|
1. Nunc quinto videndum est quomodo in religiosis
compositam et ornatam praedicationem vituperant, inducentes illud quod
habetur I Cor. I, 17: non in sapientia verbi, ut non evacuetur
crux Christi. Glossa: non in lepore vel ornatu verborum: quia
praedicatio Christiana verborum non indiget pompa et cultu sermonis,
ne videatur esse ex versutia et calliditate humanae sapientiae, non ex
veritate; sicut pseudoapostoli in sapientia humana Christum
praedicabant eloquentiae studentes. Unde volunt concludere,
religiosos esse pseudoapostolos, quia eloquenter et ornate verbum Dei
proponunt.
2. Item. I ad Cor. II, 1: ego cum venissem ad
vos, non veni in sublimitate sermonis. Glossa: secundum logicam, ut
logicis rationibus uterer, aut in sublimitate sapientiae: Glossa,
secundum physicam, ut physicis speculationibus illud confirmarem. Et
infra: et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae
sapientiae verbis. Glossa: quia etsi persuasibilia fuerunt verba
mea, non tamen per humanam sapientiam, ut verba pseudoapostolorum.
Ex hoc autem idem concludunt quod superius.
3. Item. II Cor. XI, 6: nam etsi imperitus
sermone, sed non scientia. Glossa, quia non ornabat verba sed pseudo
componebant verba, quos praeferebant Corinthii causa accurati
sermonis; cum in religione vis sermonis necessaria sit, non sonus
vocis. Et ex hoc idem arguunt quod prius.
4. Item. Nehem. ult.: filii eorum ex media parte
loquebantur Azotice, et loquebantur iuxta linguam populi: et
obiurgavi eos, et maledixi. Per Azoticum autem sermonem Glossa
interpretatur eloquium rhetoricum et physicum. Ergo excommunicandi
sunt qui verbis sacrae Scripturae eloquentiam rhetoricam vel sapientiam
philosophicam immiscent.
5. Item. Isai. I, 22: vinum tuum mixtum est
aqua. Vinum autem significat sacram doctrinam, ut patet per
Glossam. Ergo illi qui sacrae doctrinae immiscent aquam humanae
eloquentiae, reprehensibiles sunt.
6. Item. Isai. XV, 1, super illud, nocte
vastata est Ar, Glossa: Ar, idest adversarius, scilicet sapientia
saecularis, quae adversaria est Deo; cuius murus dialectica arte
constructus, nocte vastatur et conticescit. Ex quo etiam patet
reprehensibiles esse eos qui in doctrina sacra saeculari sapientia vel
eloquentia utuntur.
7. Item. Prov. VI, 6, super illud, lectulum
meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto, Glossa: in tapetibus pictis
de Aegypto, ornatus eloquentiae, et dialecticae artis versutia, quae
ab ethnicis originem sumpsit, intelligitur; per quam haeretica mens
sensum doctrinae pestilentis quasi meretrix torum facinoris se texuisse
gloriatur. Ex quo etiam videtur quod perniciosum sit sapientia et
eloquentia saeculari in sacra doctrina uti.
8. Item. I Tim. III, 7: oportet illum,
scilicet episcopum, testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut
non in opprobrium incidat. Glossa: idest in contemptum apud fideles
et infideles. Sed per hoc quod aliqui religiosi eloquenter et ordinate
praedicant, episcopi veniunt in contemptum apud populum, qui taliter
non praedicant. Ergo talis religiosorum praedicatio periculosa est
Ecclesiae Dei.
