|
Iam videamus quomodo mala quae in finali Ecclesia
timentur, religiosis imponant, dicentes eos esse nuntios
Antichristi. Ad quod persuadendum, ad duo ostendenda conantur.
Primo, quod nunc quasi e vicino tempora Antichristi immineant.
Secundo, quia nuntii Antichristi sunt specialiter religiosi qui
praedicant et confessiones audiunt. De quibus per ordinem agemus.
Quod autem non longe sint tempora novissima, ex hoc probare volunt
quod apostolus dicit, I Cor. X, 11: nos sumus in quos fines
saeculorum devenerunt; et I Ioan. II, 18: filioli, novissima
hora est; et Hebr. X, 37: qui venturus est veniet, et non
tardabit; et Iac. V, 9: ecce iudex ante ianuam assistit. Ex
quibus omnibus habere volunt, quod cum a temporibus apostolorum,
quando haec dicebantur, iam tantum temporis sit elapsum, quod nunc
prope immineat tempus Antichristi. Quae quidem verba si sic
intelligant ut tempus Antichristi propinquum esse denuntient, eo modo
loquendi quo temporis quantuncumque spatium in sacra Scriptura breve
solet accipi in comparatione aeternitatis, secundum quem modum dicitur
I Cor. VII, 29: tempus breve est; in nullo reprehensibiles
inveniuntur. Sed tamen haec eorum assertio ad suam sententiam
confirmandam efficaciam non habebit; quia videlicet volunt astruere
quod nunc sunt cavenda illa pericula quae propinquissimis temporibus
Antichristi praedicuntur futura, et quod per religiosos qui nunc
sunt, evenient; de quibus inquiri volunt a praelatis. Si autem ex
his verbis aliquod diffinitum tempus significari volunt, utpote quod
Antichristus veniet intra septem annos, aut centum, aut mille;
inveniuntur praesumptuosissimi multis auctoritatibus convicti. Dominus
enim Act. I, 7, quaerentibus discipulis de hoc ipso, respondit:
non est vestrum nosse tempora vel momenta quae pater posuit in sua
potestate; ex quo argumentatur Augustinus in epistola ad Hesychium,
quod si non est eorum nosse, multo minus aliorum. Et Matth.
XXIV, 36: de die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli
caelorum. Et hoc idem habetur Marc. XIII, 32, et II
Thess. II, 2: non moveamini a vestro sensu quasi instet dies
domini. Et Augustinus ad Hesychium loquens: dixisti: Evangelium
dicit, de die et hora nemo scit. Ego autem, inquit, pro
possibilitate intellectus mei dico, neque mensem neque annum adventus
ipsius sciri posse. Ita enim hoc videtur sonare tanquam non possit
sciri quo anno venturus sit, sed posset sciri qua hebdomade annorum,
vel qua decade; et infra: quod si ne hoc quidem comprehendi potest,
quaero utrum sic saltem possit diffiniri tempus adventus eius, ut eum
venturum dicamus infra istos, verbi gratia, vel quinquaginta, vel
centum annos, vel quotlibet seu maioris numeri seu minoris annorum; et
infra: si autem nec hoc te comprehendisse praesumis, hoc sentis quod
ego. In primitiva etiam Ecclesia, ut Hieronymus narrat in Lib. de
illustribus viris, et Eusebius in ecclesiastica historia, quorundam
doctrina est reprobata, propter hoc quod adventum domini instare
dicebant, sicut et isti nunc dicere videntur. Non ergo potest
quantumlibet spatium determinari, parvum vel magnum tempus, quo finis
mundi, in quo Christus et Antichristus expectantur, expectetur. Et
propter hoc dicitur I Thess. V, 2, quod dies domini sicut fur
veniet: et Matth. XXIV, 38: sicut in diebus Noe non
cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes; ita erit adventus
filii hominis. Unde etiam Augustinus in epistola ad Hesychium
proponit tres adventum domini expectantes: quorum unus citius, alter
tardius dominum putat esse venturum; tertius suam de hoc ignorantiam
confitetur: et hunc magis commendat, primum vero magis increpat. Ad
astruendam etiam suam intentionem, tali ratione utuntur. Ab adventu
Christi ultima aetas incepit; aliae vero aetates non duraverunt ultra
mille annos: unde cum iam ab adventu Christi multo plures quam mille
anni transierint, in brevi huius aetatis est terminus expectandus.
