|
1. Nunc septimo restat ostendere quomodo ostendere
nitantur, quod religiosi non debent in familiis principum et magnatum
conversari. Matth. enim XI, 8 dicitur: ecce qui mollibus
vestiuntur, in domibus regum sunt. Sed mollibus vestiri religiosis
non competit, cum statum poenitentiae profiteantur. Ergo in domibus
regum et principum religiosi esse non debent.
2. Item. Glossa ibidem dicit: rigida vita et
praedicatio debet declinare mollium palatia, quae frequentant mollibus
induti, videlicet adulantes: et sic idem quod prius.
3. Item. Luc. IX, 11, super illud, loquebatur
illis de regno Dei, dicit Glossa: illis non otiosis, non in
civitate synagogae, vel saecularis dignitatis, residentibus, sed
inter deserta Christum quaerentibus, caelestis gratiae alimoniam
impartitur. Si ergo religiosorum vita ad hoc est ordinata ut aliquis
alimoniam caelestis gratiae consequatur a Christo, non debent
religiosi cum his qui sunt in saeculari dignitate, commorari.
4. Item. Hieronymus ad Paulinum presbyterum:
multitudines hominum et officia et salutationes et convivia quasi
quasdam catenas fugias voluptatum. Sed in curiis principum conveniunt
multitudines, et convivia frequentantur. Ergo religiosi ibi morari
non debent.
5. Item. Boetius dicit in Lib. de consolatione,
quod illi qui in potentia gloriantur, quaerunt vel regnare, vel
regnantibus adhaerere. Sed hoc est reprobabile in religiosis, qui
humilem vitam elegerunt, quod in potentia glorientur. Ergo
regnantibus adhaerere non debent.
6. Item. Cum honores ad superbiam vitae pertineant,
quae est unum de tribus quae in mundo reprobantur; religiosi, qui
mundo abrenuntiaverunt, debent ab his quae ad honorem pertinent,
abstinere. Sed hoc videtur ad honorem pertinere quod aliquis praedicet
in curiis regum vel principum, vel synodis, ubi multitudo hominum
congregatur. Ergo religiosi se de talibus intromittere non debent.
Et sic nituntur concludere, quod religiosi nullatenus debent in curiis
regum vel principum conversari.
Sed hoc manifeste falsum ostenditur ex hoc quod multi
sancti viri cum regibus et principibus commorati sunt. Ioseph enim
moratus est in curia Pharaonis: de quo in Psalmo dicitur: constituit
eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Moyses
etiam in domo filiae Pharaonis nutritus est, ubi et instructus omni
sapientia Aegyptiorum perhibetur, Act. VII, 22. Nathan etiam
propheta inter familiares David et Salomonis computatur. Daniel
etiam in curia regis Babylonis constitutus est princeps super omnes
provincias Babylonis, et postulavit a rege, et constituit super opera
provinciae Babylonis Sidrach, Misach et Abdenago. Ipse autem
Daniel erat in foribus regis: Dan. II, 49. Glossa: a regis
latere non recedens, honoratus familiaris. Nehemias etiam pincerna
regis Persarum fuit, ut habetur Nehem. II. Mardochaeus etiam
factus est princeps in curia Assueri, Est. VIII, 2. In novo
etiam testamento in regum palatiis aliqui sancti morati leguntur: unde
Phil. ult. dicitur: salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de
domo Caesaris sunt. Sebastianus etiam in curia Diocletiani inter
primos palatii fuisse legitur. Similiter Ioannes et Paulus fuerunt
de familia Constantini Augusti. Et Gregorius etiam in Prol.
Moral. narrat, quod in terreno palatio excubabat, ubi multi ex
monasterio fratres germana caritate devicti secuti sunt eum. Non est
ergo illicitum viris perfectis, et viris religiosis in curiis regum
commorari. Ut ergo appareat quid in hac controversia sit tenendum,
sciendum, quod sancti viri aliquid propter se quaerunt, aliquid
propter alios. Propter se quidem quaerunt Christo semper per
contemplationem inhaerere vel in hoc mundo, quantum praesentis vitae
infirmitas patitur, vel in futura vita, ubi eum plenissime
contemplentur. Sed propter alios interdum coguntur a desiderata
contemplatione discedere, et se actionum tumultibus implicare. Sic
ergo et in desiderio habent quietem contemplationis; et tamen propter
salutem proximorum patienter sustinent laborem actionis. Unde Paulus
Phil. I, 23: coarctor e duobus, desiderium habens dissolvi et
esse cum Christo; permanere autem in carne necessarium propter vos.
Gregorius etiam in Homil. 4 secundae partis super Ezech. ait:
menti sponsum suum fortiter amanti una solet esse consolatio, si per
hoc quod ipsa a visione differtur, aliorum animae per eius verba
proficiant, et ad caelestem sponsum amoris facibus inardescant. Et
hac necessitate convenit quod sancti quandoque multitudinibus se
ingerant, et magnatum gratiam et consortia quaerunt, non favore humano
vel potentia delectati, sed ut plures ad viam salutis trahere possint:
quia, ut dicit Augustinus 8 Confess., qui multis sunt noti,
multis sunt auctoritati ad salutem, et multis praeeunt assecuturis:
quia, ut ipse infra dicit, plus hostis vincitur in eo quem plus
tenet, et de quo plures tenet. Plus autem tenet superbos nomine
nobilitatis, et de his plures nomine auctoritatis: et ideo urgente
caritate, nobilium et auctoritatem habentium sancti consortia
quaerunt, ut per eos pluribus possint proficere ad salutem; et nisi
hoc facerent, essent merito arguendi. Unde dicit Gregorius in
Pastoral.: qua mente is qui proximis profuturus enitesceret,
utilitati ceterorum secretum praeponit suum, quando ipse summi patris
unigenitus, de sinu patris egressus est ad publicum nostrum.
His visis, facile est respondere ad obiecta. Quod
enim dicitur Matth. XI, 8: qui mollibus vestiuntur etc., satis
aperte ostenditur, de his loqui qui in curiis regum morantur ut ibi
suas perficiant voluptates.
Similiter quod dicit Glossa Luc. IX, 11: non
otiosis etc., intelligitur de illis qui in civitate vel saeculari
dignitate resident, ibi quietem habentes. Sed sancti quietem suam in
Deo solo habent, et in ipso resident; quod autem eos oporteat in
dignitatibus vel cum multitudine commorari, magis laborem reputant quam
quietem.
Quod autem dicit Hieronymus, multitudines hominum
etc., patet quod loquitur de frequentantibus multitudines et
huiusmodi, non ad fructificandum, sed ad delectandum: quod patet ex
hoc quod sequitur: quasi catenas fugias voluptatum.
Similiter quod Boetius dicit, illi qui in potentia
etc., manifeste apparet verum esse. Non tamen sequitur, si illi qui
in potentia gloriantur, volunt potentibus adhaerere, quod e converso
omnes qui potentibus adhaerere volunt, in potentia delectentur; cum
hoc possit fieri propter aliam causam, ut dictum est.
Similiter etiam quamvis praedicare multitudini sit
honorificum, non tamen sancti in hoc gloriam suam quaerunt, sed Dei;
imitantes eum qui dicit Ioan. VII: ego gloriam meam non quaero,
sed eius qui misit me.
|
|