|
Nunc ultimo videamus, quomodo bona religiosorum, quae
negare non possunt, nec mala esse asserere, utpote orationes,
ieiunia, miracula, et huiusmodi, pervertere nitantur et suspecta
ostendere, occasione accepta ex hoc quod in quibusdam Scripturae locis
aliqui perversi homines huiusmodi operibus suam malitiam palliare
dicuntur. Dicitur enim Matth. VII, 15, de falsis prophetis,
quod veniunt in vestimentis ovium: ubi dicit Glossa, quod in
conspectu hominum similes sunt ministris iustitiae, dum ieiunant,
orant, eleemosynas dant; sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio
eis reputantur; et infra super illud, multi dicent mihi etc., dicit
Glossa: maxime cavendum est ab his qui propter nomen Christi miracula
habent: quae cum propter infideles dominus fecerit, monuit tamen ne a
talibus decipiantur, putantes ibi esse invisibilem sapientiam ubi est
visibile miraculum. Ex quibus ostendere volunt, quod nec ex virtutum
operibus nec ex miraculorum signis sunt aliqui acceptandi. Sed haec
eorum sententia quam manifeste sit divinae auctoritati contraria,
facillimum est videre, cum dominus dicat Matth. V, 16: videant
opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est;
Matth. etiam XII, 33, dicitur, quod arbor ex fructu
cognoscitur, bona ex bono, mala ex malo; dicitur etiam I Petr.
II, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in
eo quod detractant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis
operibus vos considerantes - Glossa, vestram dignitatem -
glorificent Deum in die visitationis. Ex quibus patet quod ex bonis
operibus in aliquo visis est acceptandus. Similiter et miracula per
aliquem facta eum commendabilem reddunt, et doctrinam ipsius: unde
dominus dicit Ioan. V, 36: opera quae dedit mihi pater ut faciam
sunt quae testimonium perhibent de me: et Marc. ult. dicitur, quod
apostoli praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem
confirmante sequentibus signis. Signa ergo testimonium et homini
perhibent et doctrinae. Hoc autem non pro tanto dicimus, quin ab
aliquibus malis aliqua virtutum indicia et miraculorum signa
ostendantur; sed quia nobis tantum de manifestis iudicare conceditur.
Unde si in aliquo bona appareant, manifeste ex his iudicandus est
bonus, nisi alia manifeste mala ostendantur, ex quibus apparere
possint illa bona indicia quae in eis apparent, non esse eorum
fructus. Unde Matth. VII, 16 super illud, a fructibus eorum
cognoscetis eos, dicit Glossa: non a veste, sed ab operibus: quod
de manifestis accipit. Et Rom. XIV, 3 super illud, is qui
manducat etc., dicit Glossa: manifesta sunt quae non possunt bono
animo fieri, ut sunt stupra, blasphemiae, furta et huiusmodi: de
quibus iudicare permittitur nobis; de quibus etiam dicitur: ex
fructibus eorum cognoscetis eos. Sed ea quae dubia sunt quo animo
fiant, in meliorem partem interpretemur. Auctoritates ergo quas
inducunt, sic intelligendae sunt, ut quantumcumque in aliquo bona
signa appareant, illis decipi non debemus, ut ex illis signis vel ad
malum vel ad errorem aliquem pertrahamur. Sed si aliquis qui non
invenitur ad errorem pertrahere vel malum suggerere, credatur esse
bonus propter opera bona quae ostendit, quamvis forte sit malus; non
est in hoc periculosa deceptio, cum non sit hominum de occultis cordis
iudicare. Unde II Cor. XI, 14, super illud, ipse Satanas
transfigurat se in Angelum lucis, dicit Glossa: cum se bonum
fingens, ea vel facit vel dicit quae bonis Angelis congruunt, etiam
si credatur bonus, non est periculosus error aut morbidus. Cum vero
per haec aliena ad sua incipit ducere, ne quis post eum eat, magna
vigilantia opus est. Addunt etiam huic suae nequitiae, ut opera bona
quae in religiosis respiciunt, hypocrisim nominent; quam gravissimum
asserunt esse peccatum, in hoc Pharisaeis similes, qui domino
eiiciente Daemonium, dixerunt: in Beelzebub principe Daemoniorum
eiicit Daemonia, ut habetur Matth. XII, 24 et Luc. XI,
15. Quibus similes sunt qui bona opera quae in aliis vident, statim
ad hypocrisim referunt: unde dominus ad eos confutandos dicit si quidem
ex fructu arbor cognoscitur. In hoc etiam quam sit periculosa eorum
assertio, facile patet: quia sic homines a perfectionis operibus
retraherentur, si istud iudicium procederet; et in cordibus hominum
confirmaretur quod propter opera perfectionis exterius apparentia
aliquis esset hypocrita iudicandus; vel si etiam postquam perfectionis
statum assumpserit, ex quocumque peccato commisso hypocrita diceretur,
hypocrisi existente tam gravi peccato, ut dicunt. Sed hoc removet
Gregorius 31 Lib. Mor. super illud Iob XXXIX, 16,
frustra laboravit nullo timore cogente: ubi sic dicit: sciendum vero
quia sunt nonnulli quos caritatis gremio nutriens mater Ecclesia
tolerat, quo usque ad spiritualis aetatis incrementa perducat: qui
nonnunquam et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum
exequi non valent; et infra: hos nequaquam credendum est in
hypocritarum numerum currere: quia aliud est infirmitate, aliud
malitia peccare. Illi ergo soli sunt hypocritae dicendi ex sententia
beati Gregorii, qui ea intentione opera perfectionis assumunt, ut
malitiam suam occultius exerceant, et magis nocere possint; non autem
illi quos contingit ex infirmitate peccare etiam post habitum
perfectionis assumptum. Epilogus. Sic igitur divina auxiliante
gratia malignorum detractionibus repressis, evidenter apparet quod
nihil damnationis est his qui sunt in Christo Iesu, qui non secundum
carnem ambulant, sed crucem domini baiulantes, operibus spiritualibus
insistunt, carnalia desideria contemnentes. Pateret siquidem locus
multa replicandi contra praedictos detractores; sed eos divino iudicio
reservamus, cum eorum nequitia possit esse omnibus manifesta ex his
quae ex corde suo nequissime protulerunt, secundum sententiam domini
dicentis, Matth. XII, 34: quomodo potestis bona loqui, cum
sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. Si quis ergo
emundaverit se ab istis, ut habetur II Tim. II, 21, scilicet
eorum iniquitati non consentiat, erit vas in honorem sanctificatum, et
utile domino, ad omne opus bonum paratum. Qui vero eis consentiunt,
caeci caecos sequentes, simul cum eis in foveam cadent: a qua ut
liberemur, haec dicta sufficiant, Deo adiuvante, cui sit honor et
gratiarum actio in saecula saeculorum. Amen.
|
|