|
1. Nunc quinto restat videre, quomodo ostendere
nitantur, quod religiosi non debent quaerere ut hominibus placeant.
Quia in Psalmo dicitur: Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus
placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
2. Item. Ad Gal. I, 10: si adhuc hominibus
placerem, Christi servus non essem. Ergo religiosi qui se servos
Christi profitentur, non debent quaerere ut hominibus placeant.
3. Item. I Cor. IV, 11, super illud, usque in
hanc horam esurimus et sitimus etc., Glossa: libere et sine
adulatione praedicantes, et gesta pravae vitae malorum arguentes,
gratiam non habent apud homines. Si ergo religiosi debent libere et
sine adulatione veritatem praedicare, non debent quaerere quod
hominibus placeant.
4. Item. Gregorius in pastorali: adulterinae
cogitationis reus est, si placere puer sponsae oculis appetit, per
quem sponsus dona transmisit. Sponsam autem ibi Ecclesiam vocat,
puerum autem Dei ministrum. Ergo si religiosi, qui se Dei ministros
profitentur, hominibus placere quaerant, adulterinae cogitationis sunt
rei.
5. Item. Desiderium hominibus placendi procedit ex
amore sui. Sed, sicut dicit Gregorius in pastorali, auctori reddit
aliquem extraneum amor suus. Ergo per hoc quod aliquis homini placere
quaerit, Deo extraneus redditur.
6. Item. Illud quod in vitium sonat, debet praecipue
a religiosis caveri. Sed esse placidum sonat in vitium; ut patet per
philosophum in 4 Eth. Ergo religiosi quaerere non debent ut
hominibus placeant. Et ita ex huiusmodi ostendere volunt, quod nullo
modo aliquis debeat quaerere hominibus placere.
Sed hoc esse falsum, multipliciter ostenditur. Dicitur
enim ad Rom. XV, 2: unusquisque proximo placeat in bonum, ad
aedificationem. Item I ad Cor. X, 32: sine offensione estote
Iudaeis et gentibus et Ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus
placeo. Item Rom. XII, 17: providentes bona non solum coram
Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Hoc autem non esset
necessarium, si non oporteret curare an hominibus placeremus. Ergo
quilibet curare debet ut hominibus placeat. Item. Matth. V,
16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videntes opera vestra
bona glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Sed nullus movetur
ad glorificandum Deum ex bonis operibus nisi per hoc quod sibi
placent. Ergo quilibet studere debet ut opera sua sint talia quae
aliis placeant. Ad horum ergo evidentiam sciendum est, quod tribus
modis prohibetur ne aliquis hominibus placere quaerat. Uno modo ne
propter se ipsum placere quaerat, quasi in humano favore finem
constituens, sed hoc quod hominibus placere curat, debet aliquis
referre ad aliquod ulterius bonum, scilicet vel Dei gloriam, vel
proximorum salutem: et hoc est quod Gregorius dicit in pastorali:
sciendum est quod oportet ut rectores boni placere hominibus appetant:
sed ut suae aestimationis dulcedine proximos in affectum veritatis
trahant; non ut se amari desiderent, sed ut dilectionem suam quasi
quandam viam faciant, per quam corda audientium ad amorem conditoris
introducant. Difficile quippe est ut quaelibet recta denuntians
praedicator qui non diligitur, libenter audiatur. Et infra: quod
bene Paulus insinuat, cum sui nobis studii occulta manifestat,
dicens: sicut et ego per omnia omnibus placeo: qui tamen rursus
dicit: si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
Placet ergo Paulus, et non placet: quia in eo quod placere appetit,
non se, sed per se hominibus veritatem placere quaerit. Alio modo
quando aliquis, ut placeat hominibus, facit aliquid per quod Deo
displicet; et hoc est quod Hieronymus dicit super epistolam ad Gal.
exponens illud, si hominibus placerem etc.: si inquit fieri potest ut
pariter Deo et hominibus placeamus; placendum est et hominibus. Si
autem aliter non placemus hominibus, nisi Deo displiceamus, Deo
magis quam hominibus placere debemus. Tertio modo quando aliquis quod
in se est facit exterius, et tamen ab aliis temerarie iudicatur. Tunc
ergo sibi debet sufficere quod Deo placeat in conscientia, non curans
quod hominibus non placeat, qui perverse iudicant; et hoc est quod
habetur in Glossa Augustini ad Gal. I, 10, super illud, si
adhuc hominibus placerem etc.: sunt, inquit, homines temerarii
iudices, detractores, susurrones, murmuratores, quaerentes suspicari
quod non vident, quaerentes etiam iactare quod non suspicantur.
Contra tales sufficit testimonium conscientiae nostrae.
Et secundum hoc de facili patet responsio ad omnia
obiecta. Quod enim dicitur, dissipavit ossa eorum qui hominibus
placent, intelligendum est de illis qui ita hominibus placere volunt
quod in hoc finem constituant; et qui ut hominibus placeant, Deum
offendunt.
Et similiter intelligendum est quod dicitur ad Gal.
I, 10: si hominibus placerem etc., ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum, quod quamvis illi qui veritatem
annuntiant, malis displiceant, qui corrigi nolunt; tamen ex hoc ipso
bonis placent, qui correctionem amant: unde dicitur Prov. IX,
8: argue sapientem, et diliget te.
Ad quartum dicendum, quod verbum Gregorii est
intelligendum, quando aliquis ita hominibus placere quaerit ut in hoc
finis constituatur; ut scilicet eo modo ametur quo Deus amari debet,
ne scilicet aliquid quocunque modo contra Deum fiat: quod patet ex hoc
quod immediate praemittit: hostis, inquit, redemptoris est qui per
recta opera quae facit eius vice, ab Ecclesia amari concupiscit.
Ad quintum dicendum, quod verbum Gregorii est
intelligendum de inordinato sui amore, ex quo procedit ut aliquis
propter se hominibus placere quaerat.
Ad sextum dicendum, quod placidus secundum philosophum
non dicitur qui qualitercumque hominibus placere quaerit, sed qui in
hoc excedit; dum scilicet placere quaerit plusquam oportet, vel in
quibus non oportet: eum enim qui secundum quod oportet aliis placere
studet, amicum ibidem vocat.
|
|