|
Nunc videamus quomodo nituntur investigare qui sunt illi
per quos pericula novissimorum temporum imminebunt, quos appellant
nuntios Antichristi. Et procedunt tali deductione. Certum est,
inquiunt, quod isti seductores non erunt de barbaris, gentilibus et
Iudaeis. Hoc autem est contra id quod habetur Apoc. XX, 7:
seducet gentes quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog et Magog:
Glossa: has duas gentes ad litteram prius seducet, et per has ad
alias procedet. Vel secundum aliam expositionem, ibidem per Magog
intelliguntur omnes persecutores Diabolum intra se tegentes, et tandem
ad apertam persecutionem procedentes. Non ergo barbari a persecutione
Antichristi excluduntur, ut dicunt. Procedunt autem ulterius
ostendendo quod erunt Christiani, per hoc quod dicitur II Tim.
III, 5: habentes speciem pietatis: Glossa: idest Christianae
religionis. Et loquitur de illis per quos pericula novissimorum
temporum imminebunt. Sed in hoc errare noscuntur, quia illa vitia
quae ibi enumerantur ab apostolo, non sunt ita accipienda, quasi omnia
eisdem oporteat inesse, sed quaedam his, quaedam aliis. Unde non
oportet quod omnes illi per quos imminent illa pericula, habeant
speciem pietatis, sed eorum aliqui: sicut etiam in primitiva Ecclesia
patiebantur apostoli persecutionem et a fidelibus et ab infidelibus, ut
patet II Cor. XI, 26: periculis ex gentibus, periculis ex
falsis fratribus. Ulterius procedunt, quod isti nuntii Antichristi
non reperientur inter aperte malos. Hoc autem est expresse contra
Glossam super illud Psalmum: Deus quis similis erit tibi? Quae
totum illum Psalmum exponit, de persecutione Antichristi; et inter
ceteros Antichristi ministros per Philistiin dicit significari illos
qui sunt ebrii luxuria saecularium. Gregorius etiam in moralibus
exponens illud Iob XXX, 1: nunc autem derident me iuniores,
dicit haec esse verba Ecclesiae ab adversariis suis extremis temporibus
pressae: et postea subiungit: quorum virtus manuum erat mihi pro
nihilo, et vita ipsa putabantur indigni: quae postea et multa
sequentia de aperte malis et carnaliter viventibus exponit. Dicunt
etiam, quod tales Antichristi ministri inter eos qui videntur boni,
invenientur: quod probant per illud quod dicitur Matth. VII,
15: attendite a falsis prophetis, et per aliquas alias huiusmodi
auctoritates. Sed quamvis tales aliqui sint futuri, per quos
Antichristus seducet; nihilominus et alii non excluduntur, sicut
etiam in primitiva Ecclesia fideles per utrosque persecutiones
patiebantur. Quod etiam dicunt, quod nullus potest seducere nisi sit
apparens bonus, patet esse falsum; cum multo plures seducantur
deliciis huius mundi et terroribus quam etiam specie honestatis.
Procedunt ulterius, quod nuntii Antichristi invenientur inter eos qui
vacant studio litterarum: quod probare nituntur per hoc quod habetur
II Tim. III, 7: semper discentes, et nunquam ad scientiam
veritatis pervenientes. Quae probatio quam sit inepta, apparet cum
hoc referatur ad mulierculas seductas, ut ipse textus ostendit, magis
quam ad homines seducentes. Dato etiam quod ad seductores esset
referendum, ad illos pertineret qui studio vacantes, deviant a fidei
veritate; cum de haereticis verba illa sint exponenda, ut supra dictum
est. Hoc idem probare nituntur per hoc quod dicit Gregorius in Lib.
13 Moral., super illud Iob XVI, 10: hostis meus
terribilibus oculis et cetera. Sicut, inquit, incarnata veritas in
praedicatione sua pauperes idiotas et simplices elegit; sic e contrario
Antichristus ad praedicandum falsitatem suam astutos ac duplices,
atque huius mundi scientiam habentes electurus est. Sed qui sunt isti
praedicatores litterati quos Antichristus mittet, Gregorius infra
statim exponit, utens auctoritate Isai. XVIII, 2: qui mittit
in mari legatos in vasis papyri, super aquas: quod exponens dicit:
mittit in mari legatos, quia praedicatores suos in saeculo spargit.
In vasis papyri super aquas. Vasa papyri sunt corda saecularium
doctorum. In vasis igitur papyri super aquas legatos mittere, est
praedicationem suam in carnalium sapientium sensibus ponere, et
defluentes ad culpam populos vocare. Illi ergo litterati sunt
praedicatores Antichristi qui saeculariter viventes, populos ad
lascivias inducunt. Nec tamen si per litteratos Antichristus pericula
inducet, sequitur quod solum per eos. Procedunt ulterius deducendo,
quod inter illos litteratos inveniuntur nuntii Antichristi, quorum
consilium reputatur pretiosum, maximum et optimum, quasi si quis
consulat Deum, ut dicitur de Achitophel II Reg. XVI, 23.
