|
1. Nunc tertio restat videre, quomodo nituntur
ostendere, quod religiosi in iudicio contendere non debeant, nec
procurare quod armis defendantur: primo inducentes illud quod habetur
I Cor. VI, 7: iam quidem omnino delictum est in vobis, quod
iudicia habetis inter vos. Quare non magis fraudem patimini? Ubi
dicit Glossa: perfectis licet sua repetere simpliciter, idest sine
causa, sine lite, sine iudicio; sed non convenit eis inde movere
causam ante iudicem. Cum ergo religiosi sint in statu perfectionis,
non debent in iudicio cum aliquo contendere.
2. Item. Matth. V, 40, dicitur: ei qui tecum
vult in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et
pallium; et sicut patet per Glossam, tria praecepta quae ibi
ponuntur, perfectionem iustitiae demonstrant. Ergo, cum religiosi
perfectionem vitae profiteantur, non debent cum aliquo in iudicio
contendere, sed potius sua dimittere.
3. Item. Luc. VI, 29: ab eo qui aufert tibi
vestimentum, etiam tunicam noli prohibere: et infra: qui aufert quae
tua sunt, ne repetas: ubi dicit Glossa: quod de vestimento et tunica
dicitur, etiam in aliis est faciendum. Ergo videtur quod religiosi,
ad quos praecipue ista praecepta pertinent, non debeant auferentes
prohibere, nec etiam ablata repetere.
4. Item. Matth. X, 14, dominus apostolis
mandat: quicunque non receperit vos, neque audierit sermones vestros,
exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus
vestris; et hoc idem habetur Luc. IX, 5. Ex quo videtur quod
apostoli et apostolici et perfecti viri non debeant litigare, ut in
aliqua civitate vel castello, aut aliqua societate recipiantur.
5. Item. I ad Cor. XI, 16: si quis videtur
inter vos contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus.
Ergo illi qui in iudicio contendunt, a forma perfectionis apostolicae
declinant.
6. Item. I Cor. XIII, 5: caritas non quaerit
quae sua sunt: Glossa: non repetit ablata. Ergo qui in iudicio
contendentes sua repetunt, caritatem non habent.
7. Item. Gregorius in Moral.: cum pro terrena re
pax a corde cum proximo scinditur, apparet quod plus res quam proximus
amatur. Sed hoc est contra caritatis ordinem. Ergo qui propter hoc
quod repetit suam rem, turbationem proximorum sustinet, contra
caritatem agit.
8. Item. Secundum regulam Hieronymi, omne quod
potest fieri vel non fieri, salva triplici veritate, omittendum est
propter scandalum. Sed aliquis potest dimittere rem suam de qua in
iudicio contendit, salva triplici veritate. Ergo si in iudicio
repetat cum turbatione et scandalo proximorum, contra caritatem facit.
9. Item, inter omnia temporalia maxime est necessaria
corpori ad vitam sustentandam esca: sed esca dimittitur propter
scandalum proximi: I Cor. VIII, 13: si esca scandalizet
fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum. Ergo multo fortius
omnia alia temporalia sunt potius dimittenda quam aliquis turbationem
vel scandalum sustineat proximorum.
Sed quod sanctis viris liceat se per iudicium tueri,
patet per id quod habetur Act. XXV, 10, ubi Paulus, ut
Iudaeis non traderetur, Caesarem appellavit. Appellatio autem ad
iudicium pertinet. Ergo viri perfecti possunt se per iudicium
defendere. Item quod possint procurare quod armis defendantur, patet
exemplo eiusdem apostoli, de quo dicitur Act. XXIII quod
procuravit ut deduceretur cum custodia militum armatorum, qui eum
defenderent ab insidiatoribus. Item quod liceat perfectis viris
libertatem sui status defendere, praecipue in iudicio ecclesiastico,
patet per hoc quod habetur Act. XV quod Paulus et Barnabas contra
eos qui volebant credentes ex gentibus in servitutem legis redigere,
Ierosolymam ascenderunt ad iudicium apostolorum: de quo etiam dicit
Gal. II, 4: propter subintroductos falsos fratres, qui
subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo
Iesu, ut nos in servitutem redigerent, neque ad horam cessimus
subiectioni. Ergo si aliqui volunt in servitutem redigere religiosos
et perfectos viros, possunt se defendere iudicio ecclesiastico. Item
quod possint sua temporalia aliquando per iudicium defendere, expresse
habetur per Gregorium in Moral. sic dicentem: cum curam rerum nobis
itineris necessitas imponit; quidam dum ea rapiunt, solummodo sunt
tolerandi; quidam vero servata caritate prohibendi, non tamen sola
cura ne nostra subtrahantur, sed ne rapientes non sua semetipsos
perdant. Plus enim ipsis raptoribus debemus metuere quam rebus
irrationalibus inhiare. Item Gregorius dicit in moralibus super illud
Iob: in occursum pergit armatis: plerumque quieti atque inconcussi
relinquimur, si obviare pravis pro iustitia non curamus. Sed si ad
aeternae vitae desiderium animus exarsit; si iam verum lumen
intrinsecus respicit; si in se flammam sancti fervoris accendit:
inquantum locus admittit, inquantum causa exigit, debemus pro
defensione iustitiae nosmetipsos obiicere, et perversis ad iniusta
erumpentibus, etiam cum ab eis non quaerimur, obviare. Nam cum
iustitiam quam nos amamus in aliis feriunt, nos nihilominus sua
percussione confodiunt, etiam si nos venerari videantur. Ex quo patet
quod perfecti viri debeant se ultro ingerere ad aliorum iniurias
repellendas etiam non provocati. Item. Ad officium caritatis
pertinet ut aliquis oppressos ab opprimentibus liberet, secundum illud
Iob XXX: conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam
praedam: et Prov. XXIV, 11: erue eos qui ducuntur ad mortem:
et in Psalmo: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris
liberate. Sed aliquis tenetur ad impendenda caritatis officia magis
illis qui sunt sibi magis coniuncti. Maxime autem sunt coniuncti
religioso alicui fratres suae religionis. Ergo debet secundum
caritatem resistere illis qui fratres suae religionis opprimere
nituntur. Sic ergo ex omnibus praedictis patet quod religiosi non
solum licite, sed laudabiliter etiam interdum resistunt violentiis et
fraudibus malignorum. Sciendum est ergo, quod aliquando religiosorum
adversarii impugnant ipsam religionem vel religiosorum statum in his
quae ad spiritualia pertinent, aliquando vero in temporalibus. Et si
quidem in spiritualibus impugnentur, totis viribus resistere debent,
et praecipue in illis in quibus non solum sibi, sed aliis prosunt:
quia cum religionis statum non assumant nisi ut spiritualibus vacent,
per huiusmodi impugnationem perfectionis propositum impeditur. Unde,
sicut perfectionis est ut homo propositum perfectionis custodiat, ita
ut impedientibus resistat. Si autem pro temporalibus; tunc
perfectionis est ut quis damnum patienter sustineat, quod vergit in
suum proprium detrimentum: nisi forte inferenti violentiam consulere
vellet, eius malitiae resistendo, ut per auctoritatem Gregorii
inductam patet. Sed in illis quae ad detrimentum commune pertinent
etiam temporale, non est perfectionis, sed negligentiae vel
pusillanimitatis, talia incommoda, dum possit resistere, sustinere;
cum aliquis ex caritate teneatur, dum potest, proximorum incommodis
obviare, secundum illud quod dicitur Prov. XXIV, 11: erue eos
qui ducuntur ad mortem et cetera.
Ad illud ergo quod primo obiicitur, dicendum, quod in
illo verbo apostoli aliquid interdicitur omnibus, et aliquid perfectis
tantum. Omnibus quidem interdicitur, cum contentione vel
fraudulenter, vel apud infideles iudices sua repetere movendo causam,
ut patet per Glossam ibidem; sed perfectis interdicitur, cum lite et
in iudicio pro rebus suis repetendis causam ante iudicem movere. Sed
hoc intelligendum est, ut Gratianus dicit 14, quaest. I, cap.
