborans alios dirigit. Sed ille qui de
moribus docet, est quasi architector respectu omnium officiorum
humanorum, ut patet per philosophum in I Ethic. Ergo praedicatores
possunt de officio praedicationis vivere, etiam si manibus non
operentur. Item. Sanitas animae praeferenda est corporis sanitati.
Sed medici dantes consilium de salute corporis, etsi nihil manibus
operentur, possunt licite accipere unde vivant. Ergo multo fortius
illi qui consulunt saluti animarum, etiam si manibus non laborent.
Nunc tertio restat ostendere, quod praedicti non solum vivere de
eleemosynis sponte oblatis possint, sed etiam eas petere mendicando;
quod probatur primo exemplo Christi, ex cuius persona in Psalmo
dicitur: ego autem mendicus sum et pauper. Glossa: hoc dicit
Christus de se ex forma servi; et infra: mendicus est qui ab alio
petit; et pauper qui sibi non sufficit. Item. In alio Psalmo: ego
vere egenus et pauper sum. Glossa: sum egenus, idest petens; et
pauper sum, idest insufficiens mihi: quia et mundanas copias non
habet, et intus ubi dives semper ambit, accipit. Item. In alio
Psalmo: persecutus est hominem inopem et mendicum. Glossa: scilicet
Christum, pauperes persequi sola saevitia est: alii vero pro divitiis
vel honoribus interdum huiusmodi patiuntur. Istae duae ultimae
Glossae manifeste ostendunt, quod de mendicitate rerum temporalium
praedicta verba intelligere oportet. Item. II ad Cor. VIII,
9: scitis gratiam domini nostri Iesu Christi, quoniam cum dives
esset pro vobis egenus factus est. Glossa: in mundo. Et quod in hoc
Christus sit imitandus, patet per Glossam, quae ibidem dicit: nemo
se contemnat. Pauper in cella, dives in conscientia, securior dormit
in terra quam dives in purpura. Non ergo expavescas cum tua
mendicitate ad illum accedere qui indutus est tua paupertate. Item.
Quod dominus victum petierit, expresse habetur Luc. XIX, 5,
ubi dominus dixit ad Zachaeum: Zachaee, festinans descende, quia
hodie in domo tua oportet me manere. Glossa: non invitatus invitat:
qui etsi nondum audierat vocem invitantis, audierat affectum. Item.
Marc. XI, 11: circumspectis omnibus, cum iam vespera esset et
cetera. Glossa: circumspectis omnibus, si quis hospitio susciperet.
Tantae paupertatis fuit, et ita nulli adulatus, ut in tanta urbe
nullum hospitium inveniret. Ex quo patet quod Christus ita pauper
erat ut hospitium conducere non posset; sed ab aliis hospitium petebat
et expectabat. Unde blasphemum est dicere, quod non liceat
mendicare. Item, Ieronymus ad furiam de viduitate servanda:
quotiescumque manum extendis Christum cogita, cave ne mendicante
domino tuo alienas divitias augeas; ex quo patet quod Christus
mendicavit. Item. Hoc probatur exemplo apostolorum, qui iussi sunt
a domino necessaria ad victum in via non ferre, ut patet Matth. X,
Marc. VI, et Luc. IX et X. Constat autem quod ipsi imperiose
non poterant accipere. Ergo satis evidens est quod necessaria victus
humiliter petebant, quod est mendicare. Item. Hoc etiam patet de
discipulis apostolorum post resurrectionem Christi. Dicitur enim in
III Can. Ioan.: pro nomine eius profecti sunt. Glossa: pro
nomine Christi ampliando: profecti sunt alieni a rebus propriis.
Ergo sine necessariis viae ibant: ex quo patet quod necesse habebant
petere. Item. Homo magis debet sibi providere quam aliis. Sed
apostolus petebat eleemosynas pro aliis, scilicet pro pauperibus
sanctorum qui erant in Ierusalem. Ergo et licet alicui eleemosynas
petere pro fratribus suis, vel etiam pro se ipso. Item. Quod
mendicare liceat, patet per exemplum beati Alexii, qui omnibus suis
propter Christum dimissis, sine labore manuum vivebat de eleemosynis
quas mendicando quaerebat, ita etiam quod a servis sui patris qui eum
quaerebant, eleemosynas peteret, et de hoc gratias Deo ageret, quod
a servis suis eleemosynas accepisset. Cuius sanctitatis indicium fuit
vox caelitus delapsa, audientibus Papa et imperatoribus Honorio et
Arcadio, et universo populo Romano in Ecclesia beati Petri
existentibus, quae testata est meritis eius Romam stare. Multis
etiam miraculis post mortem claruit: unde et canonizatus est, et eius
festum a Romana Ecclesia solemniter celebratur. Item. Hieronymus
ad Oceanum in commendatione Fabiolae dicit, quod optabat suis
divitiis pariter effusis pro Christo stipes accipere. In hoc autem
non esset commendanda, si mendicare peccatum esset. Item. Illud
quod est illicitum Ecclesia non iniungit alicui in poenitentia. Sed
pro gravibus peccatis alicui iniungitur quod extra terram suam sine
expensis mendicando peregrinetur. Ergo mendicare non est illicitum,
sed potest esse poenitentiae opus; et ita assumere mendicationem
propter Christum ad perfectionem vitae pertinet, sicut et cetera
poenitentiae opera, in quibus religiones fundantur. Item. Sicut ea
quibus maceratur corpus, ut ieiunium, vigiliae et huiusmodi, valent
contra concupiscentiam carnis; ita ea quae ad humiliationem hominis
pertinent, valent contra superbiam spiritus quae non minus est fugienda
quam concupiscentia carnis, cum etiam peccata spiritualia sint maioris
culpae, ut Gregorius dicit. Sed nihil potest esse inter opera
poenitentiae quod hominem magis humilem et abiectum reddat quam
mendicatio: unde naturaliter omnis homo mendicare erubescit. Ergo
sicut ad statum perfectionis pertinet quod homo ieiunium et vigilias
assumit, ut carnis concupiscentiam domet; ita ad perfectionem vitae
pertinet, si aliquis mendicationem assumat propter Christum ut
spiritum humiliet. Item. Caritas Christi liberalior est quam
amicitia saeculi. Sed licet ex amicitia saeculi aliquid petere ab
amico suo quo indigeat, et praecipue si ei in aliquo recompensare
potest; nec differt utrum recompensatio fiat de eodem vel de alio, ut
dicitur in 5 Ethic. Ergo multo fortius licet alicui, quamvis sit
validus, quod petat illa quibus indiget propter caritatem Christi; et
praecipue cum possit recompensare recipiens danti in orationibus et
aliis spiritualibus bonis. Item. Licet petere ab aliquo illud ex
cuius datione fit dantis conditio melior. Sed ex hoc quod aliquis dat
eleemosynam, fit eius conditio melior, quia per hoc meretur mercedem
aeternam. Ergo non est illicitum eleemosynas petere. Item.
