|
1. Quod autem se ipsos commendare non debeant, probare
nituntur primo per hoc quod habetur Rom. ult. super illud, per
dulces sermones et benedictiones etc., Glossa: compositis verbis
suam traditionem commendabant pseudoapostoli, quibus simplicium corda
decipiebant. Unde, cum religiosi suum ordinem commendent, et per hoc
aliquos ad suum ordinem attrahant, se pseudoapostolos ostendunt, et
similes Pharisaeis, de quibus dicitur Matth. XXIII, 15: vae
vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et
aridam, ut faciatis unum proselytum.
2. Item II Cor. III, 1: incipimus iterum
nosmetipsos commendare: Glossa: quasi, est aliquis qui hoc imponat
nobis. Absit ut hoc faciamus. Et sic idem quod prius.
3. Item ibidem subditur: aut nunquid egemus
commendatitiis epistolis ad vos aut ex vobis, sicut quidam? Glossa:
idest pseudoapostoli, quos nulla virtus commendat. Utique non
egemus. In quo videtur quod illi qui commendatitias litteras
procurant, sint pseudoapostoli.
4. Item. II Cor. IV, 2: in manifestatione
veritatis commendantes nosmetipsos: Glossa: sine comparatione
adversariorum. Ergo religiosi qui se commendantes religionem suam
aliis religionibus praeferunt, non sunt veri apostoli.
5. Item. II Cor. IV, 5: non enim nosmetipsos
praedicamus, sed Iesum Christum. Sed illi qui se ipsos commendant,
se ipsos praedicant. Ergo tales non sunt verorum apostolorum
imitatores.
6. Item. II Cor. X, 12: non enim audemus
inserere aut comparare nos quibusdam qui se ipsos commendant: Glossa,
idest pseudo. Ergo illi qui se ipsos commendant, videntur esse
pseudoapostoli.
7. Item. II Cor. X, 18: non enim qui se ipsum
commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Ergo illi
qui se ipsos commendant, non sunt a Deo approbati.
8. Item. Prov. XXVII, 2: laudet te alienus,
et non os tuum; extraneus, et non labia tua.
9. Item Prov. XXVIII, 25: qui se iactat et
dilatat, iurgia concitat. Ex quibus patet quam reprobabile sit quod
aliquis se ipsum commendet.
10. Item. Ioan. VIII, 54: si ego glorifico
me ipsum, gloria mea nihil est. Ergo multo fortius qui se ipsos
commendant, ostendunt gloriam suam nihil esse. Et sic ex omnibus
praedictis ostendere nituntur, quod non liceat alicui se ipsum aut suum
statum commendare.
Sed quod aliquando sancti se ipsos commendant, hoc
manifeste probatur tam ex veteri quam ex novo testamento. Dicitur enim
Nehem. V, 18, quod ipse in sui ipsius commendationem dixit:
insuper annonas ducatus mei non quaesivi: valde enim erat attenuatus
populus. Memento mei, Deus in bonum, secundum omnia quae feci
populo huic. Item. Iob XXXI, 1: pepigi foedus cum oculis meis
ut ne cogitarem quidem de virgine: et XXIX, 14: iustitia
indutus sum, et vestivit me sicut vestimentum, et multa alia in
utroque capitulo dicit manifeste ad sui commendationem. Item.
Apostolus Rom. XV, 18: non enim audeo aliquid loqui eorum quae
per me non efficit Christus; et infra: ab Ierusalem per circuitum
usque ad Illyricum mare replevi Evangelium Christi. Item I Cor.