Cui rationi obviat Augustinus in Lib. LXXXIII quaestionum,
quaestione LX, senectus solet etiam tantum tenere temporis quantum
reliquae omnes aetates. Senectuti autem comparat istam ultimam
aetatem: unde concludit: aetas igitur ultima generis humani, quae
incipit a domini adventu usque in finem saeculi, quibus generationibus
computetur, incertum est. Et hoc utiliter Deus voluit latere, sicut
in Evangelio scriptum est, et apostolus testatur dicens, diem domini
tanquam furem esse venturum. Inducunt etiam octo signa, quibus
propinquum Antichristi adventum ostendere volunt; quorum primum
videtur sumi ex hoc quod dicitur Dan. VII, 25, de
Antichristo: putabit quod possit mutare tempora: Glossa: in tantam
elatus superbiam, ut leges et caeremonias mutare conetur. Unde cum
quidam iam Christi Evangelium mutare conentur in quoddam aliud
Evangelium quod dicunt aeternum, manifeste dicunt instare tempora
Antichristi. Hoc autem Evangelium de quo loquuntur, est quoddam
introductorium in libros Ioachim compositum, quod est ab Ecclesia
reprobatum: vel etiam ipsa doctrina Ioachim, per quam, ut dicunt,
Evangelium Christi mutatur. Quo supposito, istud signum nullum
est: quia temporibus apostolorum quidam Evangelium Christi mutare
voluerunt, ut patet Gal. I, 6: miror quod tam cito transferimini
ab eo qui vos vocavit in aliud Evangelium. Secundum signum assumunt
ex hoc quod habetur in Psalmo: constitue domine legislatorem super
eos: Glossa: Antichristum legis pravae latorem. Unde, cum
doctrina praedicta, quam legem Antichristi dicunt, sit Parisius
exposita, signum est Antichristi adventum instare. Sed doctrinam
Ioachim, vel illius introductorii, quamvis alia reprobanda
contineat, esse doctrinam quam praedicabit Antichristus, falsum est.
Ipse enim praedicabit se esse Deum, ut habetur II Thess. II,
4: ut in templo Dei sedeat tanquam sit Deus, et quod extollitur
supra omne quod nominatur Deus aut quod colitur. Quod si doctrinam
Antichristi intelligunt omnem falsam doctrinam, sicut et Antichristi
dicuntur omnes haeretici; tunc istud signum nullum est. Quia a
primitiva Ecclesia nullum tempus fuit in quo doctrinae haereticae non
proponerentur. I Ioan. II, 18: nunc autem Antichristi multi
facti sunt: Glossa: Antichristi sunt omnes haeretici. Tertium
signum assumunt ex hoc quod habetur Dan. V, 25, et Isai.
