|
Extendunt siquidem mala, quae in religiosis inveniri
possunt, tripliciter. Primo quantum ad tempus, ea videlicet quae
ante conversionem ab eis perpetrata sunt, in eorum contumeliam
commemorando. Exponentes enim hoc quod dicitur II Tim. III,
2: erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi etc.
contra religiosos, dicunt in eorum opprobrium, hoc de eis intelligi;
quia ex statu in quo huiusmodi peccatis detinebantur, ad statum
religionis pervenerunt, quam ipsi detractores sectam penetrantium domos
appellant. Sed in hoc manifeste errare convincuntur: quia, ut dicit
Gregorius in moralibus, exponens illud Iob XXVIII, 2: ferrum
de terra tollitur, tunc ferrum de terra tollitur, dum fortis
propugnator Ecclesiae a terrena, quam prius tenuit, actione
separatur. Non ergo debet in eo despici quicquid fuit, qui iam coepit
esse quod non fuit. Et apostolus I Cor. VI, 11, post multorum
enumerationem peccatorum subiungit: et haec quidem fuistis, sed abluti
estis, sed iustificati estis et cetera. Expositio etiam eorum contra
intentionem est apostoli. Non enim vult quod prius fuerint tales
quales praedixerat, et postea penetratores domorum efficiantur; sed
quia simul dum domos penetrant, sunt de numero eorum peccatorum quos
prius enumeraverat. Secundo extendunt quo ad personas; ut videlicet
quod ab uno vel duobus geritur, toti religioni imponere praesumant;
sicut cum dicunt, quod non sunt cibis sibi appositis contenti,
lautiora quaerentes, et multa alia huiusmodi: quae etiam si ab
aliquibus aliquando fiant, nullatenus sunt tali collegio imponenda.
Unde dicit Augustinus ad Vincentium Donatistam, et habetur 23,
quaest. 7, cap. quicunque: quisquis res pauperum, quas sub nomine
Ecclesiae tenebatis, non per iustitiam, sed per avaritiam tenet,
displicet nobis. Sed nec facile istud monstratis. Nonnullos
toleramus, quos corrigere vel punire non possumus: neque propter
paleam aream relinquimus domini, neque propter pisces malos rumpimus
retia domini. Non ergo propter hoc infamandum est religiosorum
collegium si aliqui ex eorum numero gravia etiam peccata committunt:
alias simili modo etiam apostolorum collegium vituperabile fuit propter
hoc quod dicitur Ioan. VI, 71: nonne duodecim vos elegi, et
unus ex vobis Diabolus est? Unde etiam Cant. II, 2, dicitur:
sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Glossa
Gregorii: nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt.
Sed tamen de his dici potest quod dicitur Ioan. III: ex nobis
prodierunt, sed ex nobis non erant. Tertio extendunt religiosorum
mala secundum quantitatem, videlicet eorum peccata levia ultra modum
aggravando. Non enim possunt in hoc mundo sine peccato vivere,
secundum illud I Ioan. I, 8: si dixerimus quia peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus. Sed tamen peccata levia, quae etiam in
quantumcumque perfectis inveniuntur, quasi gravia exaggerant, contra
illud Prov. XXIV, 15: ne insidieris, et quaeras iniquitatem
in domo iusti. Et ad hoc pertinet quod religiosos pseudoapostolos esse
dicunt his signis, quod quaerunt opulentiora hospitia, in quibus
melius procurentur; quod procurant aliena negotia, ut sic mereantur
hospitia; quod cupiunt bona temporalia illorum quibus praedicant, et
alia huiusmodi: quae etsi in vitium sonent, non tamen sunt tam
gravia, ut pro eis dici possint peccatores qui haec committunt, nedum
pro eis possint dici pseudoapostoli: unde super illud Gal. II,
15: nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores, dicit
Glossa: hoc nomen non est usitatum in Scriptura de illis qui, cum
iuste et laudabiliter vivant, non sunt sine peccato. Et sic eis
contingit quod dicitur Matth. VII, 3 quod scilicet vident
festucam in oculo fratris sui, et trabem in oculo suo non vident: ubi
dicit Glossa: multi praeventi maioribus, leviora in fratre malunt
vituperare et damnare quam emendare, pleni odio et invidia et malitia.
Implent etiam quod dicitur Matth. XXIII, 24: colantes
culicem, camelum autem glutientes, minima religiosorum peccata
mordaciter arguentes, sua gravia non curantes.
|
|