XV, 10, abundantius illis omnibus laboravi: et II Cor. XI,
21: in quo quis audet (...) audeo et ego: et multa alia quae
ibi in sui commendationem dicit. Item Gal. I, 16: non acquievi
carni et sanguini: et multa alia in eodem et sequenti cap. dicit,
quae ad suam commendationem pertinent. Quod etiam statum suum
commendaverit, expresse patet II Cor. III, 6: qui et idoneos
nos fecit ministros novi testamenti, non littera, sed spiritu: et ibi
multa subiungit ad commendationem apostolicae dignitatis. Et ita patet
quod religioso licet suam religionem commendare, et per hoc alios ad
suam religionem adducere. Item. Apostolus I Cor. VII, 7,
virginitatis perfectionem commendans, alios ad virginitatis statum in
quo ipse erat hortabatur, dicens: volo omnes homines esse sicut me
ipsum. Ergo et religiosi qui sunt in statu perfectionis possunt suam
religionem commendare. Quia ergo commendare se ipsum aliquando quidem
est laudabile, aliquando vero reprehenditur; qualiter boni se ipsos
commendare possint, Gregorius ostendit in Homil. 9 primae partis
super Ezech., sic dicens: iusti atque perfecti aliquando suas
virtutes praedicant, bona quae divinitus acceperunt, narrant, non ut
ipsi apud homines sua ostensione proficiant, sed ut eos quibus
praedicant, exemplo ad vitam trahant. Quod in Paradisum ductus sit
Paulus, Corinthiis narrat, ut eorum sensum a falsis praedicatoribus
avertat. Et infra: quod perfecti cum faciunt, idest cum virtutes
proprias loquuntur, in hoc quoque imitatores omnipotentis Dei sunt,
qui laudes suas hominibus loquitur, ut ab hominibus cognoscatur. Sed
ne passim quisque se laudare praesumat, post pauca subiungit in quibus
casibus praecipue se commendare debent: unde dicit: de quibus tamen,
scilicet iustis, sciendum est, quia nunquam bona sua detegunt, nisi
eos, ut dixi, aut proximorum utilitas, aut certe nimia necessitas
cogat. Unde Paulus apostolus, cum virtutes suas Corinthiis
enumerasset, adiunxit: factus sum insipiens, vos me coegistis. Fit
vero aliquando ut necessitate compulsi in bonis quae de se referunt,
non aliorum utilitatem, sed suam requirant; sicut beatus Iob enumerat
facta sua, dicens: oculus fui caeco et cetera. Sed quia in vulnere
doloris positus, ab amicis increpantibus impie egisse, et violentus
proximis atque oppressor pauperum fuisse dicebatur; vir sanctus inter
flagella Dei et humanae increpationis verba deprehensus, mentem suam
graviter concuti atque ad desperationis foveam conspexit impelli: qui
iamiamque cadere poterat, nisi ad memoriam bene acta sua revocasset.
Quod ergo bona sua enumerat, non innotescere aliis quasi ex laude
desiderat, sed ad spem animum reformat. Patet igitur ex praedictis
quod multis ex causis possunt iusti commendare se ipsos: non quasi
gloriam ab hominibus quaerentes, sed propter animae utilitatem suam vel
aliorum: praecipue autem licet perfecto viro statum perfectionis
commendare, ut alii ad perfectionem sequendam inflammentur; sicut et
Christiano licet Christianam religionem commendare apud infideles, ut
ad fidem convertantur. Et quanto sunt magis sancti, tanto hunc zelum
convertendi alios ad perfectionis statum magis habent: unde Paulus
dicebat Act. XXVI, 29: opto apud Deum et in modico et in
magno non tantum te, sed et omnes qui audiunt hodie, fieri tales
qualis ego sum.
Quod ergo dicitur Rom. ult. quod pseudo traditiones
suas commendabant, patet per Glossam ibidem quod traditio eorum erat
quod cogebant gentes iudaizare; et hanc traditionem compositis verbis
commendabant ad simplices pervertendos. Non ergo traditionem nominat
aliquem religionis statum, sed falsam doctrinam et haereticam.
Similiter Matth. XXIII, 15, non reprehenduntur Pharisaei de
hoc quod soliciti erant faciendi proselytos; sed de hoc quod postquam
eos converterant, falsis doctrinis imbuebant: vel quia proselyti
videntes eorum vitia, rursum ad gentilitatem revertebantur; et sic
maiori poena erant digni, ut patet per Glossam ibidem.
Ad illud vero quod dicitur II Cor. III, 1
dicendum, quod apostoli non commendabant se ipsos quasi gloriam suam
quaerentes, sed ex causis quas Gregorius dicit.
