|
Quomodo religiosos impugnant ex ipso habitu humilitatis quem
deferunt. Nunc accedendum est ad refellendum ea quae a praedictis
malignantibus in religiosorum infamiam proferuntur, quod ex eorum
praesumptione procedit: quia ut Gregorius dicit in 4 Moral.,
nequaquam quis sanctorum corrigere neglecta praesumeret, nisi de se
prius meliora sensisset. Unde et Hieronymus Fabianum super hac
materia sic alloquitur: ne tibi solus videaris errasse, simulas
nefanda de servis Dei, nesciens quod iniquitatem in altum loquaris,
et ponas in caelum os tuum. Nec mirum, si a te qualescumque servi
domini blasphementur, cum patremfamilias Beelzebub vocaverint patres
tui. Et ne quid eis ad malitiam desit, dupliciter pervertunt
iudicium: scilicet male iudicando de rebus, et male iudicando de
personis. Et haec duplex iudicii perversitas distinguitur in Glossa
I Cor. IV, 5, super illud, nolite ante tempus iudicare: unde
dicit: cavendum est ne perniciosa opinatione fallamur, ut quia non
possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram
certamque sententiam; hoc modo ut si nescimus an ille vel ille homo sit
impudicus pudicusve, vel iustus sive iniustus, oderimus tamen
impudicitiam et iniustitiam, et pudicitiam et iustitiam diligamus; et
haec appetenda illaque vitanda, in Dei veritate conspiciamus: ut cum
de ipsis rebus quod appetendum est appetimus, et quod vitandum est
vitamus, ignoscatur nobis quod de hominibus aliquando, immo assidue,
non vera sentimus. Quia vero perversitas iudicii de rebus perniciosior
est, ut ibidem per Glossam habetur, periculosiori morbo primitus
occurrentes, primo videamus qualiter iudicium pervertunt in rebus;
deinde qualiter in personis. In rebus siquidem iudicium pervertunt
tripliciter. Primo manifesta bona quae a religiosis aguntur, prava
esse iudicando, secundum illud Eccli. XII: bona in mala vertens
insidiatur, et in electis imponet maculam. Secundo ea quae bene et
male fieri possunt, illicita asserendo. Tertio ea sunt mala levia
ultra modum aggravando. In hoc autem quod bona quae a religiosis
aguntur, iudicant esse mala, se ipsos condemnant; et eos contra quos
loquuntur, maxime commendabiles ostendunt. Se quidem condemnant, dum
sibi bona displicere ostendunt: unde de talibus Gregorius dicit in 6
Moral.: nunc malus bonis derogat, et recta quae agere negligit,
haec in aliis obtrectando, lacerare non cessat. Commendabiles etiam
ex hoc illos contra quos loquuntur, ostendunt, in eis Danielis
innocentiam ostendentes, de quo dixerunt principes Babylonis, Dan.
VI, 5: non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem nisi forte
in lege Dei sui: Glossa: felix conversatio, in qua inimici culpam
non reperiunt nisi in lege quam custodit. Ita et praedicti malignantes
in lege Dei, quam religiosi custodiunt, occasionem detractionis
inveniunt, eos in contemptum adducentes: primo, ex ipso habitu
humilitatis quem deferunt. Secundo, ex officio caritatis quod
proximis impendunt, dum aliis serviunt iuxta posse aliorum negotia
caritative pertractando. Tertio, in hoc quod non habentes hic
manentem civitatem, de loco ad locum discurrunt ad fructificandum in
populo Dei. Quarto, de hoc quod studio vacant. Quinto, de hoc
quod verbum Dei ordinate et gratiose proponunt. Ad hoc etiam
refertur, quod in eis paupertatem et mendicitatem et doctrinam
contemnunt, et fructum animarum, quem in populo faciunt ex licentia
praelatorum, de quibus supra pertractatum est.
|
|