Ad horum autem responsionem accipienda sunt verba
Hieronymi ita scribentis ad magnum urbis Romae oratorem: quod
quaeris, cur in nostris opusculis saecularium litterarum interdum
ponamus exemplum, et candorem Ecclesiae ethnicorum sordibus
polluamus; responsum breviter habeto. Nunquam hoc quaereres, nisi te
totum Tullius possideret, si Scripturas sanctas legeres, si
interpretes earum, omisso Volcatio, evolveres. Quis enim nesciat et
in Moyse ac prophetarum voluminibus quaedam assumpta de gentilium
libris; et Salomonem philosophis Tyri et proposuisse nonnulla et
aliqua respondisse? Et ita prosequens consequenter in tota epistola
ostendit tam scriptores canonis quam expositores eorum omnes a tempore
apostolorum usque ad sua tempora sacrae Scripturae immiscuisse
sapientiam et eloquentiam saecularem: unde multis doctoribus enumeratis
subiungit: quod omnes intantum philosophorum doctrinis atque sententiis
suos referserunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari
debeas; eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum. Et in fine
epistolae concludit: cui quaeso ut suadeas, ei scilicet qui super
praedictis eum reprehendebat, ne vescentium dentibus edentulus
invideat, et oculos caprearum talpa contemnat. Ex quo patet quod
commendabile est quod aliquis eloquentiam et sapientiam saecularem ad
obsequium divinae sapientiae trahat; et quod hoc reprehendentes sunt
sicut caeci invidentes videntibus, quaecumque ignorant blasphemantes,
ut dicitur in Can. Iudae. Item. Augustinus in 4 Lib. de
Doct. Christiana: porro qui non solum sapienter, verum etiam qui
eloquenter vult dicere (quoniam profecto plus proderit, si utrumque
potuerit), ad legendos vel audiendos vel exercitatione imitandos
eloquentes eum mitto. Patet ergo quod in sacra Scriptura curandum est
ut etiam homo eloquenter et ornate loquatur, ut magis sermo proficiat
audientibus. Item. In eodem Lib.: hic aliquis forsitan quaerit,
utrum auctores nostri qui canonem nobis saluberrima auctoritate
fecerunt, sapientes tantum, an eloquentes nuncupandi sint: et
ostendit eos eloquentes fuisse, et ornatu verborum per colores
rhetoricos usos esse: unde concludit: quapropter et eloquentes
quidem, non solum sapientes canonicos nostros auctores fateamur,
talique eloquentia usos, qualis personis eiusmodi congruebat. Item.
In eodem Lib.: oportet eloquentem ecclesiasticum, quando suadet
aliquid quod agendum est, non solum docere ut instruat, et delectare
ut teneat; sed etiam flectere, ut vincat: et haec tria quomodo a
sacris doctoribus fieri habeant, per ornatissimas locutiones sanctorum
patrum ostendit. Ex quibus omnibus patet, eos qui praedicando, vel
legendo sacram Scripturam docent, eloquentia uti debere, et sapientia
saeculari. Hoc etiam patet per Gregorium et Ambrosium et alios, qui
ornatissime sunt locuti. Et Augustinus et Dionysius et Basilius
multa in suis libris de sapientia saeculi interseruerunt, sicut patet
legentibus et intelligentibus eorum scripta. Apostolus etiam Paulus
auctoritatibus ethnicorum in sua praedicatione est usus, ut patet
Act. XVII, 28, et ad Tit. I, 12. Item. Gregorius in
9 Lib. Mor. exponens illud Iob IX, 9, qui facis Arcturum et
Orionas etc., sic dicit: haec quippe astrorum nomina a cultoribus
sapientiae carnalis inventa sunt. Sic ergo in sacro eloquio sapientes
Dei sermonem trahunt a sapientibus saeculi, sicut in eo pro utilitate
hominis vocem in se humanae passionis ipse conditor omnium sumit Deus.
Ex quo iterum patet quod doctoribus sacrae Scripturae convenit
eloquentia et sapientia saeculari uti. Sciendum igitur est, quod uti
sapientia et eloquentia saeculari in sacra doctrina quodammodo
commendatur, et quodammodo reprehenditur. Reprehenditur quidem,
quando aliquis ad iactantiam eis utitur, et quando eloquentiae et
sapientiae saeculari principaliter studet. Tunc enim oportet quod illa
vel taceat vel neget quae saecularis scientia non approbat, sicut
articulos fidei, qui sunt supra rationem humanam. Et similiter qui
eloquentiae principaliter studet, homines non intendit ducere in
admirationem eorum quae dicit, sed dicentis. Et hoc modo mundana
sapientia et eloquentia pseudoapostoli utebantur, contra quos apostolus
loquitur in epistola II ad Cor.: unde I ad Cor. I, 17,
super illud, non in humanae sapientiae verbis, dicit Glossa:
pseudoapostoli, ne stulti viderentur prudentibus mundi, in sapientia
humana Christum praedicabant dupliciter; scilicet eloquentiae
studentes, et quae mundus stulta iudicat, evitantes. Commendatur
autem quando non ad se ostentandum, sed ad utilitatem audientium, qui
sic quandoque facilius et efficacius instruuntur, vel convincuntur
adversarii, utitur aliquis sapientia et eloquentia saeculari: et
iterum quando aliquis non principaliter eis intendit, sed eis utitur in
obsequium sacrae doctrinae, cui principaliter inhaeret, ut sic omnia
alia in obsequium eius assumat, secundum id quod habetur II Cor.