Ad tertium dicendum, quod apostolus non negat quin sit
commendatitiis litteris utendum; sed ostendit se eis non indigere
quantum ad se, sicut indigebant pseudoapostoli, quos nulla virtus
commendabat, ut Glossa dicit. Indigent autem quandoque sancti
commendatitiis litteris non propter se, sed propter alios qui eorum vel
virtutem vel auctoritatem ignorant; et hoc modo Paulus Timotheum in
sua epistola commendavit, I Cor. ult.: si venerit Timotheus,
videte ut sine timore sit apud vos: opus enim domini operatur et
cetera. Et Philip. II, 19: spero autem in domino Iesu
Timotheum: et post: neminem enim habeo tam unanimem etc.: et Col.
ult.: Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata
etc., et Rom. ult.: commendo vobis Phoebem sororem nostram et
cetera. Et exinde inolevit consuetudo ut illi qui mittuntur, a
mittentibus litteras testimoniales et commendatitias accipiant.
Ad quartum dicendum, quod sicut sancti non commendant
se ipsos ut gloriam propriam habeant, sed propter utilitatem aliorum;
ita et quandoque se aliis praeferunt non propter elationem sed propter
utilitatem aliorum. Sic enim quandoque sancti se praeferunt malis, ut
mali evitentur a populo, qui sanctos imitentur, sicut apostolus II
Cor. XI, 23: ministri Christi sunt, et ego (ut minus sapiens
dico) plus ego. Quandoque etiam se bonis praeferunt, ut in
auctoritate apud homines habeantur, a quibus si contemnuntur,
proficere in eis non possunt: et sic apostolus seipsum praetulit etiam
veris apostolis quantum ad aliquid. I Cor. XV, 10: gratia eius
in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Sed
adhuc magis sine reprehensione praeferunt statum suum statui aliorum
minus perfecto, inquantum minus talis comparatio sapit privatam
gloriam: et hoc modo apostolus II Cor. III praetulit ministros
novi testamenti ministris veteris testamenti. Hoc etiam modo I ad
Tim. V, 17, statum doctorum, de quorum numero erat, aliis
statibus Ecclesiae praefert, dicens: qui bene praesunt presbyteri,
duplici honore digni habeantur; maxime qui laborant verbo et doctrina.
Vel potest dici, quod Glossa illa in falso sensu inducitur.
Apostolus enim ibi loquitur de commendatione non per verba, sed per
facta, quibus se commendabiles in conscientiis hominum reddebant, ut
patet ex ipso textu: et constat quod ex operibus se meliores
ostendebant quam pseudoapostoli facerent, cum meliora opera facerent:
unde quod dicit, sine comparatione adversariorum, exponendum est,
idest incomparabiliter plusquam adversarii. Unde Glossa est contra id
ad quod inducitur.
Ad quintum patet responsio per hoc quod Glossa ibidem
dicit: non enim praedicamus nosmetipsos; idest, praedicatio nostra
non tendit ad gloriam nostram vel ad lucra nostra, sed ad gloriam
Christi. Sancti enim etsi aliquando se commendent, non tamen ex hoc
quaerunt gloriam suam, sed Dei per profectum aliorum.
Ad sextum etiam patet responsio per Glossam, quae ibi
dicit: non inserimus, nos quibusdam, idest pseudo, qui non missi a
Deo commendant se ipsos aliquibus actibus, non Deus eos. Unde ex
hoc non potest concludi quin illi qui sunt a Deo per praelatos
Ecclesiae missi, possint commendare se ipsos, cum Deus illos
commendet largiendo munera gratiarum, ex causis tamen supra dictis.
Et sic etiam patet responsio ad septimum.
Ad octavum et nonum dicendum, quod auctoritates illae
loquuntur de laude qua aliquis se ipsum commendat, gloriam propriam
quaerens.
Ad decimum etiam patet responsio per interlinearem,
quae dicit: si ego tantum glorifico me ipsum. Unde et illorum qui a
Deo non glorificantur, si se ipsos glorificant, gloria nihil est;
secus autem est de illis quos Deus glorificat per munera gratiarum quae
eis largitur.
|
|