|
1. Nunc quarto restat ostendere, quomodo nitantur
monstrare, quod religiosi suis persecutoribus nullam poenam aut
persecutionem debeant procurare. Dicitur enim Matth. V, 44:
diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate
pro persequentibus et calumniantibus vos: et hoc idem habetur Luc.
VI, 27-28. Ergo inimicis persecutionem inferre prohibemur.
Qui enim alicui bona debet inferre, multo magis non debet ei nocere.
2. Item. Matth. X, 16: ecce ego mitto vos sicut
oves in medio luporum: Glossa: qui locum praedicationis suscipit,
mala inferre non debet, sed tolerare. Ergo si aliqui praedicatores
poenas inferri suis adversariis procurent, se falsos praedicatores
ostendunt.
3. Item. Rom. XII, 17: nulli malum pro malo
reddentes: et infra: non vosmetipsos defendentes, carissimi,
Glosa: idest non sitis referientes adversarios. Ergo contra
doctrinam apostoli faciunt qui suos adversarios puniri procurant.
4. Item in legenda sanctorum Simonis et Iudae
legitur, quod cum dux regis Persarum vellet punire sacerdotes idolorum
contrarios apostolis, apostoli proiecerunt se ad pedes ducis, rogantes
ut eis parceret, ne essent alicui interemptionis occasio qui ad
communem salutem venerant procurandam. Ergo illi qui procurant ut sui
adversarii a principibus puniantur, non sunt veri, sed falsi
apostoli.
5. Item. Gal. IV, 29: quomodo tunc is qui
secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum spiritum,
ita et nunc. Glossa Augustini: qui sunt secundum carnem nati?
Dilectores mundi, amatores saeculi. Qui sunt secundum spiritum
nati? Amatores regni caelorum, dilectores Christi. Ergo illi qui
aliis persecutionem procurant, apparent esse amatores mundi.
6. Item. Gal. ult.: non efficiamur inanis gloriae
cupidi: Glossa: inanis gloria est velle vincere ubi praemium non
est. Sed illi qui adversariis suis persecutionem procurant, victoriam
quaerere videntur. Ergo hoc ad inanem gloriam pertinet. Ex his ergo
concludere volunt, quod nullo modo sanctis viris liceat aliquibus
persecutionem concitare.
7. Item. Luc. IX, 54-55, dicitur, quod
Iacobus et Ioannes dixerunt: domine, vis dicimus ut ignis descendat
de caelo, et consumat eos? Et conversus increpavit illos et dixit:
nescitis cuius spiritus estis. Ex quo videtur quod illi qui sunt
spiritu Dei repleti, punitionem aliorum non debeant procurare.
Sed quod sancti viri poenas aliquibus inferant vel
inferri procurent, probatur primo exemplo ipsius Christi; de quo
dicitur Ioan. II, 15, quod vendentes et ementes eiecit de
templo, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit. Item
exemplo Petri, qui Ananiam et Saphiram verbo suo morti condemnavit,
quia fraudaverant de pretio agri, ut habetur Act. V. Item. Act.
XIII, 9-11, dicitur, quod Paulus repletus spiritu sancto,
intuens in eum scilicet Elymam magum dixit: o plene omni dolo et omni
fallacia, fili Diaboli, non desinis subvertere vias domini rectas.
Et nunc ecce manus domini super te; et eris caecus et non videns solem
usque ad tempus. In quo patet quod verbis eum exasperavit, et poenam
caecitatis inflixit. Item. I Cor. V, 3-5: iam iudicavi ut
praesens eum qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu
Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute domini nostri
Iesu Christi, tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis.
Glossa: id est ut Satanas corporaliter eum vexet: quam quidem
constat magnam poenam esse. Et sic idem quod prius. Item. Cant.
II, 15: capite nobis vulpes parvulas. Glossa: debellate et
comprehendite schismaticos et haereticos: quia, ut in alia Glossa
ibidem dicitur, non sufficit nobis vitam nostram aliis in exemplum
proponere, et bonam praedicationem facere, nisi et errantes
corrigamus, et infirmos ab insidiis aliorum defendamus. Item.
Dionysius in 4 cap. de Div. Nom., ostendit quod Angeli non sunt
mali, quamvis interdum malos puniant. Sed ecclesiastica hierarchia
exemplata est a caelesti. Ergo et sine malitia potest esse hominis
alicuius quod malis poenam inferat, vel inferri procuret. Item.
23, quaest. 3 dicitur: qui potest obviare et perturbare
perversos, et non facit, nihil est aliud quam favere impietati eorum:
nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit
obviare. Ex quo patet, quod non solum licet malis resistere et eos
perturbare; sed etiam quod hoc sine peccato dimitti non potest.
