|
1. Nunc secundo videamus, quomodo secundo nituntur
ostendere quod religiosi suis detractoribus resistere non debent. I
Cor. XII, 3, super illud, nemo potest dicere, dominus Iesus,
dicit Glossa: humiliari debent Christiani, ut patiantur se argui;
non quaerant adulationibus deliniri. Ergo religiosi qui non sustinent
se argui, ostendunt se non esse veros Christianos.
2. Item. II Cor. ult.: signa apostolatus mei
facta sunt super vos in omni patientia. Glossa: patientiam primam
memorat, quae ad mores pertinet. Ergo illi qui apostolorum officium
praedicando exercent, praecipue debent esse patientes, secundum illud
Psalmi: bene patientes erunt, ut annuntient. Ergo debent sustinere
in patientia suos detractores, et non eis resistere.
3. Item. Gal. IV, 16: ergo inimicus factus sum
vobis, verum vobis dicens, Glossa: nemo carnalis se vult argui
errantem. Ergo qui se ipsos argui non patiuntur, ostendunt se
carnales esse.
4. Praeterea. Phil. III, 2, super illud,
videte canes etc. dicit Glossa: idest, cognoscite illos esse canes,
non ratione, sed consuetudine contra insolitam veritatem latrantes, et
infra: sicut canes magis consuetudinem sequuntur quam rationem, ita
pseudoapostoli contra veritatem irrationabiliter latrant et mordent.
Et ita illi qui mordent de novo reprehendentes sua vitia, sunt
pseudoapostoli.
5. Item. Gregorius dicit in pastorali: qui prava
studet agere, et tamen ad haec ceteros vult tacere, ipse sibimet
testis est, quia plus veritate se appetit diligi, quam contra se non
vult defendi. Veritas autem Deus est, ut dicitur Ioan. XIV,
6. Ergo illi qui non sustinent se argui, ostendunt se plusquam Deum
diligere, et ita in statu damnationis esse.
6. Item. Adhuc potest melius obiici pro parte ista.
Prov. IX, 8: noli arguere derisorem, ne oderit te: argue
sapientem, et diliget te. Item. Eccli. XXI, 7: qui odit
correptionem, vestigium est peccatoris. Item. Rom. XII, 14:
benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere.
Item. Luc. VI, 28: benedicite maledicentibus vobis, et orate
pro calumniantibus vos. Item. I Cor. IV, 12: maledicimur et
benedicimus, blasphemamur et obsecramus. Ex quibus omnibus videtur
quod perfecti viri, et praecipue qui officio praedicationis vacant,
non debeant maledicentibus resistere.
Quod autem apostolici viri aliquando maledicentibus
resistere possint, patet per id quod habetur Rom. III, 8: non
sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: faciamus mala ut
veniant bona: quorum damnatio iusta est. Glossa: quidam perversi
homines non intelligentes, et ad reprehendendum proclives, ita
imponunt nobis; et horum damnatio iusta est, et ideo non est eis
credendum: in quo manifeste detractoribus suis resistit. Item. In
III Canon. Ioan.: si venero commonefaciam eius opera, quae
facit verbis malignis garriens in nos: ubi Glossa dicit: sicut
linguas detrahentium nostro vitio non debemus excitare, ne pereant;
ita per suam nequitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut
meritum nobis crescat; aliquando etiam compescere, ne dum de nobis
mala disseminant, eorum qui bona audire poterant, corda corrumpant.
Item. II Cor. X, 10-11: epistolae, inquiunt, graves sunt
et fortes; praesentia autem corporis infirma, et sermo
contemptibilis. Hoc cogitet qui eiusmodi est, quia quales sumus in
verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto. In quo
etiam patet quod apostolus his qui de se mala disseminabant, restitit.
Item. Gregorius in Homil. 9 primae partis super Ezech.: hi
quorum vita in exemplum imitationis est posita, debent, si possunt,
detrahentium sibi verba compescere: ne eorum praedicationem non audiant
qui audire poterant; et in pravis moribus remanentes, bene vivere
contemnant. Perfecti autem viri sunt quorum vita in imitatione est
posita. Ergo ipsi debent compescere linguas detrahentium cum possunt.
Item. Augustinus in II de Trinitate: gratanter suscipit osculum
columbinum pulcherrima et modestissima caritas; dentem autem caninum
vel evitat castissima cautissimaque humilitas; vel retundit solidissima
veritas. Ex quo patet quod canini dentes detractorum quandoque sunt
evitandi, quandoque retundendi. Item. Hoc patet multorum exemplo
sanctorum, ut Gregorii Nazianzeni, Hieronymi, Bernardi, et
multorum aliorum, qui apologeticos fecerunt (libros) et epistolas
quibus se excusarent ab his quae eis imponebantur. Est ergo in
reprehendentibus distinguendum: quia aut ordinate reprehendunt, et
intentione correctionis, et sic sunt non solum ferendi, sed
diligendi; aut reprehendendo falsa imponunt, apud alios detrahentes:
et tunc quandoque sunt patienter sustinendi, quando talis detractio non
multum aliis nocet, generando scandalum in cordibus auditorum;
quandoque autem, si fieri potest, sunt repellendi, non amore privatae
gloriae, sed communis utilitatis. Si vero repelli non possunt,
nihilominus patienter tolerandi sunt: unde Gregorius in praedicta
Homil. dicit: iusti sicut sine arrogantia loquuntur aliquando bona
quae agunt, ita sine zelo privatae gloriae detrahentium sibi linguas
redarguunt, quia noxia loquuntur. Cum vero linguae detrahentium
corrigi nequeunt, aequanimiter sunt per omnia tolerandae; nec
obtrectationis sermo timendus est; ne dum vituperatio perversorum
metuitur, recti operis via deseratur.
Ad primum ergo dicendum, quod veri Christiani
patiuntur se argui ab his qui ad correctionem arguunt; resistunt autem
his qui ad subversionem arguunt; et praecipue quando non solum
personae, sed veritas blasphematur.
Ad secundum dicendum, quod apostolici viri semper
debent habere patientiam. Quod autem aliquando resistunt
detractoribus, non est ex impatientia, sed ex zelo veritatis, ut
dictum est.
Ad tertium dicendum, quod illi qui iniquos reputant
caritative corrigentes, carnales se ostendunt; non autem illi qui
resistunt detractoribus veritatis.
Ad quartum dicendum, quod Glossa illa loquitur de
illis qui sine ratione contra veritatem latrant, mordendo praedicatores
veritatis. Illi vero qui falsitatem praedicantes sustinerent sub
praetextu patientiae, essent mutis canibus comparandi: de quibus
Isai. LVI, 10: canes muti non valentes latrare.
Ad quintum dicendum, quod sicut probatur plus se
diligere quam veritatem qui non vult veritatem contra se defendi; ita
ostenditur plus se diligere quam veritatem qui veritatis adversariis non
resistit, ut sibi pacem quaerat: et ita ex amore veritatis sancti viri
detractoribus resistunt.
Ad omnia autem quae sequuntur, patet responsio: quia
in sequentibus auctoritatibus praecipitur ut recte corrigentes
diligantur, et prohibetur ne perverse detrahentes ex odio vel
impatientia persequamur, sed eos magis diligamus, et pro eis oremus:
quod etiam sancti viri complent in illis quorum detractionibus
resistunt.
|
|