|
Iam restat videre, quomodo in diffamationem religiosorum
falsa confingunt. Et quia, ut diximus, ad conterendum est cor
eorum, ut dicitur Isai. X, 7, non sunt contenti quaelibet mala
confingere, sed gravissima, quibus eos suspectos reddant, et hominum
societate indignos et omnibus odiosos, et ut eos sua detractione
plenius opprimant; eis imponunt mala illa quae in Ecclesia pessima
inveniri possunt et secundum eius initium, ut in primitiva Ecclesia,
et secundum eius progressum, sicut secundum tempus quod nunc agitur,
et secundum eius terminum, sicut erit temporibus Antichristi. Dicunt
enim, eos esse pseudoapostolos, qui in primitiva Ecclesia
vituperantur. Dicunt eos esse fures et latrones et penetrantes domos,
quales per totum tempus Ecclesiae sunt cavendi. Dicunt eos nuntios
Antichristi, novissimorum temporum pericula procurantes, quales in
finali Ecclesia sunt timendi. A quibus tribus eos per ordinem
defendamus. Et primo quantum ad hoc quod pseudoapostoli dicuntur. Ut
ergo appareat quam fallaciter hoc nomen religiosis imponant; quid hoc
nomine significetur, videamus. Inveniuntur enim in sacra Scriptura
multa quae ad idem pertinent, sicut pseudoprophetae et pseudoapostoli
et pseudochristi; quae omnia in falsitatem sonant, et ad idem
pertinent, unde de eis idem est iudicium: quod patet ex hoc quod
habetur II Petr. II, 1: fuerunt et pseudoprophetae in populo,
sicut et in vobis erunt magistri mendaces. Prophetae autem et apostoli
officium est ut sit mediator inter Deum et populum, verba Dei populo
annuntiando, sicut habetur II Cor. V, 20: pro Christo
legatione fungimur tanquam Deo exhortante per nos. Unde ex duobus
dicitur aliquis falsus propheta vel falsus apostolus. Primo ex hoc
quod a Deo non est missus, prout dicitur Ier. XXIII, 21:
non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et
ipsi prophetabant. Secundo ex hoc quod verba domini non proponunt,
sed falsa de suo corde confingunt: unde in eodem cap. dicitur: nolite
audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos:
visionem cordis sui loquuntur non de ore domini. Et Ez. XIII,
6, haec duo tanguntur: vident, inquit, vana, et divinant
mendacium, dicentes, ait dominus, cum dominus non miserit eos. Et
additur tertium, quod ad pertinaciam falsitatis pertinet, cum
subditur: et perseveraverunt confirmare sermonem. Unde, cum
Ieremias quasi falsus propheta condemnaretur, haec duo a se removit,
Ier. XXVI, 15, inquiens: in veritate misit me dominus ad
vos, quantum ad primum: ut loquerer in auribus vestris omnia verba
haec, quantum ad secundum. Et haec duo in novo testamento
pseudoapostolos constituunt: videlicet quod non mittuntur a domino, et
quod falsam doctrinam disseminant. Intelliguntur autem a domino
mitti, etiam qui a praelatis Ecclesiae mittuntur: unde Augustinus ad
Orosium: apostolus interpretatur missus. Apostolorum quatuor sunt
genera: a Deo; a Deo per hominem; et per hominem tantum; et ex
se. A Deo, sicut Moyses; a Deo per hominem, sicut Iesus Nave;
per hominem tantum, sicut nostris temporibus multi favore vulgi in
sacerdotium subrogati sunt; ex se, sunt ipsi pseudoprophetae. Et
postea subiungit: illum cognosce missum a Deo quem non paucorum
hominum laudatio, vel potius adulatio eligit; sed illum quem vita et
mores optimi, et apostolicorum exactio commendat sacerdotum. Quod
etiam pseudoapostoli dicantur illi qui doctrinam haereticam
disseminabant, patet ex hoc quod habetur in Glossa ad Gal. I, 7,
super illud, nisi sint aliqui qui vos conturbent. Glossa: hi erant
pseudoapostoli, qui dicebant aliud Evangelium esse, et aliud legem
Moysi: et Marc. XIII, 22, super illud, exurgent
pseudochristi et pseudoprophetae etc. dicit Glossa: de haereticis
accipiendum est, qui contra Ecclesiam venientes, se christos esse
mentiuntur: quorum primus est Simon magus, extremus Antichristus.
Ad hoc autem quod aliquis non missus praedicet, vel falsam doctrinam
proponat, ex aliqua mala radice movetur: utpote vel ex avaritia lucrum
quaerens, vel ex superbia seu inani gloria. Contingit etiam huiusmodi
homines gratia Dei desertos per multa vitia diffluere et magna et
parva. Non tamen ex omnibus his radicibus vel huiusmodi vitiis
dicuntur pseudoapostoli vel pseudoprophetae: quia non omnis qui propter
lucrum praedicat vel propter favorem mundi, pseudoapostolus est; alias
non esset differentia inter mercenarium et pseudoapostolum. Qui enim
aliud quam fructum animarum et honorem Dei per praedicationem
quaerunt, mercenarii dicuntur, sive vera sive falsa annuntient, et
sive missi et sive non missi; sed pseudoapostoli vel pseudoprophetae
dici non possunt nisi quando non sunt missi, vel falsa annuntiant.
Similiter etiam non omnes peccatores qui verbum Dei annuntiant, vel
sacramenta ministrant, sunt pseudoapostoli vel pseudoprophetae. Veri
enim praelati sunt veri apostoli, qui tamen peccatis exigentibus
interdum peccatores inveniuntur. In hoc ergo detractorum, contra quos
agimus, insipientia sive malitia ostenditur, quia religiosos
pseudoapostolos vel pseudoprophetas nominare praesumunt ex quibusdam
signis, quorum quaedam peccata levia sunt, quaedam vero gravia, non
tamen ad duo praedicta pertinentia: utpote quia quaerunt honorem
proprium, quia quaerunt de inimicis vindictam, et quaedam alia
huiusmodi: quae etiam si omnia congregata essent in aliquo homine
praedicante, non tamen eum pseudoapostolum constituerent vel
ostenderent, dummodo vera praedicaret, et missus. De falsitate autem
praedicationis nihil proponere audent. Sed de hoc quod dicunt eos
praedicare non missos, quod ad rem pertinet, quam inaniter dicant,
patet ex his quae supra dicta sunt, cum de eorum praedicatione
ageretur. Unde relinquitur in hoc eos esse mendaces, quod eis tantum
crimen imponere praesumunt, religiosos, pseudoapostolos nominando.
Possent autem eadem astutia vel ipsimet vel quilibet alii de simili
crimine infamari. Cum enim pseudoapostoli multa egerint quae etiam
alii peccatores agunt, et interdum etiam iusti, licet ex alia causa,
in promptu esset arguere: pseudoapostoli leguntur hoc vel illud
fecisse; unde et illi qui hoc vel illud faciunt, sunt pseudoapostoli
reputandi. Sed in hoc argumento manifeste vanitas inveniretur, ut ex
dictis patet.
|
|