XXI, 9. Visa est in Babylone reproba, manus scribentis: mane,
thecel, Phares. Hanc autem Scripturam iam dicunt esse visam in
Babylone dilecta, scilicet Ecclesia. Mane enim interpretatur,
numeravit regnum tuum, et complevit illud, idest finivit. Per
Scripturam autem supradictam numeratur regnum Christi. Dicitur enim
quod durabit usque ad mille ducentos sexaginta annos. Thecel
exponitur, appensus es in statera, et inventus es minus habens: quia
in Scriptura praedicta Evangelio Christi praefertur aliud Evangelium
aeternum. Phares exponitur, divisum est regnum tuum, et datum est
Medis et Persis. Et similiter isti dicunt, quod regnum Ecclesiae
finietur, et ad alios transferetur. Unde, sicut Scriptura illa
significat terminum Babylonis instare, ita etiam haec Scriptura
significat terminum Ecclesiae. Sed hoc signum apparet esse frivolum
ex hoc quod dicit Augustinus, 18 de Civ. Dei, quod quidam
dixerunt, quod cultus nominis Christi debebat durare per trecentos
sexagintaquinque annos, deinde completo memorato annorum numero,
sumeret finem. Iam ergo ante tempus Augustini aliqui fuerunt qui
tempus Christi numeraverunt; et sic ista Scriptura non est de novo
visa. Unde per hoc non potest probari quod adventus Antichristi iam
de propinquo immineat. Augustinus etiam ibidem narrat, suo tempore
quosdam fuisse qui computabant annos ab ascensione Christi usque ad
ultimum eius adventum, quidam quadringentos, quidam quingentos, et
quidam mille: quos omnes confutat auctoritate domini dicentis: non est
vestrum nosse tempora vel momenta. Ibidem etiam hunc modum
argumentandi quo isti utuntur, improbat in quibusdam, qui ex decem
plagis Aegypti volebant sumere numerum persecutionum quas Ecclesia est
passura: quas dicit esse coniecturas humanas nulla veritatis firmitate
roboratas. In hoc etiam signo evidenter Scripturae quam reprobant,
assentiunt; cum et ipsi dicant Babylonem dilectam cito esse
destruendam, sicut et Scriptura quam improbant, asserebat. Patet
etiam similitudinem nullam esse: quia Scriptura illa quae visa est in
Babylone, divinitus est ostensa, unde erat indicium veritatis; sed
Scriptura de qua loquuntur, est ex errore confecta, unde ex ea nullum
potest elici argumentum. Alia vero quinque signa sumunt ex Evangelio
Matthaei, ubi dominus videtur ponere signa adventus sui. Quartum
quidem signum est ex hoc quod dicitur Matth. XXIV, 9: occident
vos, et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Dicunt
enim, quod hoc nunc impletur: quia quidam qui in Ecclesia videntur
esse sanctiores, correptionem non sustinentes, suos correctores
tradunt in tribulationem et mortem, et in odium hominum. Hoc vero
signum omnino nullum est; cum huiusmodi tribulationes sanctorum maxime
fuerint in ipsis apostolis et in martyribus, de quibus dominus hoc
praedicebat: nec adhuc aliquae similes persecutiones illis apparent.
Unde non est magis signum propinquitatis adventus Christi quam tunc
erat. Quintum signum sumunt ex hoc quod ibi subditur: et tunc
scandalizabuntur multi, quod dicunt nunc impleri, quando religiosi
diffamantur, et ex hoc homines scandalizantur. Sed ista expositio est
contra Glossam, quae ibi dicit: scandalizabuntur, idest discedent a
fide timore vel portentis, vel immanitate tormentorum. Unde patet hoc
esse completum temporibus martyrum. Et iterum non est novum quod
sancti viri ab impiis infamentur, cum dicatur etiam ipsis apostolis,
Matth. V, 11: beati estis, cum maledixerint vobis homines, et
dixerint omne malum adversus vos, mentientes. In ecclesiastica etiam
historia recitatur, quomodo tyranni procurabant fideles Christi
turpissimis vitiis infamari. Sextum signum accipiunt ex hoc quod
sequitur ibi: et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.
Quod dicunt nunc apparere, quando religiosi quidam apparent, quos
pseudoprophetas nominant, per hoc quod se ipsos commendant, et propter
alia quaedam huiusmodi. Sed haec eorum expositio patet esse perversa
per Glossam quae habetur Marc. XIII, 21, ubi eadem verba
leguntur: quae pseudoprophetas dicit esse intelligendos haereticos,
vel illos qui in populo Iudaeorum fuerunt seductores post Christi
passionem ante eversionem terrenae Ierusalem. Ad huius etiam
destructionem sufficit quod supra dictum est de pseudoprophetis.