Indigentiae pauperum subveniri non potest, nisi eorum indigentia
sciatur. Sciri autem non potest omnino, nisi necessitatem suam
petendo exponant. Ergo si licitum est aliquibus quod sint in tali casu
quod rebus alienis indigeant ad sustentationem, licitum est quod eas
petant. Sed licitum est quod aliqui in statu egestatis se ponant
propter Christum, ut supra probatum est: in quo etiam si manibus
operentur, oportet quod indigeant multis, ut Augustinus dicit in
Lib. de operibus Monach. Ergo licitum est eleemosynas petere.
Nunc quarto ostendemus, quod praedictis mendicantibus eleemosynae sunt
dandae. Primo per id quod habetur III Canon. Ioan.:
carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres et hoc in
peregrinos: et de quibus loquatur subiungit: pro nomine enim eius
profecti sunt. Glossa: alienati a rebus propriis. Et infra: nos
ergo debemus suscipere huiusmodi. Glossa: Ioannes omnia dimiserat et
se divitibus connumerat, ut alacriores reddat et promptiores ad
miserandum pauperibus. Ergo commendabile est dare eleemosynas illis
qui pro nomine Christi sine rebus propriis vivunt. Item. Matth.
X, 41: qui recipit iustum in nomine iusti. Glossa: pro eo quod
nominatur iustus, mercedem iusti accipiet. Glossa: dicit ergo
aliquis: ergo et pseudoprophetam et Iudam proditorem suscipimus? Hoc
dominus providens, dixit personas non esse recipiendas, sed nomina;
et mercede non carere suscipientem, licet indignus sit qui suscipitur.
Ex quo patet quod eleemosynae sunt dandae his qui habent nomen
sanctitatis, etiam si indigni sunt. Item. Ad Rom. XV, 26,
commendat apostolus Macedones et Achaios de hoc quod probaverunt
collationem facere in pauperes sanctorum: ubi dicit Glossa: hi totos
se dederunt divinis obsequiis: nihil mundanum curantes, exemplum bonae
conversationis praebebant credentibus. Istis Achaici et Macedones
collectam fecerunt, per quam rem ad huiusmodi opera Romanos apostolus
invitat. Ergo patet quod praedictis pauperibus eleemosynae sunt
dandae. Item. II ad Cor. VIII, 14: vestra abundantia
illorum inopiam suppleat: Glossa: illorum qui omnia mundi deserunt.
Ergo idem ut prius. Item. II ad Thess. III, 13: vos
autem, fratres, nolite deficere benefacientes: Glossa, pauperibus;
quia etsi operentur, possunt tamen nonnullis indigere: et ideo monet
ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria praeberent, hac
occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus
est in largiendo; sed hic qui cum possit laborem ferre, otiose vult
vitam agere. Ergo patet quod servis Dei laudabile est eleemosynas
dare, sive laborent sive non, etiam quando non laborantes
reprehensibiles sunt. Item. Hieronymus contra Vigilantium: nec nos
negamus cunctis pauperibus, etiam Iudaeis et Samaritanis, si tanta
sit largitas, stipes porrigendas; sed apostolus docet faciendam quidem
ad omnes eleemosynam, sed maxime ad domesticos fidei, de quibus etiam
salvator in Evangelio loquebatur: facite vobis amicos de iniquo
mammona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula. Nunquid isti
pauperes sub quorum vestibus et illuvie corporis flagrans libido
dominatur, possunt habere aeterna tabernacula, qui nec praesentia
possident nec futura? Non enim simpliciter pauperes, sed pauperes
spiritu beati appellantur, de quibus scriptum est: beatus qui
intelligit super egenum et pauperem. In vulgi pauperibus sustentandis
nequaquam intellectu, sed eleemosyna opus est; in sanctis pauperibus
beatitudo est intelligentiae ut ei tribuat qui erubescit accipere, et
cum acceperit dolet; metens carnalia, et seminans spiritualia. Ex
quo patet quod melius est dare eleemosynas sanctis pauperibus quam
quibuscumque aliis. Item. II Cor. IX, 9, super illud,
dispersit, dedit pauperibus, dicit Glossa: si huius qui pauperibus
largitur, merces magna est, quanto magis eius qui ministrat sanctis?
Pauperes enim dici possunt etiam qui mali sunt. Et sic idem quod
prius. Item. Hieronymus super epistolam ad Galat. exponens illud:
communicet autem is qui catechizatur etc., sic dicit: his qui adhuc
imbecilliores et discipuli et carnales erant, imperat ut quomodo ipsi a
magistris spiritualia metunt, sic magistris carnalia praebeant: qui
totos se divinae eruditioni et studio tradentes, vitae huius
necessariis indigent. Ergo etiam non laborantibus corporaliter, sed
ex toto se studio Scripturarum dantibus, eleemosynae sunt dandae.
Item. Hieronymus ad Paulinum: quem senseris tibi aut semper aut
crebro de nummis loquentem, excepta eleemosyna, quae indifferenter
omnibus patet, institorem potius habeto quam monachum. Ex quo patet
quod monachis et omnibus aliis est danda eleemosyna, et quod eis licet
loqui de eleemosyna petenda. Item. Dicitur in Decret. distinct.
