|
1. Vilitatem vero vestium in religiosam vitam agentibus
multipliciter contemptibilem ostendere nituntur. Primo ex hoc quod
dominus dicit Matth. VII, 15: attendite a falsis prophetis,
qui veniunt ad vos in vestimentis ovium: eos qui vestibus vilibus
induuntur, ex hoc intendentes suspectos reddere, quod sint falsi
prophetae.
2. Item. Apoc. VI, 8, super illud, ecce equus
pallidus etc. dicit Glossa: videns Diabolus nec per apertas
tribulationes nec per apertas haereses posse se proficere, praemittit
falsos fratres, qui sub habitu religionis obtinent naturam nigri et
rufi equi, pervertendo fidem. Et ex hoc arguunt ut supra.
3. Item dicunt, antiquis temporibus a sede apostolica
episcopis Galliae esse mandatum ut eos corrigant qui dissimilem habitum
ab aliis volebant assumere sub quadam specie sanctitatis humilioribus
induti: quod mandatum Papae in registro Romanae Ecclesiae habetur,
ut dicunt, quamvis in corpore decretorum non contineatur. Ex quo
volunt habere, quod homines ad minus in saeculo viventes, humilioribus
vestibus non utantur quam alii sui status.
4. Item. Augustinus dicit in 3 Lib. de Doctr.
Christiana: quisquis rebus temporalibus restrictius utitur quam sese
habent mores eorum cum quibus vivit, aut intemperans aut superstitiosus
est. Ex quo patet quod vituperabile est quod aliquis utatur vilioribus
vestibus quam alii quibus convivit.
5. Item. Hieronymus dicit ad Nepotianum: vestes
pullas aeque vita ut candidas. Ornatus et sordes pari modo fugiendi
sunt: quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Et ita videtur
quod vituperabile sit viles vestes portare.
6. Item. Rom. XIV, 17, dicitur: non est
regnum Dei esca et potus: Glossa: non interest omnino quid
alimentorum vel quantum quis accipiat, dummodo id faciat pro
congruentia hominum cum quibus vivit, et personae suae, et pro
valetudinis suae necessitate. Ergo pari ratione nec ad virtutem omnino
interest quibus vestibus homo utatur, dummodo pro congruentia personae
suae hoc faciat. Et ita non videtur esse religio in hoc quod aliquis
in signum contemptus mundi habitum vilem exterius portat.
7. Item. Hypocrisis videtur esse maximum peccatorum:
unde dominus plus contra hypocritas in Evangelio invehitur quam contra
alios peccatores: et Gregorius in Pastor.: nemo amplius in
Ecclesia nocet quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis
habet. Sed sub vilitate vestium latet hypocrisis; pretiositas autem
vestium ad delicias carnis pertinet, vel etiam aliquem motum superbiae
occasionaliter inducit. Ergo vituperabilius est excedere in vilitate
vestium quam in pretiositate.
8. Item. In domino Iesu Christo omnis religionis et
sanctitatis perfectio fuit. Sed ipse portavit vestem pretiosam,
scilicet tunicam inconsutilem, quae desuper erat contexta per totum,
ut dicitur Ioan. XIX, 23: in quo videtur quod erat facta tali
opere, sicut panni consuuntur acu cum auro et serico: et quod pretiosa
esset, patet ex hoc quod milites eam dividere noluerunt, sed sortem
super eam miserunt. Ergo ad religionem non pertinet quod aliquis
vilibus vestibus induatur.
9. Item. Dominus Papa pretiosis et sericis vestibus
utitur, et reges etiam antiquitus purpureis utebantur; nec esset in
eis laudabile, si viliores vestes assumerent. Ergo pari ratione nec
in aliis laudabile est, si viliores vestes assumant quam suus status
requirat. Et ita per huiusmodi in contemptum inducunt vestium (et)
habitus humilitatem.
Hoc autem quantum sit contrarium veritati, patet per id
quod dicitur 21, qu. 4: omnis iactantia et ornatura corporalis
aliena est a sacrato ordine. Eos igitur episcopos vel clericos, qui
se fulgidis et claris vestibus ornant, emendari oportet: quod si in
hoc permanserint, epitimio contradantur. Et infra: igitur si inventi
fuerint deridentes eos qui vilibus et religiosis vestimentis amicti
sunt, per epitimium corrigantur. Priscis enim temporibus omnis
sacratus vir cum mediocri ac vili veste conversabatur. Omne quippe
quod non propter necessitatem suam sed propter venustatem accipitur,
elationis habet calumniam, quemadmodum magnus ait Basilius. Patet
ergo quod vestium vilitas est amplectenda et pretiositas fugienda; et
quod graviter puniendi sunt qui contra vilitatem vestium loquuntur.