episcopus, de rerum propriarum petitione, non autem de repetitione
rerum communium, quae licet eis repetere, sicut habere. Et sic
huiusmodi repetentes in iudicio, non sua repetunt, sed res
Ecclesiae, quarum procurationes gerunt; nec coram iudice sibi sed
aliis stant, quorum negotia agunt. Sciendum tamen, quod illa Glossa
non est authentica, sed magistralis: quod patet ex hoc quod est
quaedam conclusio ex verbis Augustini illata: unde paulo ante
praemittit: ut autem praedicta verba Augustini etc.: in quibus
Augustini verbis quamvis dicatur, habere iudicium infirmis esse
concessum secundum veniam, non tamen dicitur quod perfectis non
liceat: nec Magister etiam subdit postea, quod eis non liceat, sed
quod eis non conveniat. Si enim his qui sunt in statu perfectionis,
in iudicium non liceret aliquem trahere; nec episcopis hoc licitum
esset, quorum status est perfectior quam religiosorum: alias religiosi
ad praelationis apicem promoveri non possent. Non enim ex hoc quod
aliquis perfectionis statum assumit, aliquid ei illicitum redditur quod
prius non erat, nisi se ad illud specialiter voto adstrinxerit. Unde
non plus est religiosis illicitum in iudicio causam movere quam prius,
nisi quatenus voto paupertatis contradicit: et hoc est quando aliquis
religiosus vellet pro recuperando vel acquirendo propria litigare, quod
ei secundum votum suae professionis possidere non licet, aut etiam
interdum propter scandalum. Vel potest dici, et forte verius, quod
verbum illud Glossae non potest intelligi de perfectis quo ad statum,
sicut sunt religiosi, quia tales non habent aliquid proprium. Unde
nihil esset dictu, quod in eadem Glossa dicitur, quod sua possunt
repetere simpliciter. Quod ergo dicitur in Glossa, intelligendum est
de perfectis secundum gradum caritatis, idest qui perfectam caritatem
habent, in quocumque statu sint: licet enim tales repetendo sua in
iudicio non peccent, interdum tamen per hoc eorum perfectioni
derogatur: unde Glossa non dicit quod talibus non liceat, sed quod
eis non conveniat. In aliquibus tamen casibus non est eis inconveniens
in iudicio sua repetere. Primus casus est, quando oritur contentio de
re spirituali: unde Act. XV, 2, cum esset orta contentio de
observatione legalium, Paulus hoc detulit ad iudicium apostolorum: et
de eodem ad Gal. II, 4: propter quosdam falsos fratres, qui
subintroierunt explorare libertatem nostram. Secundus est, quando
oritur contentio de eo quod potest vergere in detrimentum rei
spiritualis, quamvis sit temporale; unde Act. XXV, 11,
Paulus appellavit Caesarem pro liberatione sua: quia per eius mortem
vel incarcerationem impediebatur fructus praedicationis. Ipse tamen,
quantum in se erat, cupiebat dissolvi et esse cum Christo, ut dicitur
Philip. I, 23. Tertius est, quando contentio est de aliquo quod
vergit in temporale damnum alterius, et maxime pauperum. Reus enim
est quodammodo rapinae qui sua negligentia alios damnum incurrere
permittit; et praecipue in his quae sunt eius curae commissa. Unde de
hoc non potest perfectionis sacrificium Deo exhiberi. Eccli.
XXXIV, 24: qui offert sacrificium de substantia pauperis et
cetera. Quartus est, quando contentio est de eo quod vergit in
spirituale damnum illius qui iniuste detinet rem alterius temporalem:
unde Gregorius in moralibus super illud Iob: frustra laboravit,
quidam dum res temporales rapiunt, solummodo sunt tolerandi; quidam
vero servata caritate prohibendi, non tamen sola cura (ne) nostra
subtrahant, sed ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Quintus
est, quando vergit in corruptionem multorum per exemplum rapiendi.
Eccle. VIII, 11: quia non profertur cito contra malos
sententia et cetera.
Ad secundum dicendum, quod, sicut Glossa ibidem
dicit, in tribus praeceptis ibi positis perfectio iustitiae
ostenditur. Quorum primum est: si quis te percusserit in dexteram
maxillam, praebe ei et alteram. Secundum est: qui vult tecum in
iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.
Tertium est: quicunque te angariaverit mille passus, vade cum eo et
alia duo. Quae tria ad patientiam pertinere noscuntur. Hoc autem
tertium, ut Glossa exponit ibidem, intelligendum est non tam ut cum
eo pedibus vadas, quia hoc nec in Christo nec in aliis sanctis
historialiter legimus esse completum; sed ut parato animo sis ire, cum
oporteret. Similiter et primum praeceptum, ut Augustinus dicit in
Lib. de mendacio, sic est intelligendum ut homo cor paratum habeat
non solum ad alias alapas accipiendas, sed etiam quaelibet tormenta pro
veritate patienda cum eorum dilectione a quibus illa pateretur. Nec
intelligitur quod ad litteram aliquis debeat maxillam praebere se
percutienti; cum nec dominus hoc etiam percussus impleverit, nec
apostolus Paulus. Unde patet quod medium praeceptum secundum eandem
formam est exponendum: ut scilicet aliquis habeat cor paratum ad
quaelibet damna temporalia sustinenda potius quam caritatem vel
veritatem relinquat. Potest autem sine praeiudicio veritatis vel
caritatis contingere quod aliquis sua in iudicio repetat, ut ex
praedictis patet: et propter hoc non sequitur ratio.