42: si quis despicit eos qui fideliter agapes, idest convivia
pauperum exhibent, et propter honorem domini convocant fratres, et
noluerit communicare huiuscemodi vocationibus, parvipendens quod
geritur; anathema sit. Ergo patet quod excommunicandus est qui dicit
eleemosynas indigentibus pauperibus non esse largiendas. Item.
Prov. XXI, 13: qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,
ipse clamabit, et non exaudietur. Glossa: pauperis generaliter, non
egeni tantum vel corporaliter infirmi. Nam qui criminibus alienis
affectus non vult condolere, sed iudicantis mavult tenere censuram,
ostendit se nondum vitiorum faecibus eliquatum, neque auditu divinae
misericordiae dignum. Patet ergo quod omnibus pauperibus sunt
eleemosynae dandae, etiam corpore validis. Item. In Psalmo:
producens fenum iumentis, et herbam servituti hominum, dicit Glossa:
terra satiabitur producens fenum, idest temporalia; iumentis, idest
praedicatoribus, ut de Evangelio vivant qui Evangelium annuntiant.
Nisi terra producat fenum, idest temporalia, non est irrigata, sed
sterilis: quod si facit, ipse est fructus. Et infra: debentur
praedicatoribus temporalia, qui largiuntur spiritualia, pro quibus
dicitur: beatus est qui praeoccupat vocem petituri. Non enim ita
debet agere bovi trituranti, ut mendico transeunti. Illi enim
mendico, das, quia legitur, omni petenti da; huic vero etiam non
petenti dare debes. Et infra: omni petenti, ergo quicumque sit,
da, agnoscens in eo eum cui des; sed multo magis da servo Dei,
militi Christi, etiam non petenti. Ex quo patet quod omnibus
pauperibus petentibus sunt eleemosynae dandae; praecipue tamen
praedicatoribus dari debent a suis auditoribus. Item. Luc. XVI,
9: facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Glossa: non
quoslibet pauperes, sed eos qui possunt in aeterna tabernacula
recipere. Sed maxime possunt in aeterna tabernacula recipere pauperes
propter Christum, qui etiam iudices cum Christo erunt. Ergo eis
praecipue sunt eleemosynae dandae.
Nunc ultimo restat respondere his quae in contrarium
obiiciuntur. Ad illud ergo quod primo obiicitur, quod munera
excaecant oculos sapientum, dicendum, quod res temporales dupliciter
accipi possunt. Uno modo ad divitias augendas et congregandas; et
talis receptio munerum ex cupiditate procedit, quae oculos cordis
excaecat, et a iustitia declinare facit. Alio modo ad necessitatem
victus et vestitus; et ista munerum acceptio cupiditatem non habet
annexam; unde nec excaecat oculos, nec verba iustitiae mutare facit.
Et haec distinctio probatur per hoc quod habetur I Tim. ult. 8:
habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus: Glossa:
quia qui ultra tendit, malum invenit: unde subdit: nam qui volunt
divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli.
Ad secundum dicendum, quod duplex est servitus. Est
enim servitus timoris et amoris. Qui ergo accipit munera ex
cupiditate, servus est timoris: quia quae cum cupiditate acquiruntur,
cum timore possidentur; et ab hac servitute liberi esse debent servi
Christi. Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum
servitutis iterum in timore. Sed qui accipit munera ex caritate,
servus est amoris: et ab hac servitute non sunt liberi servi Christi:
unde apostolus dicit II Cor. IV, 5: non enim praedicamus
nosmetipsos, sed Iesum Christum dominum nostrum; nos autem servos
vestros per Iesum. Patet ergo quod ille qui propter officium
caritatis implendum eleemosynas suscipit ad corporis sustentationem,
non incurrit servitutem quae sit indigna servis Christi, sed illam
quae omnibus servis Christi competit.
Ad tertium dicendum, quod dare secundum se est
laudabilius quam accipere: unde etiam philosophus dicit in 4
Ethic., quod actus liberalitatis magis est in dando quam in
recipiendo, quamvis liberalis det et recipiat. Nihil tamen prohibet
receptionem esse meliorem ratione alicuius adiuncti; et hoc est per
accidens. Dicendum ergo, quod si in paupere nihil consideretur nisi
receptio eleemosynae tantum, beatior est dives qui dat eleemosynam,
quam pauper qui recipit; sed talis potest esse causa recipiendi
eleemosynam, quod magis meretur recipiens quam dans: utpote si se in
tali statu propter Christum constituerit, ut eleemosynas recipiat,
non quasi coactus, sed voluntarius pauper. Unde Glossa ibidem
dicit: non illis qui relictis omnibus secuti sunt dominum, divites
eleemosynarios praeponit; sed illos maxime glorificat qui cunctis quae
possident renuntiantes, nihilominus laborant manibus operando, ut
habeant unde tribuant necessitatem patienti. Et proculdubio hoc
laudabilius est in illis dumtaxat qui ab aliis magis necessariis
occupationibus vacant. Et etiam tales si possent sine impedimento
talium occupationum laborare, et aliis dare, perfectius esset, ut
etiam supra dictum est, cum de labore manuum agebatur. Nec tamen
concedendum est quod religiosi teneantur ad omne id quod perfectius
est; sed ad illa tantum ad quae ex voto se astrinxerunt.
Ad quartum dicendum, quod Ecclesia non gravatur, si
tales de eleemosynis vivunt, quia modicis sunt contenti, magnum
fructum in Ecclesia facientes; immo in hoc Ecclesia maxime
alleviatur, quia quod alii qui non sunt ita modicis contenti, cum
magnis expensis faciunt, hoc idem per tales cum parvis sumptibus
expletur. Nec in hoc aliquid pauperibus subtrahitur, quod tales de
eleemosynis vivunt: quia talium consilio et inductione multo plura
pauperibus dantur quam ipsi accipiant. Et praeterea ipsi etiam omnia
quae habuerunt, pauperibus sunt largiti: unde multo plus in sumptibus
pauperum posuerunt quam illud quod de eleemosynis accipiunt.