Item. Eorum falsitas apparet exemplo Ioannis Baptistae, de quo
Matth. III, 4, dicitur, quod habebat vestimentum de pilis
camelorum; ubi dicit Glossa: qui poenitentiam praedicat, habitum
poenitentiae praetendit. In eo vilitas vestis et cibi laudatur,
quorum usus in divite arguitur. Et alia Glossa dicit ibidem, quod
servus Dei non debet habere vestitum ad decorem vel ad delectationem,
sed tantum ad tegendum nuditatem. Et Marc. I, 6, super illud,
erat Ioannes vestitus etc., dicit Glossa: conveniens vestis
praedicatori. Ex quibus patet quod servi Dei, et praecipue qui
poenitentiam praedicant, debent vilibus indui. Item. Probatur
exemplo antiquorum prophetarum, de quibus dicitur ad Hebr. XI,
37. Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis: Glossa: ut
Elias, et alii. Melus est animal quod et taxus dicitur, cuius
pellis melota dicitur, et est valde hispida: vel melota est vestis de
pilis camelorum, ut patet ibi per Glossam. Idem probatur exemplo b.
Hilarionis et Arsenii, et aliorum patrum in eremo, de quibus
narratur in eorum gestis, quod vilissimis vestibus induebantur.
Item. Apoc. XI, 3: dabo duobus testibus meis, et prophetabunt
diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis: Glossa: idest
praedicantes poenitentiam et exemplo ostendentes. Et ad exemplum eorum
debetis praedicare. Ex quo iterum aperte habetur, quod debent vilibus
indui praecipue poenitentiam praedicantes. Item. Quod vilitas
vestium sit approbanda, et pretiositas vituperanda, aperte ostendit
Gregorius in homilia, homo quidam erat dives, sic dicens: sunt
nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse
peccatum: quod videlicet si culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam
vigilanter exprimeret, quod dives qui torquebatur apud Inferos, bysso
et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta praecipua nisi ad
inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior ceteris esse
videatur. Nam quia pro sola inani gloria vestimentum pretiosum
quaeritur, ipsa res testatur, quod nemo vult ibi pretiosis vestibus
indui, ubi ab aliis non possit videri. Quam culpam possumus melius ex
diverso colligere: quia si abiectio pretiosi indumenti virtus non
esset, Evangelista de Ioanne vigilanter non diceret: erat Ioannes
indutus pilis camelorum. Item. I Petr. III, 3, super illud,
quarum non sit extrinsecus etc., Glossa: sicut Cyprianus ait,
serico et purpura indutae, Christum sinceriter induere non possunt.
Auro et margaritis adornatae et monilibus, ornamenta mentis et
corporis perdiderunt. Quod si Petrus admonet coercendas quae excusare
possunt cultus suos per maritos; quanto magis hoc observare virginem
fas est, cui nulla sui cultus competit venia? Ex quo patet quod etiam
in clericis multo amplius reprehensibilis est habitus ornatus. Item.
Illud per quod virtus mentis manifestatur, per se loquendo, est
laudabile, quamvis eo possit aliquis in superbiam uti. Sed vilitas
vestium est huiusmodi: unde Hieronymus dicit ad rusticum monachum:
sordes vestium candidae mentis indicia sunt: vilis tunica contemptum
saeculi probat: ita dumtaxat ne animus tumeat, ne habitus sermoque
dissentiant. Ergo vilitas vestium secundum se est sectanda, dummodo
superbia removeatur. Item. Illud quod divinam misericordiam
promeretur, non potest esse malum. Sed per vilitatem vestium divinam
misericordiam promeruerunt etiam maximi peccatores; unde III Reg.
XXI, 27, dicitur de impiissimo Achab, quod cum audisset
sermones Eliae, scidit vestem suam, et operuit Cilicio carnem suam,
ieiunavitque et dormivit in sacco: unde dominus de eo dicit ad Eliam
(v. 29): nonne vidisti Achab humiliatum coram me? Quia igitur
humiliatus est causa mei, non inducam malum in diebus eius. Et tamen
non fuit vera humilitas cordis, ut ibidem Glossa dicit. Et Ionae
III, 7, dicitur, quod abiecit rex vestimentum suum a se, et
indutus est sacco, et sedit in cinere; et hoc idem aliis praecepit.
