|
Nunc videndum est quomodo religiosis crimina imponant
quae Ecclesia toto temporis sui processu patitur: utpote quod dicunt
eos esse lupos, latrones, et penetrantes domos. Quod enim sint fures
et latrones, per hoc ostendere volunt, quia, ut dicunt, non intrant
per ostium in ovile ovium, dum confessiones audiunt, et praedicant et
docent aliunde quam per ostium. Ex quo manifeste insipientiae convinci
possunt. Quia ostium Christus est, ut per Glossam ibidem patet:
nec praelatus ostium dici potest: unde Glossa ibidem dicit, quod
ostium est sibi soli Christus retinuit. Non ergo intelligitur intrare
non per ostium qui non intrat per praelatum, sed qui non intrat per
Christum, sicut Iudaei, gentiles, philosophi, Pharisaei et
haeretici, ut ibidem Glossa exponit. Isti ergo fures dicuntur, quia
quod alienum est, suum dicunt; idest oves Dei suas faciunt, non
convertendo ad doctrinam Christi, sed ad suam. Latrones, quia quod
furantur, occidunt, retrahendo a fide, ut ex verbis Glossarum ibi
accipi potest. Et tamen, dato quod fures et latrones dici deberent
qui Christum annuntiant secundum veram doctrinam, non per praelatos
Ecclesiae; quam hoc sit a religiosis alienum, ex praedictis manifeste
apparet; nisi illum errorem aliquis sapiat, quod episcopus vel Papa
non sit immediatus praelatus cuiuslibet qui parochiali subditur
sacerdoti. Lupos autem rapaces eos dicunt, per hoc quod accedunt ad
ministrandum fidelibus Christi alimenta spiritualia, intrinsecus autem
intendunt refici de bonis carnalibus eorum; sicut lupi accedunt ad
oves, ut de carnibus earum reficiantur. In quo etiam manifeste
decipere convincuntur. Manifeste enim Ioan. X, 12, dominus
distinguit inter mercenarium et lupum. Hoc autem quod lupo imponunt,
Glossa mercenario attribuit, quae sic dicit: mercenarius est qui
quaerit quae sua sunt, non quae Christi; qui servit Deo, non
propter Deum, sed pro aliqua mercede. Illi ergo qui in hoc tantum
offendunt quod intendunt temporalia accipere, et pro eis praedicant,
mercenarii sunt, non lupi; nisi ipsi vel corporaliter vastent per
potentiam, sicut tyranni, vel spiritualiter dissipent, sicut
Diabolus et eius ministri haeretici, ut per Glossam ibidem patet.
Hoc etiam apparet ex hoc quod dicitur Act. XX, 29: scio quoniam
intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos: Glossa:
haeretici callidi in fraude, fortes in disputatione, crudeles in
occisione: hoc etiam quod habetur Matth. VII, 15: intrinsecus
autem sunt lupi rapaces; Glossa exponit quod specialiter hoc
intelligitur de haereticis, qui venenato animo et intentione nocendi
lupi sunt rapaces vel exterius, si copia datur, persequendo vel
interius corrumpendo. Quomodo etiam hoc sit temerarium iudicium,
iudicare de aliquibus quod carnalia principaliter intendant, quamvis
spiritualia seminantes carnalia accipiant, ex dictis patet. Dicunt
etiam eos esse penetrantes domos per hoc quod confessiones audiunt sine
licentia sacerdotum: sic enim penetrant domos conscientiarum: quod
probant per quandam expositionem Glossae quae habetur II Tim.
III, 6, super illud, ex his sunt qui penetrant domos etc.,
Glossa: penetrant domos: idest rimantur proprietatem uniuscuiusque;
et quos idoneos inveniunt, ducunt captivos. Proprietatem autem
cuiusque rimari non possunt, nisi confessiones audirent. Quia ergo
huic auctoritati multum innituntur, videamus intellectum eius.
Praedicit enim apostolus quod in novissimis diebus instabunt tempora
periculosa, erunt homines se ipsos amantes et cetera. Novissimi autem
dies, ut Augustinus dicit in epistola ad Hesychium, quandoque
dicuntur etiam ipsa apostolorum tempora: unde illud quod dicitur
Ioel. II, 28: in novissimis diebus effundam de spiritu meo
etc.: Petrus dicit esse completum in die Pentecostes, Act. II,
17. Quandoque etiam novissimus dies dicitur omnium ultimus: Ioan.
VI, 55: ego resuscitabo eum in novissimo die. Hic autem oportet
ut intelligantur novissimi dies, qui sunt illi novissimo
propinquiores, eo quod apostolus in futurum loquitur. Instabunt,
inquit, tempora periculosa, et erunt homines etc.: quod ad illud
pertinere videtur quod habetur Matth. XXIV, 12, quod
refrigescet caritas multorum, et abundabit iniquitas: unde Glossa
ibidem dicit: unde apostolus: erunt homines se ipsos amantes. Non
ergo verba apostoli sunt intelligenda quasi vitia quae connumerat, ullo
saeculo unquam defuerint; sed quia abundante malitia, in futuris
temporibus crescent. Quidam tamen in primitiva Ecclesia erant qui
etiam in illis vitiis abundabant: alias frustra diceret: et hos
devita: et quasi Timotheo quaerenti, quomodo possum vitare qui nondum
sunt? Respondet apostolus: ex his iam sunt illi qui penetrant domos
et cetera. Illa ergo vitia quae supra posuerat, ad futurum pertinere
vult; sed hoc quod dicit, ex his sunt qui penetrant domos, ad
praesens. Unde dicit: penetrant, non penetrabunt; captivas ducunt,
non ducent. Nec putandum est hoc loco pro temporis futuri verbis
praesentis temporis verba posuisse, ut Augustinus in eadem epistola
dicit. Erant ergo in primitiva Ecclesia aliqui ex hoc actu noti,
quod penetrabant domos etc., quos vult intelligi illis vitiis esse
irretitos quae in novissimis temporibus abundabunt. Qui autem fuerunt
isti, expressius exponit ad Tit. I, 10-11, ubi sic dicit:
sunt multi inobedientes et vaniloqui et seductores maxime qui de
circumcisione sunt, quos oportet redargui: qui universas domos
subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Sic ergo
hoc quod dicit, ex his sunt qui penetrant domos, de illis intelligit
qui latenter circumibant domos, falsam doctrinam disseminando; sive
intelligatur de domo conscientiae, sive de domo materiali; et
captivabant vinculis erroris: unde subiungit apostolus: homines
corrupti mente, reprobi circa fidem. Nec est intelligendum, ut ipsi
volunt, quod hoc quod dicit, reprobi circa fidem, accipiatur pro
futuro; quasi dicat: qui nunc penetrant domos in futuro erunt reprobi
circa fidem: quod patet tum ex hoc quod dicit praesentialiter, hi
resistunt veritati; tum ex hoc quod sequitur: sed ultra non
proficient; insipientia enim eorum manifesta erit: Glossa: per
bonos, praesertim per Ioannem apostolum, per quem in Asia
destruendos haereticos praedicit. Ex quo etiam patet quod de
haereticis apostolus loquitur. Unde dato quod religiosi confessiones
audirent sine licentia praelatorum, dummodo haereticam doctrinam non
seminarent, istis verbis apostoli non notarentur. Et sic etiam
exclusum est totum eorum figmentum, quo confingere nituntur occasione
horum verborum, per religiosos qui confessiones audiunt, novissimorum
temporum pericula imminere. Quomodo autem religiosi licite et utiliter
confessiones audiant, supra dictum est, cum de hoc ageretur.
|
|