Ad quintum dicendum, quod illud decretum perverse
inducitur: quod patet per hoc quod Gratianus in sequenti paragrapho
dicit: verum his auctoritatibus prohibentur ab Ecclesia suscipi non
illi qui quondam fuerunt divites, postea vero omnia reliquerunt, ut
Petrus et Matthaeus et Paulus qui omnia reliquerunt; aut pauperibus
distribuerunt, ut Zachaeus; aut Ecclesiae rebus adiunxerunt, sicut
illi qui praedia sua vendentes, ponebant pretia ante pedes
apostolorum, ut essent illis omnia communia: sed illi qui in domibus
parentum residentes, vel sua relinquere nolentes, ecclesiasticis
facultatibus pasci desiderant. Et hoc probat per sequentia capitula.
Ad sextum dicendum, quod Augustinus loquitur de illis
qui sunt otio dediti, qui in nullo possunt esse utiles illis a quibus
pascuntur: tales enim necesse est ut adulentur ad hoc quod pascantur.
Tales enim pascere onerosum esset cuilibet, nisi favorem pascentis
saltem adulationibus captarent. Sed illi qui pascuntur propter
Christum, a quibus pascentes sperant spiritualia pro temporalibus quae
largiuntur, non oportet adulari; quia talibus non datur propter eos,
sed propter illum cuius sunt servi, qui in eis recipitur, ut dicitur
Matth. X, 40: qui vos recipit, me recipit, Glossa: quia non
aliud recipit in apostolis quam quod in Christo sunt. Et sic patet
quod illi qui pauperes efficiuntur et mendicant et de eleemosynis vivunt
propter Christum, non sibi necessitatem adulationis imponunt. Sed
maior necessitas adulationis et servitutis inest divitibus, quos
oportet adulari principibus ut divitias amplient et conservent. Unde
dicit Chrysostomus super Matth.: adulari necesse est milites et
principes et subiectos, et multis indigere et turpiter servire et
formidare et suspicari et timere eorum qui suspicantur, oculos et
calumniantium ora, et avarorum concupiscentias. Sed non est paupertas
aliquid tale, sed contrarium universum.
Ad septimum dicendum, quod quamvis accipere non sit
actus liberalitatis, nisi prout ordinatur ad dandum: tamen accipere
necessaria ad victum, est actus humilitatis in his qui tantum se
humiliaverunt pro Christo, ut se subiicerent egestati; quae quidem
virtus est eminentior quam liberalitas.
Ad octavum dicendum, quod Augustinus in libro illo
reprehendit monachos qui volebant de eleemosynis vivere, propter duo.
Primo propter errorem in quem inciderant, ut scilicet dicerent manibus
operari esse contrarium praecepto evangelico quod habetur Matth.
VI, 25: nolite soliciti esse corpori vestro et cetera. Secundo,
quia propter pigritiam a labore manuum desistebant, laboriosam vitam
fugientes, qua in saeculo laboraverant. Unde de his dicit, quod
nullo modo decet ut in ea vita ubi senatores fiunt laboriosi, ibi fiant
opifices otiosi: eos autem qui in saeculo possessiones habuerant unde
viverent sine labore manuum, vel qui occupationibus ecclesiasticis
occupantur, non prohibet de eleemosynis vivere, exemplo eorum quos
tales fuisse in primitiva Ecclesia Ierosolymis dicit; et hoc
manifeste patet verba libri diligenter intuenti. Et quamvis si non
praedicent, non habeant potestatem vivendi de Evangelio, quasi
operarii de mercede laboris; non tamen eis prohibetur quin sicut
pauperes de eleemosynis vivant. Alio enim modo datur eleemosyna
pauperi, et alio modo praedicatori; ut dicit Glossa super illud
Psal. CIII, 14: producens fenum iumentis.
Ad nonum dicendum, quod non est inconveniens, illud
quod alicui datur pro mercede, alteri dari gratis et misericorditer.
Unde victus qui ministratur praedicatoribus quasi debita merces
laboris, omnibus pauperibus potest meritorie dari, non quasi debita
merces, sed quasi subsidium caritatis.
Ad decimum dicendum quod maius damnum sequebatur ex
praedicatione pseudoapostolorum, quibus praedicandi occasionem
apostolus auferebat de sumptibus fidelium non vivendo, cum contraria
fidei praedicarent, quam de hoc quod apostolus se labori manuum
implicabat de proprio labore vivens. Nunc autem est e converso: quia
maior profectus est Ecclesiae fidelibus de hoc quod aliqui exemplum
humilitatis praebent in paupertate et mendicitate vivendo voluntarie
propter Christum, et dimisso labore manuum, occupando se in his quae
pertinent ad salutem animarum; quam sequatur damnum de hoc quod aliqui
turpiter de eleemosynis vivere volunt. Et ideo non debent desistere
pauperes Christi ab hoc quod de eleemosynis vivant, ut aliis
occasionem auferant.
Ad undecimum dicendum, quod sicut apud Iudaeos
consuetudo erat ut doctoribus ab aliis subsidia vitae ministrarentur:
ita iam inter cunctos fideles in consuetudinem venit, divulgata
evangelica doctrina, quae hoc ordinavit: unde etsi a principio
conversionis gentium, quando adhuc in gentibus hoc non erat consuetum,
dimittebat (apostolus) sumptus accipere propter scandalum; nunc tamen
hoc scandalum non est timendum, et praecipue in illis qui modico victu
et vestitu sunt contenti, de quo multo plures aedificantur quam
scandalizentur. Qui enim de hoc scandalizantur, Pharisaeorum
scandalum sibi inducunt, quod dominus parvipendere iubet Matth.
XV. Secus autem esset, si eleemosynam acciperent non solum ad
necessitatem victus, sed ad laute vivendum, vel divitias
congregandum.