Septimum signum accipiunt ex hoc quod ibidem subditur: et quoniam
abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum: quod dicunt
impleri, quando quidam qui videntur in Ecclesia maxime fidei
zelatores, dimittunt Evangelium Christi, et adhaerent Evangelio
aeterno: in quo ostenditur caritas quam habere debent ad Christum,
refriguisse. Sed in hoc plane mentiuntur: quia illi de quibus loqui
videntur, Evangelium Christi non dimittunt, nec alteri Evangelio
adhaerent. Et praeterea, dato quod hoc esset, nunquid (non) a
multis retroactis temporibus aliqui qui in Ecclesia videbantur
perfecti, novas haereses confinxerunt, Christi Evangelium
dimittentes, ut Pelagius, Nestorius, Eutyches et multi alii
huiusmodi? Nec in hoc tamen illorum caritas refrigescere ostenditur,
quod etsi praedictam doctrinam non sequantur, tamen non persequuntur.
Non enim persecutione indiget in quo defensor non invenitur; immo hoc
esset errores extirpatos sub specie correctionis suscitare, et auribus
populi inculcare: quod est maxime periculosum: unde Gregorius dicit
in 14 Moral., quod mortuo Eutychio haeretico, quia fere nullus
erat qui eius dicta sequeretur, dissimulavit eius dicta persequi, ne
in favillas videretur verba iaculare. Octavum signum sumunt ex hoc
quod ibi subditur: praedicabitur hoc Evangelium regni in universo
orbe: quod nunc impleri dicunt per se ipsos, qui haec signa et
pericula annuntiant, quae ab omnibus annuntiari volunt, secundum illud
II Tim. IV, 2: praedica verbum, insta opportune, importune;
intantum quod eos qui huiusmodi signa non praedicant, dicunt esse
pseudoapostolos, quia non habent oculos ante et retro, idest ad
cognoscendum praeterita et futura, sicut animalia de quibus legitur
Apoc. IV, 6. Sed hoc etiam eorum signum omnino nullum est.
Quidam enim eorum vanitati similes, etiam a tempore primitivae
Ecclesiae huiusmodi signa conficta annuntiabant, qui ab aliis
Catholicis et gravibus reprimebantur, ut habetur in ecclesiastica
historia: et Marc. XIII, 6, in Glossa super illud, multi
venient in nomine meo etc., quae sic dicit: imminente excidio multi
venerunt qui se esse christos dicerent, et iam tempus libertatis adesse
mentirentur. Multi etiam in Ecclesia temporibus apostolorum inter
cetera diem domini instare minati sunt. Sic ergo illi qui huiusmodi
signa praenuntiant, non computantur in numero illorum qui Evangelium
annuntiant, sed in numero eorum qui seducent multos. Unde quod
dominus dicit: praedicabitur hoc Evangelium regni etc., non refertur
ad praedicationem horum vanorum signorum, sed ad praedicationem fidei
Christianae, quae in universo orbe ante Christi adventum debet
annuntiari. Unde etiam Augustinus in epistola ad Hesychium probat
non instare adhuc diem domini, cum adhuc suo tempore essent gentes, in
quibus certissimum erat Evangelium Christi nondum esse praedicatum.
Patet etiam quod in hoc signo incidunt etiam in foveam quam fecerunt,
dum imponunt aliis quod quandam novam doctrinam Evangelium regni
nominant, et ipsi hic manifeste haec signa quae annuntiant,
Evangelium regni dicant. Haec etiam quinque ultima signa vana et
nulla esse, patet per Augustinum in epistola ad Hesychium, ubi sic
dicit: fortasse omnia quae a tribus Evangelistis dicta sunt de
Christi adventu, diligentius inter se collata atque discussa,
inveniantur ad hoc pertinere quod quotidie venit in corpore suo, quod
est Ecclesia: de quo adventu suo dixit: amodo videbitis filium
hominis sedentem et cetera.
|
|