|
1. Nunc secundo videndum est, quomodo in sugillationem
religiosorum proponunt quod religiosi de aliorum negotiis se
intromittunt: inducentes illud quod habetur I ad Thess. IV,
11: operam detis ut quieti sitis, et ut negotium vestrum agatis:
Glossa: dimissis alienis, quod vobis utile est in emendationem
vitae.
2. Item. II ad Thess. III, 11: audivimus
quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose
agentes: Glossa: de alienis hoc modo merentur pasci: quod factum
abhorret disciplina dominica.
3. Item. II ad Tim. II, 4: nemo militans Deo
implicat se saecularibus negotiis: Glossa, quibuslibet. Sed
frequenter aliena negotia sunt saecularia; et ita ex his volunt
habere, quod religiosi de aliorum negotiis se intromittere non
debeant:
1. Quod est expresse contra sententiam Iacobi
apostoli dicentis, Iac. I, 27: religio munda et immaculata apud
Deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione
eorum: Glossa: succurrere eis qui carent praesidio in tempore
necessitatis.
2. Item. Rom. ultim.: commendo vobis Phoebem
sororem nostram: Glossa: ea pro aliquo negotio tunc temporis Romam
profecta est unde subdit apostolus: et assistatis ei in quocunque
negotio vestri indiguerit. Item ad Galat. ult.: alter alterius
onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
Patet ergo quod commendabile est quod aliquis ex caritate
negotia alterius gerat ut sua. Sed tamen hoc potest dupliciter male
fieri. Uno modo quando aliquis est ita curiosus pertractator aliorum
negotiorum, quod omnino negligit sua; et hoc prohibet apostolus, I
ad Thess. IV, 11, dicens: operam detis ut quieti sitis:
Glossa, a curiositate: et ut vestrum negotium agatis: Glossa,
dimissis alienis. Ad hoc enim dimittere aliena iubet, ut sua quisque
pertractet. Alio modo quando aliquis aliis cooperatur in turpibus
negotiis, vel etiam turpi intentione; et hoc prohibet apostolus II
ad Thess. ult.: unde dicit Glossa super illud, curiose agentes:
hoc modo merentur pasci; quod factum abhorret disciplina dominica.
Eorum enim Deus venter est qui foeda cura necessaria sibi provident.
In hoc enim quod ventrem pascere intendebant, ostenditur turpis
intentio; in hoc vero quod turpi cura hoc agebant, tangitur turpe
negotium.
Et per hoc patet responsio ad prima duo.
Ad tertium dicendum, quod saecularia negotia sunt
illa, ut Glossa ibidem dicit, cum animus occupatur colligendae cura
pecuniae sine labore corporis, ut faciunt negotiatores et huiusmodi:
et talibus negotiis religiosi se implicare non debent, ut scilicet pro
aliis negotientur, vel aliqua huiusmodi exerceant: sed praeter hoc de
aliorum negotiis se misericorditer intromittere possunt, sicut dando
consilium, vel intercedendo, vel aliquo simili modo.
|
|