Et quod seductores finalis Ecclesiae per Achitophel significantur,
probant per hoc quod Achitophel prius fuit cum David, et postea cum
Absalon: sic isti prius erunt cum Christo, postea cum Antichristo:
unde dicitur II Tim. III, 5: habentes speciem pietatis: et
postea sequitur: homines reprobi mente corrupti circa fidem: et per
illud quod dicitur Ioan. III: ex nobis prodierunt: Glossa:
nobiscum in sacramentis communicant. Sed ista probatio non est
efficax: quia non est intentio apostoli in verbis praemissis, quod
prius habeant speciem pietatis, et postea eam deponant ad infidelitatem
conversi; sed simul dum speciem habent pietatis superficie tenus,
virtutem eius abnegant, infideles existentes. Multi etiam haeretici
nobiscum in sacramentis conveniunt: aliqui enim sacramenta Ecclesiae
recipiunt, ad minus ad apparentiam. Dato etiam quod quantum ad hoc
per Achitophel significarentur, non tamen oporteret quod quantum ad
hoc quod Achitophel in consiliis fuit famosus. Hic etiam eorum
processus ex coniectura humana procedere apparet, sicut in illis qui
per plagas Aegypti futuras persecutiones Ecclesiae praedicere
voluerunt, ut supra dictum est. Adhuc procedunt ulterius, et
ostendere volunt quod tales nuntii Antichristi inter eos invenientur
qui sunt ad consilia obligati, per hoc quod dicit Gregorius super
illud Iob XXX, 12: ad dexteram orientis etc., ad dexteram
inquit orientis calamitates insurgunt; quia ad persecutionem Ecclesiae
prosiliunt qui electa membra redemptoris esse credebantur. Sed per hoc
non potest probari quod inveniantur inter ligatos ad consilia: quia
electa membra, quae per dexteram significantur, omnes bonos
intelligit: unde ibidem dicit: in hoc loco dexterae vocabulo fidelis
populus Ecclesiae sanctae designatur. Si etiam per membra electa non
significantur nisi perfecti, adhuc probatio non est efficax: quia
etiam aliqui sunt perfecti propter gradum caritatis, etiam si sint
matrimonio coniuncti: praelati etiam sunt perfecti quantum ad statum.
Unde per electa membra non possunt soli religiosi intelligi. Sed in
processu eius plane apparet fallacia consequentis. Probare etiam
nituntur hoc idem per hoc quod dicitur Matth. II, 13: futurum
est ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum: Glossa: quam cito
Christus in mundo apparuit, incepit in eum persecutio, quae
praefiguravit persecutionem sanctorum. Et ideo concludunt, quod sicut
in adventu Christi se opposuerunt Christo qui sapientiores et
sanctiores videbantur, scilicet Scribae et Pharisaei; ita etiam se
opponent fidelibus Christi in fine qui sapientes et sancti videntur,
scilicet litterati et religiosi. Sed haec probatio non est efficax:
quia etiam Christum non solum persecuti sunt Scribae et Pharisaei,
sed etiam principes sacerdotum, ut Anna et Caiphas; et principes
saeculares, ut Herodes et Pilatus. Nec illi qui Christum persecuti
sunt, erant simul omnes Scribae et Pharisaei, sed quidam Scribae
tantum, quidam Pharisaei tantum. Unde ex hoc non potest haberi quod
intendunt: quia haec ratio non magis tangit religiosos litteratos quam
illitteratos; nec eos magis quam praelatos et principes et doctores
saeculares. Ex his autem omnibus praedictis sic colligendo
concludunt. Patet ergo quod nuntii Antichristi erunt Christiani
apparentes boni, studiis litterarum dediti, in consiliis dandis
famosi, religiosi, ad consilia obligati: in qua conclusione quid
intendant, ostendunt. Eos enim quos infamare nituntur, ita
notificant, ac si eos exprimerent nominatim. Nihil enim differt
dicere Socratem et Sophronisci filium, si solus sit Sophronisci
filius Socrates. In quo eorum excusatio tollitur, et simul
ostenditur quod ad personas descendunt. Sed in hoc eorum processu
multipliciter errare convincuntur. Primo ex hoc quod nuntios
Antichristi definiunt tanquam unum hominum genus, cum ex diversis
statibus hominum ministros Antichristi futuros Glossa ostendit super
illum Psalmum: Deus, quis similis erit tibi? Secundo, quia etsi
diversae auctoritates de singulis quae colligunt, loquuntur, non tamen
potest haberi quod omnes conditiones praedictae in eisdem congregentur;
sed forte multi erunt seductores nuntii Antichristi, quorum alii erunt
religiosi, alii litterati, alii famosi in consiliis, et sic de
aliis: et forte non erunt aliqui de numero eorum in quibus omnia
praedicta conveniunt. Tertio, quia etsi inter istos invenirentur,
non tamen inter eos solos, ut probatum est. Unde haec probatio non
magis procedit contra eos quam contra alios. Quarto, quia etsi aliqui
talium sint futuri nuntii Antichristi, non tamen omnes tales, sed
aliqui forte pauci, sicut et de singulis statibus forte aliquos ad se
colliget Antichristus. Quinto, quia istae conditiones sunt bonae:
scilicet esse Christianum, litteratum, famosum in consiliis,
religiosum. Unde ex his conditionibus non potest iudicari de aliquo
quod sit nuntius Antichristi; sed magis ex aliquibus malis, secundum
doctrinam domini, Matth. VII, 16-17: unaquaeque arbor ex
fructu suo cognoscitur, scilicet bona ex bonis, mala ex malis.
|
|