|
1. Sexto videamus quomodo nituntur ostendere, quod
religiosi non debent gaudere de his quae Deus per eos magnifice
operatur. Luc. enim X, 20, dicitur: in hoc nolite gaudere,
quia spiritus vobis subiiciuntur. Ergo eadem ratione nec de aliis
magnifice per eos factis gaudere debent.
2. Item. Iob XXXI, 25-27, dicitur: si
laetatus sum super divitiis meis multis, et quia plurima reperit manus
mea. Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et
laetatum est in abscondito cor meum; quasi dicat, male mihi accidat:
quod exponens Gregorius dicit: quia sanctum virum intelligentiae
scientia non corrupit, de multis divitiis gaudere despexit. Quia vero
eum magnitudo operis non inflavit, solem fulgentem non vidit. Quia
autem illum nec fama laudabilis extulit, clare incedentem lunam minime
attendit. Ergo patet quod non debent nec de scientia nec de fama nec
de operibus gaudere.
3. Item. Gaudio alicuius rei gloria circa rem illam
adiungitur. Sed homo non debet gloriari de bonis propriis, secundum
illud Ier. IX, 23: non glorietur sapiens in sapientia sua, et
non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in
divitiis suis. Ergo nec de bonis quae per eum fiunt, aliquis gaudere
debet: et sic videtur ostendi, quod nullo modo aliquis gaudere debeat
de bonis quae Deus per eum facit.
Sed quod hoc sit falsum, manifeste ostenditur per illud
Act. XI, 21-23, ubi dicitur, quod multus numerus credentium
conversus est ad dominum, scilicet ad praedicationem quorundam
fidelium. Pervenit autem sermo ad aures Ecclesiae super istis; et
miserunt Barnabam usque ad Antiochiam: qui cum pervenisset, et
vidisset gratiam domini, gavisus est. Gaudebant ergo apostoli de hoc
quod per eorum fratres et socios fructus in Ecclesia fiebat. Item.
Act. XV, 3, dicitur de Paulo et Barnaba, quod deducti ab
Ecclesia pertransibant per Phoenicem et Samariam, narrantes
conversionem gentium; et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
Ex hoc etiam habetur idem quod prius. Item. Phil. IV, 1:
itaque fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona
mea. Ergo patet quod apostolus gaudebat de illis quos ad Christum
converterat. Ergo religiosi et alii perfecti viri gaudere possunt in
illis quae Deus per eos magnifice facit, praecipue in conversione
aliorum. Item. Nullus gratias agit de hoc in quo non credit sibi
gratiam esse factam. Sed nullus reputat sibi gratiam fieri de hoc de
quo non gaudet. Si ergo non est gaudendum de his quae Deus per eum
magnifice operatur, non sunt de hoc gratiae agendae: quod est omnino
absurdum. Item. Secundum philosophum in I Ethic., nullus est
iustus qui non gaudet iustis operationibus: et huic concordat quod
dicitur in Psalmo: servite domino in laetitia. Sed nihil
magnificentius Deus per aliquem facit, quam opus iustitiae, quo ei
servitur. Ergo sancti viri gaudere debent de his quae Deus per eos
magnifice operatur. Ad horum ergo evidentiam sciendum est, quod
gaudium non est nisi de bono: unde secundum ordinem bonorum est de eis
gaudendum: et ideo finis laetitiae in solo summo bono ponendus est,
quo proprie dicimur frui; aliis autem rebus hoc modo gaudere debemus,
ut in tali gaudio finis non ponatur, sed referatur ad ultimum finem.
Qui ergo gaudet de bonis quae Deus per eum operatur, hoc gaudium in
Deum referens, recte gaudet: quod contingit dum aliquis propter hoc
gaudet de his quae Deus per eum facit: quia videt hoc in gloriam Dei
cedere, et suam et aliorum salutem. Si autem aliter gaudeat, suis
operibus fruitur, et peccat. Unde et Gregorius in moralibus exponens
praefata verba Iob, sic dicit: nonnunquam etiam sancti viri de bona
sua opinione gaudent. Sed cum per hanc ad meliora proficere audientes
pensant, non iam de opinione sua, sed de proximorum utilitate
gaudent: quia aliud est favores quaerere, et aliud de profectibus
exultare.
Et per hoc de facili patet responsio ad obiecta. Quod
enim dicitur Luc. X, 20: in hoc nolite gaudere, quod spiritus
vobis subiiciuntur, est intelligendum quod de hoc gaudere non debeant
quantum pertinet ad spirituum depressionem, sed quantum pertinet ad
Dei et suam exaltationem: unde dicit Glossa ibidem: prohibentur
gaudere de humiliatione Diaboli, qui per superbiam cecidit; sed
gaudeant in sua sublimatione. Vel dicendum, quod de hoc non debent
gaudere quasi de maximo bono, cum hoc possit fieri sine merito eius qui
talia operatur, ut Glossa ibidem dicit; sed principale gaudium eorum
esse debet de his quae eos ordinant ad vitam aeternam: unde et
sequitur: gaudete autem, quia nomina vestra et cetera.
Ad secundum dicendum, quod verba Iob sunt intelligenda
de gaudio elationis: et hoc etiam patet in verbis Gregorii inductis.
Superbum autem gaudium est, quando aliquis de bonis quae Deus per eum
facit, quasi propria gloria delectatur.
Ad tertium dicendum, quod ille qui gaudium de quo
agitur, refert in Deum, non in se ipso gloriatur; sed gloriatur in
Deo in quem refert hoc de quo gloriari posset.
|
|