Ad duodecimum dicendum, quod eadem ratione probari
posset quod virginitas non sit bona: quia hoc Hieronymus dicit contra
Vigilantium praedictam rationem facienti: si omnes virgines fuerint,
nuptiae non erunt, interibit humanum genus: et infra: rara est
virtus, nec a pluribus appetitur: atque utinam hoc omnes essent quod
pauci sunt, de quibus dicitur: multi vocati, pauci vero electi. Ex
quo patet solutio praedictae obiectionis. Opera enim perfectionis sunt
tantae difficultatis quod paucorum est ad ea se extendere. Nedum quod
timendum sit quod dum omnes eis inhaerent, mundus pereat. Ad decimum
tertium dicendum quod in verbis illis accipitur stipes largo modo pro
omni eo quod labore manuum non acquiritur, sive sit ex patrimonio
habitum sive ex redditibus quibuscumque; unde sequitur post verba
inducta: non solum eos qui semet ipsos fulciri vel parentum
facultatibus vel famulorum laboribus vel fundorum fructibus gloriantur,
sed ipsos etiam reges mundi huius agape, id est eleemosyna, certum est
sustentari; quicquid enim ad necessitatem cotidiani victus insumimus
quod opere manuum nostrarum effectum partumque non fuerit, ad agapen
referri debere patres censuerunt. Ex quo patet quod non loquitur de
nutrimento culpae, alias omnes absolute peccarent qui etiam rebus suis
utendo ad victum manibus non laborant; sed loquitur de nutrimento
perfectionis quae consistit in hoc quod. Homo sua pauperibus eroget et
labore manuum suum corpus exercitet, cui tamen exercitationi corporali
secundum apostolum opus pietatis sicut praedicare et docere et huiusmodi
omnia praeferuntur. Ad decimum quartum dicendum quod Ieronymus
loquitur de se ipso, ut patet epistolam inspicienti, in statu quo
solitariam vitam agebat in eremo ubi nec docebat nec praedicabat; et
tamen ex hoc non posset haberi quod hoc fecerit quasi ex praecepto sed
ex propria voluntate, nisi forte secundum statuta eremitarum ad
laborandum manibus obligaretur.
Ad ea autem quibus ostendere nituntur quod non liceat
mendicando eleemosynas petere, hoc modo respondendum est. Ad primum
ergo dicendum, quod cum dicitur omnino indigens et mendicus non erit
inter vos, non prohibetur quin aliquis statum paupertatis vel
mendicitatis assumat; sed quod non ita derelinquatur ab aliis, ut in
talem statum incidat, in quo eum oporteat ex necessitate mendicare: et
hoc patet per id quod praecedit (v. 3): civem et propinquum
repetendi non habes potestatem; et Glossa ibi dicit: licet omnes
proximi mei sint, illis tamen maxime misericordia impendenda est qui
Christi nobiscum sunt membra. Ex quo patet quod ubi praecipitur
misericordia, non prohibetur mendicitas.
Ad secundum dicendum, quod Glossa exponit de pane
spirituali, unde dicit: non vidi iustum derelictum a Deo, nec semen
eius quaerens panem spiritualem, idest indigere pane verbi Dei, quia
verbum Dei semper cum eo est. Si tamen de pane materiali
intelligatur, intelligendum est quod iusti non quaerunt panem ex
necessitate quasi derelicti a Deo, cum dicatur Heb. ult.: non te
deseram neque derelinquam. Non tamen excluditur quin illi qui sunt
iusti, voluntarie se possint exponere paupertati propter Christum;
quod tamen forte temporibus Psalmistae adhuc factum non erat, quia
perfectionis opera tempori gratiae servabantur.
Ad tertium dicendum, quod non est inconveniens quod
illud quod alicui in poenam infligitur, ab alio voluntarie assumptum in
iustitiam vertatur; sicut aliqui propter scelera quae committunt,
rebus suis spoliantur; et tamen ad perfectionem iustitiae pertinet quod
aliquis rebus propriis se spoliet propter Christum. Et similiter
mendicitas quamvis aliquibus malefactoribus inducatur a Deo in poenam,
nihil tamen prohibet quin voluntarie assumpta propter Christum, ad
perfectionem iustitiae pertineat.
Ad quartum dicendum, quod per illam Glossam
prohibetur quod aliquis non petat ex cupiditate; alias Glossa non
concordaret textui: in textu enim dicitur: ut nullius aliquid
desideretis. Ex cupiditate autem quaerunt non qui necessaria victus et
vestitus petunt, sed qui ultra hoc quaerunt unde divites fieri
possint; ut patet per hoc quod dicitur I Tim. VI, 8-9, ut
supra dictum est.
Ad quintum dicendum, quod duplex est mendicitas:
coacta et voluntaria. Coacta mendicitas, quia contra voluntatem est,
periculum impatientiae habet annexum. Voluntaria autem mendicitas,
quae non ex cupiditate procedit, ut dictum est, humilitatis meritum
habet adiunctum. Unde Augustini Glosa per verba illa non prohibet
mendicitatem voluntariam, sed docet occasionem necessariae mendicitatis
vitandam esse a pauperibus Christi, dum manibus laborant: quod patet
per hoc quod dicit: ut non compellantur egestate et cetera.
Ad sextum dicendum, quod Hieronymus loquitur de
petitione et acceptione eorum quae sunt ultra necessarium victum: quod
patet ex hoc quod loquitur Nepotiano presbytero, qui de rebus mundi
sufficienter ditatus erat ad vitam sustentandam. Unde patet quod non
est ad propositum.
Ad septimum dicendum, quod lex illa loquitur de
validis mendicantibus, qui nullam utilitatem reipublicae afferebant,
sed otiose viventes usurpabant illud quod aliis pauperibus debebatur:
quod patet ex hoc quod lex eos inertes nominat, sicut sunt guliardi,
et alii similes, qui victum ab hominibus quaerunt otiose viventes:
quod non nisi perversissime in religiosos retorqueri potest. Et tamen
non oportet quod peccatum semper sit gravius quod gravius punitur: quia
poenae peccatoribus infliguntur non solum propter vindictam culpae, sed
etiam propter correctionem vel eius qui peccavit, vel aliorum: unde
pro minori peccato aliquando aliquis gravius punitur, quando homines ad
peccatum illud sunt proniores, ut terrore poenae magis arceantur.
Capitulum autem inductum loquitur de poena quae inducitur ad vindictam
peccati tantum.
