|
1. Nunc quarto videndum est quomodo in religiosorum
sugillationem inducunt quod studio vacant. Dicitur enim II ad Tim.
III, 7, in derogationem quorundam, per quos pericula Ecclesiae
imminebunt, quod erunt semper discentes, et nunquam ad scientiam
veritatis pervenientes: et ita ex hoc ipso eos suspectos reddere volunt
quod studio vacant.
2. Item. Gregorius dicit in 13 Lib. Moral. super
illud Iob XVI, 10, hostis meus terribilibus oculis me intuitus
est: sicut incarnata veritas in praedicationem suam pauperes, idiotas
et simplices elegit; sic contra ille damnatus homo, quem in fine mundi
apostata Angelus assumit ad praedicandum falsitatem suam, astutos ac
duplices, ac huius mundi scientiam habentes est electurus. Unde ex
hoc ipso eos quasi praenuntios Antichristi insimulant, quia
praedicationis officium scientia fulgentes exercent.
3. Item. Apoc. XIII, 11: vidi aliam bestiam
ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia agni: Glossa:
descripta tribulatione quae erit per Antichristum et suos principes,
subiungit aliam quae fiet per suos apostolos quos ipse per totum mundum
sparget. Item Glossa: ascendentem, idest in praedicatione
proficientem. Item alia Glosa: habebat duo cornua: qui simulabunt
se habere innocentiam et puram vitam et veram doctrinam et miracula,
quae Christus habuit, et suis discipulis dedit: vel duo testamenta
sibi usurpabunt. Et ita videtur quod illi qui cum scientia duorum
testamentorum in praedicatione proficiunt sanctitatem simulantes, sint
apostoli Antichristi.
4. Item. I Cor. VIII, 1: scientia inflat,
caritas aedificat. Sed religiosi humilitatem praecipue sectari
deberent. Ergo deberent a studio scientiae abstinere.
5. Item. De beato Benedicto, qui praecipuus in
religione fuit, dicit Gregorius in 2 Dial., quod recessit a studio
litterarum scienter nescius et sapienter indoctus. Unde ad eius
exemplum religiosi deberent scientiae studium deserere.
6. Item. Apostolus II ad Thess. III, 11,
arguit eos qui relicto opere manuali, curiositati vacabant et otio.
Sed curiositas in studio scientiae consistit. Ergo non deberent
religiosi ab opere manuum desistere ut studio vacarent.
Huius autem cogitationis ipsi auctores non sunt, sed
Iulianus apostata, qui ut ecclesiastica narrat historia, servos
Christi a studio litterarum coercuit: cuius imitatores se ostendunt
qui religiosis studium interdicunt, manifeste contra auctoritatem
Scripturae loquentes. Dicitur enim Isai. V, 13: propterea
captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam: Glossa:
quia noluit habere. Non autem voluntarius defectus scientiae
puniretur, nisi studium scientiae laudabile esset. Item. Os.
IV, 5-6: nocte tacere feci matrem tuam. Conticuit populus
meus, eo quod non habuit scientiam: quia tu scientiam repulisti,
repellam te ne sacerdotio fungaris mihi. In hoc etiam manifeste
ostenditur quomodo defectus scientiae graviter punitur. Item. In
Psal. CXVIII, 66: bonitatem et disciplinam et scientiam doce
me. Glossa: bonitatem, idest caritatem inspira; disciplinam, idest
patientiam da; scientiam, idest mentem illumina. Scientia enim
utilis est qua sibi homo innotescit. Item. Hieronymus ad rusticum
Mon.: nunquam de manu et oculis tuis recedat liber: et infra: ama
scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Item Ieronymus
in epistola ad Paulinum Mon.: sancta rusticitas solum sibi prodest:
et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum
nocet, si destruentibus non resistat: in quo manifeste sanctorum
scientia praefertur simplicium sanctitati. Item in eadem epistola,
enumeratis sacrae Scripturae libris, subiungit: oro te, frater
carissime, inter haec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse,
nihil aliud quaerere. Nonne videtur tibi iam hic in terris regni
caelestis habitaculum? Ex quo patet quod caelestis conversatio est in
studio sacrae Scripturae commorari. Quod autem illis qui ad
praedicationis officium deputantur, praecipue studium Scripturarum
conveniat, patet per illud quod dicit apostolus, I Tim. IV,
13: dum venio, attende lectioni, exhortationi et doctrinae. Ex
quo patet quod exhortari et docere volentibus necessarium est studium
lectionis. Item. Hieronymus ad rusticum Mon.: multo tempore disce
quae postmodum doceas: et idem ad eundem: si clericatus te titillat
desiderium, discas quod possis docere. Item. Gregorius in
pastorali: nimirum necesse est ut qui ad officium praedicationis
excubant, a sacrae lectionis studio non recedant. Item.
Religiosorum vita praecipue ad contemplationem ordinatur. Sed pars
contemplationis est lectio, ut Hugo de sancto Victore dicit. Ergo
religiosis studio vacare competit. Item. Illi praecipue sunt ad
scientiam capiendam idonei qui a carnalibus curis sunt magis separati.