Ergo vilitas vestium est Deo accepta. Item. Ut philosophus probat
in 10 Ethic., virtutes non solum in interioribus actibus, sed in
exterioribus etiam consistunt: et loquitur de moralibus virtutibus.
Humilitas autem quaedam moralis virtus est: non enim est neque
intellectualis neque theologica. Ergo non solum in interiori
consistit, sed etiam in exterioribus. Cum ergo ad humilitatem
pertineat quod homo se ipsum contemnat, hoc etiam ad humilitatem
pertinebit quod aliquis exterius contemptibilibus utatur. Item.
Malum nunquam palliatur nisi sub eo quod habet speciem boni. Sed
hypocritae sua mala palliant sub vestium vilitate. Ergo vilitas
vestium, quantum in se est, habet speciem boni: ergo secundum se
commendabilis est, etsi ea aliquis abuti possit. Item. Sicut
ieiunium et eleemosyna sunt poenitentiae instrumenta, ita et vilitas
vestium. Sed ieiunium et eleemosyna per se laudabilia sunt, quamvis
eis aliquis possit abuti: ergo et vilitas vestium est laudabilis
quamvis eis aliqui abutantur. His igitur consentientes, dicimus
vilitatem vestium per se loquendo commendabilem esse, utpote
poenitentiae et humilitatis actum, quamvis etiam aliqui vilibus
vestibus utantur qui pretiosioribus secundum sui status conditionem
licite uti possent: sicut qui secundum sui status conditionem licite
carnibus uti possunt et non ieiunare, commendabiliter a carnibus
abstinent et ieiunant. Per accidens tamen potest esse malum utrumque:
ut si ex praedictis perturbentur illi cum quibus nos socialiter vitam
agere oportet; vel etiam si aliquis poenitentiae operibus ad inanem
gloriam abutatur, sicut etiam de oratione et ieiunio et eleemosyna
dominus Matth. VII docet.
Ad primum ergo dicendum, quod ex hoc quod falsi
prophetae vestimentis ovium utuntur ad deceptionem, vestium vilitas
reprobanda non est, sed magis commendanda. Non enim vilitate vestium
malitiam suam obtegerent, nisi vilitas vestium speciem boni haberet:
alias sacra Scriptura, qua haeretici abutuntur, ut dicitur II
Petri ult., 16, reprobanda esset, et similiter pietas, cuius
speciem haeretici habent, ut dicitur II Tim. III, 5. Unde et
Glossa ibidem dicit Matth. VII, 15, quod non a veste, sed ab
operibus falsi prophetae cognoscuntur; et infra dicit, quod oves non
debent pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.
Ad secundum dicendum, quod Diabolus ministros suos sub
religionis habitu non obtegeret ad decipiendum, nisi religiosus
habitus, quantum in se est, speciem boni haberet. Nec tamen propter
hoc boni debent a tali habitu abstinere, nec ex tali habitu aliqui
iudicandi sunt mali, ut patet ex Glossa inducta, quae habetur
Matth. VII, 16. Unde Hieronymus dicit in libro contra
Elvidium: nunquid virginitatis est culpa, si simulator virginitatis
in crimine est?
Ad tertium dicendum, quod illa prohibitio non fuit
facta quasi vilitas vestium reprobanda esset; sed quia forte aliqui ad
deceptionem vilitate vestium utebantur.
Ad quartum dicendum, quod Augustinus loquitur quando
ex restrictione vitae turbatur societas inter eos quos oportet
socialiter vivere. Si enim simpliciter intelligendum esset, qui
ieiunaret ubi alii non ieiunant, reprehensibilis esset; quod manifeste
falsum apparet.
Ad quintum dicendum, quod Hieronymus in verbis
praemissis non vilitatem vestium cavendam esse docet, sed abusum; ut
scilicet ex vilitate vestium aliquis in elationem non incidat: alias
sibi contrarius esset, qui ad vilitatem vestium rusticum monachum
inducit, et eam in Pammachio viro nobilissimo commendat, ut patet in
epistola ad Pammachium de morte Paulinae.
