|
Quomodo religiosos infamant mala si qua in eis sunt extendendo.
Viso igitur quomodo blasphemando perversi homines iudicium de rebus
pervertunt; nunc videndum est quomodo pervertunt iudicium de personis.
Forte autem posset alicui videri quod detractiones quae personis
irrogantur, essent tolerandae sine contradictione: tum quia, ut
Gregorius dicit 9 Hom. primae partis super Ezech., perversorum
derogatio vitae nostrae approbatio est: quia iam ostenditur nos aliquid
iustitiae habere, si illis displicere incipimus qui non placent Deo:
iuxta illud quod dicitur Ioan. XV, 18: si mundus vos odit
etc.; tum etiam quia humana iudicia sunt parvipendenda, secundum
apostolum I Cor. IV, 3: mihi pro minimo est ut a vobis iudicer,
aut ab humano die: et praecipue cum nostrae conscientiae Deum testem
habeamus, secundum illud Iob XVI, 20: ecce in coelo testis meus
et cetera. Sed interius considerantibus apparet huiusmodi detrahentium
linguas esse efficaciter reprimendas propter tria.
Primo, quia eorum detractio non ad unam personam aut ad plures
determinatas fertur, sed ad totum religiosum collegium. Unde eorum
temeritati est viriliter resistendum, ne oves Christi passim luporum
morsibus lacerentur. In detestationem enim mercenarii dicitur,
Ioan. X, 12, quod mercenarius videt lupum venientem, et dimittit
oves, et fugit. Lupus autem, ut Glossa ibidem dicit, est vel
violentus, qui corporaliter vastat, vel Diabolus qui spiritualiter
dissipat. Reprehenduntur etiam quidam Ez. XIII, 5: non
ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum pro domo Israel.
Secundo, quia eorum vitam denigrare nituntur quibus non solum
conscientia necessaria est propter se ipsos, sed etiam fama, ut in
proximo per praedicationem proficere possint. De istis enim
detractoribus, Gal. IV, 30, dicit Glosa, super illud eiice
ancillam etc., omnes qui in Ecclesia terrenam felicitatem quaerunt,
adhuc ad Ismael pertinent. Ipsi sunt qui contendunt spiritualibus
proficientibus, et detrahunt illis, et habent labia iniqua et linguas
dolosas. Et ideo talibus detractoribus resistendum est. Ut enim
dicit Gregorius in Homil. praedicta, hi quorum vita in exemplum
imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium sibi verba
compescere; ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant;
et in pravis moribus remanentes, bene vivere contemnant. Unde et
Ioannes detrahentis sibi verba compescuit in epistola ad Gaium cum
dixit: si venero, commoveam eius opera quae facit, verbis malignis
garriens in nos; et Paulus II ad Cor. X, 10: epistolae,
inquiunt, graves sunt et fortes et cetera.
Tertio, quia non in hoc sistunt ut infament, sed ad hoc
tendunt ut totaliter extirpent. Quod manifeste apparet ex hoc quod
praelatos inducunt ut eos faciant ab omnibus evitari, ut in necessariis
eis non provideatur, et ad eorum consortium nullus admitti
permittatur. Quod quidem consilium significatur Isai. VII,
5-7: eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim
et filius Romeliae, dicentes: ascendamus ad Iudam, et suscitemus
eum, et avellamus eum ad nos. Sed, ut ibi subditur, non erit istud
et non stabit. Ista sunt etiam consilia de quibus dicitur Ier.
XI, 19: cogitaverunt super me consilium, dicentes: eradamus eum
de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius. Sed in
consilium eorum non veniat anima mea, dicit Iacob Genes. penult.,
unde eorum crudelitas non debet amplius tolerari. Ut enim dicitur
Esth. VII, 4: traditi sumus ego et populus meus, per eorum
scilicet perversa consilia, ut conteramur, et iugulemur, et
pereamus. Atque utinam in servos et ancillas venderemur: essetque
tolerabile malum, et gemens tacerem. Dicitur etiam Eccli. IV,
26: ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam
tuam mendacium.
Ut ergo eorum detractionibus resistatur, sciendum est, quod
ipsi in sua detractione quadrupliciter procedunt. De viris enim
spiritualibus mala, si qua sunt vera, extendunt; dubia asserunt;
falsa confingunt; bona pervertunt.
|
|