Item. Iob 39, 21, dicitur de equo, per quem praedicator
intelligitur: in occursum pergit armatis. Glossa: quia prave ac male
agentibus se pro defensione iustitiae opponit; et interlinearis: etiam
cum ipse non quaeritur. Ex quo patet quod sanctorum praedicatorum est
iniquos perturbare, etiam eos qui eis molestias non inferunt. Sed
tamen hoc non faciunt sancti ex odio, sed ex amore: unde I Cor.
V, 5, super illud, tradere huiusmodi in interitum carnis, ut
spiritus salvus (sit) etc., Glossa: ex his verbis manifestat
apostolus non se odio, sed amore illud fecisse; et infra: sic et
Elias et alii viri boni nonnulla peccata morte punierunt: quia sic et
viventibus utilis metus incutiebatur; et illis qui morte puniebantur,
non ipsa mors nocebat; sed peccatum, quod augeri posset si viverent,
minuebatur. Unde non proprie persecutio potest dici, quam sancti
malis inferunt; cum non totaliter eos insequantur, ut in malo eorum
finem constituant, sed in bono eorum, ut corrigantur, vel a peccato
desistant; vel saltem in bono aliorum, ut metu coerceantur vel ab
impiis liberentur. Aliquando tamen persecutionis nomen accipit
praedicta punitio propter poenae similitudinem. Unde Augustinus ad
Bonifacium comitem, et habetur 23, quaest. 4, cap. si
Ecclesia: si verum dicere vel agnoscere volumus, est persecutio
iniusta, quam faciunt impii Ecclesiae Christi; est persecutio
iusta, quam facit Ecclesia Christi et impiis. Item. In Psalmo:
persequar inimicos meos (...) donec deficiant: et alibi,
detrahentem secreto proximo, hunc persequebar.
Ad illud ergo quod primo obiciebatur, dicendum, quod,
sicut iam probatum est, sancti non ex odio, sed ex amore malos puniunt
vel puniri procurant: in hoc enim eis non nocent, sed prosunt, ut
supra dictum est.
Ad secundum dicendum, quod praedicatores non debent
aliis mala inferre ut eorum intentio in malis ipsis quiescat, quasi
poenis delectentur; debent tamen mala poenae inferre vel per se vel per
alios, propter aliquod bonum vel eius qui punitur, vel aliorum, ut
prius dictum est.
Ad tertium dicendum, quod ille qui ex zelo caritatis,
alicuius punitionem procurat, non reddit malum pro malo, sed magis
bonum pro malo, cum ipsa poena sit utilis ei qui punitur. Sunt enim
poenae medicinae quaedam, ut 2 Ethic. dicitur: et Dionysius dicit
in 4 cap. de Div. Nom.: puniri non est malum, sed fieri poena
dignum. Similiter hoc quod prohibemur adversarios referire,
intelligendum est ne referiamus ex odio vel livore vindictae.
Ad quartum dicendum, quod sancti, sicut dictum est,
alios non puniunt vel non puniri procurant nisi propter correctionem
eorum vel aliorum. Quandoque autem aliqui ex impunitate insolentes
redduntur, et ad peccandum proniores. Eccle. VIII, 11:
etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo
timore filii hominum perpetrant mala: et tunc sancti contra malos
poenis utuntur. Quandoque autem clementia magis proficit ad
correctionem; et tunc sancti poenas impediunt vel remittunt: unde
Luc. IX, 55, super illud, nescitis cuius spiritus estis etc.;
dicit Glossa: non semper in eos qui peccant, est vindicandum: quia
nonnunquam prodest tibi amplius clementia ad patientiam, lapso ad
correctionem; et hac de causa Simon et Iudas adversariorum poenas
impediverunt.
Ad quintum dicendum, quod dilectores mundi iniuste
persequuntur eos qui sunt dilectores Dei; sed iuste ab eis
persecutionem patiuntur, ut patet ex auctoritate Augustini supra
inducta.
Ad sextum dicendum, quod, iam patet ex dictis, quod
sancti non procurant aliorum poenam nisi propter aliquam utilitatem; et
hanc utilitatem pro praemio computant: unde ex hoc non incurrunt notam
inanis gloriae.
Ad septimum dicendum, quod, sicut Glossa ibidem
dicit, apostoli adhuc rudes, et modum vindicandi ignorantes, non ex
amore correctionis aliorum, vel malitiae finiendae in illis, sed ex
odio vindictam desiderant. Hanc autem ignorantiam dominus
reprehendit. Postquam vero eos de vera proximi dilectione docuit,
aliquando potestatem tribuit tales vindictas exercendi, sicut Petro in
Ananiam et uxorem eius: quorum mors viventibus utilem metum incussit,
et in illis qui puniebantur, peccatum, quod augeri poterat si
viverent, finivit: et hoc idem habetur in Glossa I Cor. V, 5,
super illud, tradere huiusmodi Satanae et cetera. Vel dicendum,
quod ideo dominus increpavit discipulos poenam Samaritanorum petentes,
quia videbat eos clementia facilius posse converti: unde Glossa ibidem
dicit: denique Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis
arcetur.
|
|