Et similiter dicendum est ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod dominus praecepit ut apostoli
pedes a pulvere excutiant in testimonium eorum qui eos non recipiunt:
unde Mar. VI, 11, dicitur: excutite pulverem de pedibus vestris
in testimonium illis: unde et Glosa Luc. X dicit: excutite
pulverem, ad contestationem terreni laboris, quem pro eis inaniter
susceperant. Et hoc testimonium ordinatur ad divinum iudicium: unde
sequitur amen dico vobis, tolerabilius erit et cetera. Ab illis ergo
dominus discipulis suis mandat ut non recepti recedant, qui finali
iudicio pro suis sceleribus reservantur, sicut sunt infideles; de
quibus dicitur I Cor. V, 13: eos qui foris sunt, iudicabit
Deus. Sed de his qui intus sunt, scilicet fidelibus, iudicium
Ecclesiae committitur. Unde si aliquis in societatem fidelium recipi
velit, et ipsi iniuste contradicant; non debet hoc divino iudicio
reservari, sed ad iudicium Ecclesiae corrigendum deducere.
Ad quintum dicendum, quod iudicium cum contentione
omnibus etiam infirmis est prohibitum, ut patet per Glossam I Cor.
VI, 7, super illud, iam quidem omnino delictum est et cetera.
Est enim contentio impugnatio veritatis per confidentiam clamoris, ut
habetur in Glossa Rom. I, 29, super illud, homicidiis,
contentione et cetera. Unde illi qui cum veritate in iudicio stant,
non confidentes in clamore, non propter hoc sunt contentiosi.
Ad sextum dicendum, quod non est intelligendum quod
salva caritate nullo modo possit aliquis ablata repetere; sed quia
caritas non inducit ad repetendum ablata ex cupiditate: unde Glossa:
non quaerit quae sua sunt, idest ablata non repetit, quia non est
amatrix pecuniae. Quandoque tamen aliquis ex caritate sua repetere
potest zelo fraternae correctionis motus, ut patet per auctoritatem
Gregorii inductam.
Ad septimum dicendum, quod non semper quando aliquis
rem suam repetit in iudicio, pacem quam cum proximo debet habere, a
corde suo repellit. Unde quamvis pax cordis nullo modo sit perdenda
pro terrena re recuperanda, non sequitur quod aliquis non possit in
iudicio terrenam rem repetere. In ipso enim tumultu iudicii plerumque
est salva pax pectoris, cum etiam a bonis viris nec in bellorum
tumultibus amittatur: alias omnia bella essent illicita.
Ad octavum dicendum, quod si aliquis iuste sua in
iudicio repetit, ipse non scandalizat, scandalum active faciens; sed
si aliquis scandalizatur, est scandalum passivum tantum. In quo
distinguendum videtur: quod aut est scandalum Pharisaeorum, cum
scilicet quis ex malitia scandalizatur, et scandalum in aliis
suscitat; et tale scandalum est contemnendum exemplo domini, qui
audito Pharisaeorum scandalo, dicit Matth. XV, 14: sinite
eos: caeci sunt, et duces caecorum. Aut est scandalum infirmorum,
quod scilicet procedit ex infirmitate vel ignorantia; et huic scandalo
occurrendum est iuxta posse, ita tamen, ut pro hoc removendo, aliquod
illicitum non committamus. Esset autem illicitum, si aliquis bona
Ecclesiae sibi commissa perire permitteret a praedonibus direpta. Et
ideo, quamvis aliquis scandalo passivo scandalizetur; nihilominus ille
cui committitur cura Ecclesiae, debet defendere iura Ecclesiae sibi
commissae: unde et b. Thomas Cantuariensis contempto scandalo regis
Angliae, bona suae Ecclesiae defensavit usque ad mortem. Sed si
etiam posset sine peccato dimittere illius rei repetitionem, non
oportet quod propter scandalum passivum repetere dimittat. Potest enim
alio modo scandalo passivo obviare, si est scandalum infirmorum;
scilicet pacificis verbis se iuste agere ostendendo: et magis proximo
prodesset, si eum ab iniusta deceptione eriperet, vel consuetudinem
similia praesumendi auferret, quam si ei rem suam dimitteret. Et
praeterea, magis debet aliquis scandalo suo quam proximi cavere: et
ideo, si timeret se scandalum perpeti nisi sua repeteret, non deberet
prohiberi a rei suae repetitione.
Ad nonum dicendum, quod quamvis esca sit simpliciter
maxime necessaria corpori, non tamen quaelibet esca. Si enim aliquis
ab una esca abstineat, potest alia sustentari: unde ab aliquo genere
escae magis esset abstinendum pro scandalo evitando, quam res aliquas
alias temporales dimittere, quae cum maiori nocumento amitterentur; et
quandoque cum aliquo periculo peccati esset si non repeterentur, ut ex
dictis patet.
|
|