Ad octavum dicendum, quod illi de quibus Augustinus
loquitur, non solum petebant necessaria victus, sed aliquid ultra ad
divitias congregandas, nec habebant veram sanctitatem, sed simulatam:
quod patet ex hoc quod dicit, quod exigebant sumptus lucrosae
egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis: et hoc proculdubio
reprehensibile erat.
Ad nonum dicendum, quod erubescentia semper est de
turpi; turpe autem pulchro opponitur: unde secundum differentiam
pulchri oportet accipere differentiam turpitudinis et ruboris. Est
enim duplex pulchritudo. Una spiritualis, quae consistit in
ordinatione debita animae et affluentia bonorum spiritualium: unde omne
quod procedit ex defectu spiritualis boni, vel quod interiorem
inordinationem ostendit, turpitudinem habet. Alia est pulchritudo
exterior, quae consistit in debita ordinatione corporis, et affluentia
exteriorum rerum, quae ad corpus ordinantur; et e contrario
inordinatio corporis vel defectus temporalium rerum exteriorem quandam
turpitudinem habet. Et sicut utraque pulchritudo delectat et
desideratur; ita utraque turpitudo erubescentiam parit. Verecundatur
enim aliquis de hoc quod est pauper, vel de hoc quod est corpore
vitiatus, et etiam de hoc quod est inscius, vel inordinata gessit.
Quia igitur turpitudo interior semper est reprobanda, ideo omne quod
habet erubescentiam praedictae turpitudinis, reprobandum est. Nec est
instantia de confessione peccatorum: quia confitens non erubescit de
confessione, sed de peccato quod confessio manifestat. Defectus autem
exterior vel turpitudo a sanctis viris contemnitur, et quandoque
perfectionis studio ab eis assumitur propter Christum. Unde illud
quod habet erubescentiam huius turpitudinis, non semper est
reprobandum: immo quandoque est maxime laudandum, quando propter
humilitatem assumitur. Mendicare autem habet erubescentiam huic
secundae turpitudini respondentem; quia omnis mendicans se pauperem
ostendit, et quodammodo se subiicit ei a quo mendicat, quae ad
defectum exteriorem pertinent: unde mendicitas propter Christum
assumpta non solum non est reprobanda, sed maxime laudanda.
Ad decimum dicendum, quod ille a quo eleemosyna
petitur, non debet habere taedium, si ordinate ab eo petatur: et ideo
quando aliquis ordinate eleemosynam petit, scilicet ad necessitatem
sustentandam, non est in culpa qui petit, sed ille qui ad taedium
removendum dat. Si autem inordinate petatur, petens etiam peccat.
Ad ea vero quibus ostendere nituntur quod religiosi
praedicantes non possunt de eleemosynis vivere vel eleemosynas petere,
per ordinem deinceps respondendum est. Ad primum ergo dicendum, quod
quamvis praedicatores de eleemosynis vivant, non tamen sequitur quod
adulentur. Quamvis enim qui sine adulatione praedicant, non habeant
gratiam apud malos, qui dicuntur homines et carnales; habent tamen
gratiam apud bonos: et ideo quandoque si sine adulatione praedicant,
coguntur defectus multos pati, quando scilicet in illos incidunt apud
quos sine adulatione gratiam habere non possunt; quandoque autem sine
egestate sunt, quando in illos incidunt quorum sine adulatione gratiam
habent. Unde et Christus hospitium quandoque habere non poterat:
quandoque etiam invitabatur a multis: et mulieres quae eum
sequebantur, de suis facultatibus ei ministrabant, ut dicitur Luc.
VIII, 3. Ita etiam et apostoli quandoque multas penurias
sustinebant, quandoque autem abundabant, in utrisque modeste se
habentes. Philip. ult., 12: scio abundare et penuriam pati. Et
has etiam vicissitudines pauperes praedicatores nostri temporis
experiuntur frequenter.
Ad secundum dicendum, quod praedicatores eleemosynas
petentes non faciunt aliquid in quo sit occasio avaritiae. Avaritia
enim est immoderatus amor habendi: velle autem habere victum et
vestitum ad necessitatem, non est immoderatum. I Tim. ult.:
habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Unde
pauperes qui petunt necessaria victus, et vestitus, et aliorum quae
humana vita exigit, non sunt in aliqua occasione avaritiae.
Ad tertium dicendum, quod praedicatores non debent
quaerere temporalia quasi ex principali intentione, ut in eis finem
constituant; possunt tamen quaerere temporalia secundario, ut
sustententur ad Evangelium praedicandum, quod primum quaerere debent.
Matth. VI, 36: primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius.
Glossa: hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona
nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo
finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus; verbi gratia,
manducemus ut evangelizemus, non evangelizemus ut manducemus.
Ad quartum dicendum, quod, sicut supra probatum
est, sumptus quem praedicatores accipiunt, debetur eis tanquam
merces. Merces autem alicui operanti debetur dupliciter. Uno modo ex
debito legalis iustitiae: sicut quando pactum intervenit inter
operantem et eum cui operatur, ita quod operarius potest compellere
alium ad solvendum. Alio modo ex debito iustitiae amicabilis: sicut
quando aliquis amicabiliter alteri de suo labore servit, debitum est ut
alter ei suo modo vicem rependat, quamvis non posset eum per iudicium
compellere. Hos enim duos iustitiae modos philosophus distinguit in 8
Ethic. Dico ergo, quod quando aliquis praelatus alicui plebi
praeficitur, hoc modo ad invicem colligantur, quod subditi possunt a
praelato spiritualia petere, et praelati a subditis temporalia; sed ab
aliis qui non sunt praelati non possunt subditi spiritualia exigere,
nec e converso ipsi possunt eos cogere ad solvendum temporalia, quamvis
ex licentia praelatorum spiritualia seminent; nisi forte quantum ad
omnia vicarii praelatorum constituantur. Patet igitur quod diversimode
accipiunt sumptus a fidelibus pauperes qui omnino nihil impendunt, et
religiosi qui non sunt praelati, sed praedicant de licentia
praelatorum; et praelati: quia alii pauperes accipiunt totaliter
gratis, unde in eis est pura mendicitas: sed praedicantes qui non sunt
praelati, accipiunt sicut mercedem debitam; unde habent potestatem
accipiendi, quamvis non coactivam; praelati autem etiam coactivam
habent potestatem. Si tamen ille qui potest aliquid ex potestate
accipere, petat non quasi debitum, sed quasi omnino gratuitum; nulli
facit iniuriam, sed in se humilitatem commendabilem reddit.
