|
Nunc videndum est, quomodo dubia asserunt in
religiosorum infamiam. Dubia autem maxime sunt futura, et occulta
cordis, de quibus etiam iudicare praesumunt. De futuris quidem, cum
dicunt, quod erunt finaliter in moribus reprobi, et tandem in fide
erunt corrupti. De occultis vero cordium, dum dicunt, quod quaerunt
favorem mundi, quod quaerunt suam gloriam et non Christi, et multa
huiusmodi, in quibus manifeste temerarii iudices convincuntur, ut
patet per hoc quod habetur Rom. XIV, 13: non amplius
iudicemus: Glossa: in his duobus temerarium est iudicium: scilicet
cum incertum est quo animo quid factum sit, vel cum incertum est qualis
futurus sit qui nunc bonus vel malus manifeste apparet. Vel superbia
vel invidentia est de his iudicare: quod maxime faciunt qui magis amant
clamare et vituperare, quam corrigere et emendare. In hoc etiam sibi
quod solius Dei est, usurpant, scilicet scire futura, et secreta
cordium: unde dicitur Isai. XLI, 23: annuntiate quae futura
sunt et dicemus quia dii estis vos; et Ier. XVII, 9: pravum
est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego dominus
scrutans renes et corda; unde I Cor. IV, 5: nolite ante tempus
iudicare et cetera. Glossa: aliter enim iniuria iudici fit, si ante
sententiam eius a servo procedat sententia: quod intelligendum est in
illis quorum sibi dominus iudicium reservavit.
|
|