X, 5: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium
Christi. Et ita etiam apostoli eloquentia utebantur. Unde
Augustinus in 4 de doctrina Christiana dicit, quod in verbis
apostoli erat dux sapientia et sequens comes eloquentia: et sapientia
praecedens eloquentiam sequentem non respuebat. Sed tamen posteriores
doctores adhuc magis usi sunt sapientia et eloquentia saeculari propter
eandem rationem qua non prius philosophi et rhetores sunt electi ad
praedicandum, sed plebei et piscatores, qui postmodum philosophos et
oratores converterunt; ut scilicet fides nostra non consistat in
sapientia hominum, sed in virtute Dei; et non glorietur omnis caro
coram illo, ut habetur I ad Cor. I, 29 in textu, et Glossa
super illud videte vocationem vestram, fratres et cetera.
Et per hoc patet responsio ad prima duo quae in
contrarium obiiciebantur.
Ad tertium dicendum, quod secundum Augustinum in 4 de
doctrina Christiana, videtur apostolus, ubi ait: etsi imperitus
sermone, sed non scientia, quasi concedendo obtrectatoribus sic
locutus, non tanquam id agnosceret confitendo: in quo ostendit quod
doctori plus prodest sapientia quam eloquentia. Unde Augustinus
subiungit: scientiam plane non cunctatus est profiteri, sine qua esse
doctor gentium non valeret. Si autem hoc assertive intelligatur, non
est intelligendum quin apostolus eloquentia uteretur; sed quia non
principale studium apponebat ad ornatum verborum, ut rhetores faciunt:
vel quia ad litteram impeditae linguae erat: unde Glossa ibi dicit:
nam etsi sum imperitus sermone, Glosa: quia non orno verba, vel quia
impeditae linguae sum. Sed pseudoapostoli principale studium
apponebant ad ornandum verba: unde ibidem subditur, quod verba
componebant, et quod Corinthii causa accurati sermonis eos apostolo
praeferebant.
Ad quartum dicendum, quod quando aliquid totaliter
transit in alterum, non dicitur esse mixtio, ut dicitur in I de
generatione; sed quando est mixtio, utrumque miscibilium convertitur
in unum tertium: et ideo quando aliquid adiungit sacrae Scripturae de
sapientia saeculari, quod cedit in fidei veritatem, vinum sacrae
Scripturae non est mixtum, sed purum remanet. Tunc autem mixtum fit
quando aliquid adiungitur quod corrumpit Scripturae veritatem. Unde
Glossa ibidem dicit: qui praecepta sacrae Scripturae, quibus debet
auditores corrigere, ad illorum voluntatem emollit, sensu suo admixto
vinum corrumpit.
Ad quintum dicendum, quod Glossa illa loquitur de
sapientia saeculari quae adversaria est Deo: quod contingit quando
sapientia saecularis ponitur principalis: tunc enim sequitur quod
aliquis velit regulare fidem secundum documenta sapientiae saecularis;
et exinde sequuntur haereses contrariae Christo.
Et hoc modo etiam loquitur Glossa sequens inducta de
Prov. Unde patet responsio ad septimum.
Ad octavum dicendum, quod non sunt prohibendi boni ab
his quae bene faciunt, propter hoc quod ex comparatione eorum aliqui
contemnuntur; sed magis illi qui se contemptibiles reddunt. Unde
sicut et religiosi non sunt prohibendi ab operibus perfectionis,
propter hoc quod aliqui praelati ex eorum comparatione carnaliter
viventes contemptibiles redduntur; ita nec religiosorum diserta
praedicatio reprehendenda est, quamvis aliquorum praelatorum minus
diserta praedicatio contemnatur.
|
|