Ad quintum dicendum, quod apostolus volebat ostendere
quod ipse poterat sumere sumptus a fidelibus eadem ratione qua alii
apostoli accipiebant: et ideo ut ostenderet se habere eandem
potestatem, primo ostendit se apostolum esse, sicut et alii apostoli
erant.
Ad sextum dicendum, quod pseudoapostoli usurpabant
sibi indebite sumptus fidelium tripliciter. Primo quia falsa
praedicabant, et contra evangelicam doctrinam, ut patet Rom. ult.
super illud, rogamus autem vos fratres etc.: quod Glossa de
pseudoapostolis exponit, qui credentes cogebant iudaizare. Secundo
quia praedicabant non missi a veris apostolis: unde apostolus vocat eos
ad Galat. II, 4, subintrantes. Tertio quia auctoritative
exigebant ac si essent apostoli. Et haec tria deficiunt in proposito:
unde ratio non valet.
Ad septimum dicendum, quod praedicti religiosi
praedicantes petunt quod est eis debitum per secundum modum iustitiae,
quia debitum iustitiam respicit; sed in hoc commendabiliores sunt,
quia hoc quod est debitum, ut gratuitum petunt.
Ad octavum dicendum, quod praelati recipientes a
populo decimas et oblationes, etsi ipsi per se solvant quod debent
debito modo spiritualia seminando, possunt tamen ad maiorem plebis
utilitatem etiam alios cooperatores habere: unde nulla iniuria fit
plebi, si plus de temporalibus conferant quam sit statutum, ex quo
etiam plus de spiritualibus eis impenditur quam praelati teneantur; et
praecipue ex quo non potestative accipitur, sed caritative et humiliter
petitur.
Ad nonum dicendum, quod unusquisque potest
abrenuntiare ei quod sibi debetur: unde etsi praelati ex debito
teneantur providere eis quos mittunt ad praedicandum; possunt tamen qui
mittuntur, huic debito abrenuntiare. Nec tamen in hoc aliquod
gravamen ingeritur illis ad quos mittuntur; cum ab eis ultra necessaria
victus non petant, nec ista etiam exigant coactive sed caritative,
prout unusquisque destinavit in corde suo, in hoc exemplum apostoli
II Cor. VIII, 7 imitantes.
Ad decimum dicendum, quod hypocritae propter hoc a
domino redarguuntur, quia per orationem, et alia quae superstitiose
agebant, solum intendebant ad quaestum: unde Glossa ibi: vae vobis
Scribae et Pharisaei, qui vestra superstitione nihil intenditis nisi
ut praedam de subiecta plebe faciatis. Hoc autem de aliquo iudicare
temerarium est, cum pertineat ad intentionem cordis.
Ad undecimum dicendum, quod ad infamas personas
praedicatores declinare non debent, ita quod eorum infamia in
praedicatores retorqueri possit: sic enim praedicatio veniret in
contemptum: quia, sicut dicit Gregorius, cuius vita despicitur,
consequens est ut eius praedicatio contemnatur: et sic loquitur Glossa
inducta. Si autem ad peccatores declinent, qui ex eorum consortio
meliores reddantur, et ipsi exinde non infamentur, laudabile est,
quia hoc dominus legitur fecisse: unde Matth. IX, 11: videntes
hoc Pharisaei dicebant discipulis eius: quare cum publicanis et
peccatoribus manducat magister vester? Ubi et Glossa dicit, quod
dominus suis in hoc misericordiae exemplum dat. Si tamen illi ad quos
declinant, hoc sibi pro gratia non imputant, eorum culpa est, non
illorum qui ad eos declinant.
Ad duodecimum dicendum, quod illi qui evangelizant,
etsi accipiant ab eis, quibus praedicant, necessaria vitae, non tamen
Evangelium vendunt, quia non habent finalem intentionem ad ea quae
accipiunt, ut supra dictum est: unde I Tim. V, 17, super
illud, qui bene praesunt presbyteri etc., dicit Glossa: boni
dispensatores et fideles non solum honore sublimi praemiari debent, sed
etiam terreno, ut non contristentur; et infra: necessitatis ergo est
accipere unde vivitur; caritatis est praebere. Non tamen venale est
Evangelium, ut pro his praedicetur, si enim sic vendunt magnam rem,
vili vendunt. Accipiant ergo sustentationem necessitatis a populo,
mercedem dispensationis a domino. Non enim a populo redditur quasi
merces, propter quam scilicet finaliter serviatur illis qui sibi in
caritate Evangelii serviunt; sed tanquam stipendium datur, quo, ut
possint laborare, pascantur.
Ad decimum tertium dicendum, quod quamvis posset esse
aliqua mala species accipere victum a gentilibus quibus fides
praedicabatur, propter hoc quod non erat eis consuetum, ut supra
dictum est; tamen nunc species nulla mali apparet, divulgata
Evangelii doctrina, quae haec deberi evangelizantibus ordinavit, et
praecipue in illis qui non quaerunt ad superfluitatem, sed ad
necessitatem, et de quibus constat quod non propter hoc labori
Evangelii se exponunt ut lucrentur; cum hoc quod evangelizantes
accipiunt, multo sit minus eo quod in saeculo reliquerunt propter
Christum.