Ad sextum dicendum, quod usus exteriorum rerum
dupliciter considerari potest: uno modo ex natura ipsarum rerum, et
sic est indifferens; alio modo ex fine ad quem ordinatur, et secundum
hoc in usu exteriorum rerum illud quod est ordinabile ad meliorem
finem, est commendabilior; sicut abstinentia ciborum, quae
ordinabilis est ad concupiscentiam carnis domandam, est commendabilior
quam communis victus quo quis utitur cibis cum gratiarum actione.
Cuius contrarium Iovinianus haereticus asserebat, ut patet per
Hieronymum, qui hunc et alios eius errores condemnat. Similiter
etiam vilitas vestium ordinatur ad humiliandum animum, et ad corpus
domandum: unde pari ratione vilitas vestium secundum se est magis
commendabilis quam habitus communis; et hoc modo, sicut in ieiunio
consistit religio, ita et in vestium vilitate.
Ad septimum dicendum quod ex hoc quod hypocrisis, quae
latet sub vilitate vestium, est magnum peccatum, non potest haberi
quod vilitas vestium sit deterior quam pretiositas. Non enim hoc modo
comparatur vilitas vestium ad hypocrisim sicut pretiositas earum ad
delicias carnis vel ad superbiam. Pretiositas enim vestium per se et
directe ad praedicta vitia ordinatur: unde excessus in pretiositate
vestium, per se loquendo, vituperabilis est. Vilitas autem vestium
non ordinatur per se et directe ad hypocrisim, sed hypocrisis est
abusio quaedam eius, sicut et ceterorum operum sanctitatis. Et quia
quanto aliqua res est sanctior, tanto abusus eius est vituperabilior;
ex hoc quod hypocrisis est magnum peccatum, manifeste commendabilis
redditur vilitas vestium, et cetera exteriora poenitentiae opera,
quibus hypocrisis abutitur. Non tamen concedendum est, quod
hypocrisis, simpliciter loquendo, sit maximum peccatorum: quia
infidelitas, qua quis mentitur de Deo, est gravior quam simulatio,
qua quis mentitur de se ipso.
Ad octavum dicendum, quod non est credibile quod
dominus Iesus Christus pretiosis vestibus indueretur, qui Ioannem
commendabilem ostendit quod non erat mollibus indutus: alioquin
Pharisaei, qui exteriorem sanctitatem ostentabant, sicut de eo
dicebant quod erat vorax et potator vini et publicanorum amator, ita et
de eo dixissent quod esset mollibus indutus. Milites etiam qui ei
illudebant, non eum veste purpurea induissent in signum regiae
dignitatis, si tunica inconsutilis auro et serico contexta fuisset.
Sed quod tunicam eius milites dividere noluerunt, hoc non fuit propter
pretiositatem vestis, sed propter numerum; quia quatuor partibus
superfuerat, quas milites de vestibus Christi fecerunt; et si divisa
fuisset, omnino fuisset inutilis: in quo etiam manifeste apparet quod
non erat de pretiosa materia. Nihilominus tamen secundum Glossam ibi
notatur sacramentum ecclesiasticae unitatis.
Ad nonum dicendum, quod quidam sunt status hominum
quibus est habitus determinatus, sicut quaelibet religio suum
determinatum habitum habet. Ita etiam antiquis temporibus reges et in
dignitatibus constituti determinatos habitus habebant, quasi suae
dignitatis insignia: et sic etiam nunc summus pontifex determinato
habitu utitur. Unde sicut religioso unius religionis non licet
assumere viliorem habitum qui suae religionis metas excederet, quamvis
infra metas habitus suae religionis si vilioribus utatur, non sit
reprehensibilis, sed laudetur; ita etiam non fuisset laudabile in
antiquis principibus, nec modo esset in summo pontifice, si viliorem
habitum assumeret extra metas habitus consueti. Secus autem est de
principibus et aliis hominibus qui non habent certum habitum deputatum.
In eis enim non est vituperabile, si vilioribus utantur quam eis
convenire possit secundum suum statum. Unde II Reg. VI, 20,
dicitur, quod Michol deridens David ait: quam gloriosus fuit rex
Israel hodie, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et
nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. David respondit (v.
22): ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, et ero humilis in
oculis meis. Et Esth. XIV, 16: tu scis infirmitatem et
necessitatem meam, quod abominer signum superbiae meae et gloriae
meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae (...)
et non portem illud in diebus silentii mei. Ex quo patet quod etiam
regibus et principibus est laudabile quod humilibus sint contenti,
quando sine scandalo fieri potest, et sine detrimento propriae
auctoritatis.
|
|