Isai. XXVIII, 9: quem docebit scientiam, et quem intelligere
faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus: et
Commentator dicit in 7 Physic., quod castitas, et aliae virtutes
quibus concupiscentiae carnis reprimuntur, praecipue valent ad
acquirendas scientias speculativas. Cum igitur religiosi
concupiscentiae carnis domandae magis inserviant per continentiam et
abstinentiam, eis praecipue studium litterarum competit. Item, quod
non solum studio litterarum sacrarum, sed etiam studio litterarum
saecularium laudabiliter vacare possint, expresse habetur per
Hieronymum in epistola ad Pammachium Monach.: si adamaveris
captivam mulierem, id est sapientiam saecularem, et eius pulchritudine
captus fueris: decalva eam, et illecebras crinium atque ornamenta
verborum cum remotis unguibus seca; lava eam prophetali nitro; et tunc
requiescens cum illa, dicito: sinistra eius sub capite meo, et
dextera illius amplexabitur me: et multos tibi fetus captiva dabit, ac
de Moabitide efficietur Israelitis. Ex quo patet quod etiam monachis
licet saeculares scientias addiscere, dummodo ea quae ibi
reprehensibilia inveniuntur, secundum regulam sacrae Scripturae
resecentur. Item. Augustinus in 2 de doctrina Christiana dicit:
philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae
accommodata dixerunt, maxime Platonici; non solum formidanda non
sunt, sed ab eis tanquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum
dedicanda sunt. Item. Dan. I, 8, super illud, proposuit autem
Daniel in corde suo etc., dicit Glossa: qui de mensa regis non vult
comedere ne polluatur, si sapientiam et doctrinam Aegyptiorum sciret
esse peccatum, nunquam didicisset. Discit autem non ut sequatur, sed
ut iudicet atque convincat. Si quis enim imperitus huius artis
adversus mathematicos scribat, aut expers philosophiae contra
philosophos agat; quis etiam ridendus vel ridendo non rideat? Ex
quibus omnibus patet quod studium in religiosis est commendandum, et
praecipue sanctarum Scripturarum, et maxime in illis qui ad
praedicandum deputantur.
Quod ergo dicitur II ad Tim. III: semper
discentes, et nunquam ad veritatis viam pervenientes, non in
reprehensionem dicitur, quod semper discunt; sed quia ad veritatis
scientiam non perveniunt: et hoc contingit illis quorum studium eos a
fidei veritate seu rectitudine errare facit. Unde et ibidem sequitur:
homines reprobi corrupti mente circa fidem.
Ad id quod Gregorius dicit quod Antichristus habebit
praedicatores mundi scientiam habentes, dicendum, quod intelligit de
illis qui humana scientia utentes, inducunt populum ad mundi desideria
et peccata: unde Gregorius statim subiungit auctoritatem Isaiae: vae
terrae cymbalo alarum quae mittit in mari legatos suos, et in vasis
papyri super aquas: quod exponens ibidem dicit: ex papyro quippe
charta est. Quid itaque per papyrum nisi saecularis scientia
designatur? Vasa ergo papyri sunt corda saecularium doctorum. In
vasis igitur papyri legatos super aquas mittere est praedicationem suam
in sapientium carnalium sensibus ponere, et defluentes populos ad
culpam vocare.
Ad aliud dicendum, quod Glossa illa loquitur de
praedicatoribus quos Antichristus post suum adventum per mundum
sparget, sicut per multa quae ibi dicuntur, apparet. Nec tamen
propter hoc est scientia duorum testamentorum reprobanda in religiosis,
quia illi ea abutentur; nisi dicatur quod innocentia et puritas vitae
sint reprobanda, quia illi ea simulabunt; quod est absurdum.
Ad illud quod obiiciunt, quod scientia inflat,
intelligendum est, quando scientia est sine caritate: unde Glossa
ibidem dicit: scientia inflat, si sola est; et infra: addite ergo
scientiae caritatem, et utilis erit scientia. Unde in illis qui
caritatis operibus insistunt, minus est scientia periculosa. Si tamen
scientia propter hoc vitanda esset quia inflat, quandoque pari ratione
bona opera vitanda essent; quia Augustinus dicit, quod superbia bonis
operibus insidiatur ut pereant.
Ad illud quod quinto obiicitur de beato Benedicto,
dicendum, quod ipse non discessit a studio quasi scientiam horrens aut
studium, sed saecularem vitam et societatem formidans. Unde de eo
Gregorius ibidem praemittit, quod Romae liberalibus litterarum
studiis traditus fuerat; sed cum in his multos per abrupta vitiorum
pergere cerneret, eum quem quasi in ingressu mundi posuerat, retraxit
pedem; ne si quid de scientia eius attingeret, ipse quoque postmodum
quasi in immane praecipitium totus iret. Et ideo etiam nunc
laudabiliter faciunt qui saeculari vita studentium relicta, ad
religionem transeunt, in qua studio vacare possunt.
Ad ultimum dicendum, quod curiositas superfluam curam
importat et inordinatam: unde non solum in studio litterarum, sed in
omnibus studiis ad quae animus occupatur, superflua cura, quae
curiositatem facit, reprehensibilis est. In praedicta tamen apostoli
auctoritate reprehenditur eorum curiositas qui foeda cura alienis
negotiis se ingerebant ut ventrem pascerent, ut patet per Glossam
ibidem. Dicere autem eos otio deditos qui studio sacrae Scripturae
vacant, est contra id quod habetur in Glossa supra illud Psalmi:
defecerunt oculi mei etc.; quae sic dicit: non est otiosus qui tantum
verbo Dei studet; nec pluris est qui extra operatur quam qui studium
cognoscendae divinitatis exercet. Ipsa etiam sapientia maximum opus
est: et antefertur Maria quae audiebat, Marthae quae ministrabat.
|
|