Ad ea vero quibus ostendere nituntur quod talibus non
sunt eleemosynae dandae, iam per ordinem respondendum est. Ad primum
ergo dicendum, quod cum dicit: voca pauperes, a quibus in praesenti
nil potes expectare, intelligendum est quod excluditur intentio
retributionis in praesenti, non autem possibilitas eventus; cum nullus
sit pauper a quo aliquis non possit iuvari in praesenti, quandoque
aliquo casu emergente. Et quod ita debeat intelligi, patet per
Glossam, quae ibi dicit: quasi si intendis invitare ut te invitent,
ibi potes falli. Nec tamen intelligendum est quod semper retributione
aeterna careat, si aliquis divites vel amicos ad convivium vocet; cum
hoc possit etiam quandoque ex caritate procedere, et propter Deum
fieri: unde Glossa ibi dicit: qui pauperes vocat, in futuro praemium
percipiet; qui fratres et divites vocat, recipit mercedem suam. Sed
et si hoc propter dominum facit in exemplum filiorum Iob, sicut cetera
fraterna dilectionis officia, ipse qui iussit, remunerat. Nec tamen
intelligendum est, quod si fratres et familiares propter solam
familiaritatem vocentur, quod sit peccatum, quamvis merito aeterno
careat: unde Glossa ibidem dicit: fratres, amicos, divites
alterutrum convivia celebrare non quasi scelus interdicit, sed ostendit
non valere ad praemia vitae.
Ad secundum dicendum, quod verbum Augustini
intelligendum est in illo casu in quo loquitur sapiens Eccli. XII,
4: da misericordi, et ne suscipias peccatorem: ubi dicit Glossa:
peccatoribus pro eo quod peccatores sunt, noli communicare; sicut qui
nutriunt histriones, cum esuriunt Christi pauperes. Qui autem dat
indigenti peccatori, non quia peccator est, sed quia homo est, non
peccatorem, sed iustum nutrit; quia culpam non diligit, sed naturam.
Unde quando eleemosyna datur alicui propter hoc quod peccator est, vel
ut peccator sit, magis esset ei subtrahenda. Nec tamen sequitur quod
pauperibus Christi qui manibus non laborant non sint eleemosynae
dandae. Non enim ex hoc iniustitiam incurrunt, cum non laborando non
peccent, ut supra ostensum est. Et si etiam peccatores essent, non
tamen eis daretur propter hoc quod sunt peccatores, sed quia sunt
indigentes.
Ad tertium dicendum, quod ei qui inordinate petit,
danda est non res petita, sed correctio; sed ei qui ordinate petit,
danda est res petita, si facultas adsit. Unde Gregorius, 21
Moral. super illud Iob, si negavi, quod volebant, pauperibus,
dicit: per haec dicta sanctus vir ostenditur non solum ad inopiam
pauperibus, sed etiam ad habendi desiderium deservisse. Sed quid, si
ipsa vellent pauperes quae fortasse accipere non expediret? An quia in
Scriptura sacra humiles pauperes dici solent, ea sola aestimanda sunt
quae pauperes accipere volunt, quae humiles petunt? Et proculdubio
oportet ut incunctanter detur quidquid cum vera humilitate requiritur;
idest quod non ex desiderio, sed ex necessitate postulatur. Nam valde
iam superbire est extra metas inopiae iam aliquid desiderare. Patet
ergo quod petentibus ad necessitatem danda est indubitanter res; sed
petentibus ad superfluitatem danda est correctio.
Ad quartum dicendum, quod tunc in poenam subtrahenda
est eleemosyna petentibus, quando ex acceptis occasionem iniustitiae
manifeste accipiunt; nec tamen etiam tunc ita sunt eis subtrahendae
quin in ultima necessitate eis subveniatur. Religiosi autem pauperes
non ex eleemosynis acceptis ad iniustitiam abutuntur, sed magis per eas
ad iustitiae opera sustentantur. Unde ratio non est ad propositum.
Ad quintum dicendum, quod Ambrosius non dicit
pensanda esse in his quibus eleemosyna datur, debilitatem corporis et
verecundiam, quasi rationes dandi, quia ratio dandi est indigentia
eius cui datur; sed quasi rationes quare his magis dari debeat. Unde
non sequitur quod non debilibus, vel his qui non verecundantur
accipere, non sit dandum; sed quod debilibus et verecundis sit magis
dandum, ceteris paribus: quia praedictae duae conditiones non sunt
solae quae debent movere ad magis dandum, sed multae aliae, sicut
bonitas personae, propinquitas, indigentia et multa huiusmodi. Nec
tamen verecundia accipiendi est tantum in illis qui sua violenter
amiserunt, sed etiam in illis qui voluntarie dimiserunt propter
Christum: cum quandoque aequaliter utrique ingenuos natales habeant,
quos verecundia prodit; quamvis forte voluntarii pauperes magis
verecundiam rationi subiiciant, sicut et ceteras passiones.
Ad sextum dicendum, quod cum multae sint conditiones
quare alicui sit potius eleemosyna danda quam alteri, ut dictum est;
non potest absolute ex una sola conditione concludi quod tali sit magis
eleemosyna danda semper, ut puta quod magis indigenti semper magis sit
danda. Unde, si aliae conditiones praeponderent in alio minus
indigente, est magis dandum ei. Inter omnes autem conditiones
efficacior est debitum, ut dicit philosophus in 9 Ethic.; quia
magis debemus debitum reddere quam gratiam impendere, nisi multum
conditiones ex alia parte praeponderarent, ut ibidem dicitur. Unde,
cum praedicantibus debeantur necessaria victus quasi stipendia quaedam,
ut supra dictum est; his potissime sunt eleemosynae dandae, praecipue
si indigeant; nisi multum ex alia parte praeponderarent aliae
conditiones.
Ad septimum dicendum, quod sicut duplex est
felicitas, spiritualis et temporalis; ita est duplex miseria,
temporalis, et spiritualis. Quamvis ergo voluntarii pauperes non sint
miseri spirituali miseria; quae simpliciter miseria est, cum dominus
eos beatos vocet Matth. V, 3 et Luc. VI, 20; possunt tamen
temporali miseriae esse subiecti; unde et de temporalibus est eis
misericordia exhibenda.
Ad octavum dicendum, quod propinquitas est una de
conditionibus quae facit quod alicui sit magis dandum, non tamen est
sola: et ideo non oportet quod semper magis propinquis magis detur, ut
ex dictis patet.
|
|