|
Christianae religionis propositum in hoc praecipue videtur consistere,
ut a terrenis homines revocet et spiritualibus faciat esse intentos.
Hinc est quod auctor fidei et consummator Iesus, in hunc mundum
veniens, saecularium rerum contemptum et facto et verbo suis fidelibus
demonstravit. Facto siquidem: quia, sicut dicit Augustinus de
catechizandis rudibus: omnia bona terrena contempsit homo factus
dominus Iesus, ut contemnenda monstraret; et omnia terrena mala
sustinuit quae sustinenda praecipiebat, ut neque in illis quaereretur
felicitas, neque in istis infelicitas timeretur. Natus enim de matre
quae, quamvis a viro intacta conceperit semperque intacta permanserit,
tamen fabro desponsata erat, omnemque typhum carnalis nobilitatis
extinxit; natus in civitate Bethleem quae inter omnes Iudaeae
civitates erat exigua, noluit quemquam de terrenae civitatis
sublimitate gloriari; pauper factus est cuius sunt omnia, ne quisquam
cum in eum crederet de terrenis divitiis auderet extolli; noluit rex ab
hominibus fieri, quia humilitatis ostendebat viam; esurivit qui omnes
pascit, sitivit per quem omnis potus creatur, ab itinere fatigatus est
qui se ipsum nobis viam fecit in caelum, crucifixus est qui cruciatus
nostros finivit, mortuus est qui mortuos suscitavit. Hoc idem etiam
verbis ostendit. Nam in suae praedicationis exordio non aliqua regna
terrena, sicut in veteri testamento, sed regnum caelorum poenitentibus
repromisit. Discipulis primam beatitudinem in spiritus paupertate
constituit, in qua etiam perfectionis iter esse monstravit, dicens
quaerenti iuveni: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae
habes, et da pauperibus; et veni, sequere me. Hanc viam eius
discipuli sunt secuti, tanquam temporaliter nihil habentes, sed
spirituali virtute omnia possidentes. Habentes enim alimenta et quibus
tegebantur, his erant contenti. Hoc autem tam pium tamque salubre
studium Diabolus, humanae salutis aemulus, per homines carnales
inimicos crucis Christi, terrena sapientes, ab antiquis temporibus
impedire non cessat. Dicit enim Augustinus in Lib. de agone
Christiano: masculi et feminae, et omnis aetas et omnis huius saeculi
dignitas, ad spem vitae aeternae commutata est. Alii neglectis
temporalibus bonis, convolant ad divina: alii cedunt eorum virtutibus
qui hoc faciunt et laudant quod imitari non audent. Pauci autem adhuc
murmurant, et inani livore torquentur, aut qui sua quaerunt in
Ecclesia, quamvis Catholici videantur; aut ex ipso Christi nomine
gloriam quaerentes haeretici. Ex horum siquidem numero insurrexerunt
ab olim diversis quidem locis, sed pari vesania, Iovinianus Romae,
Vigilantius in Gallia, quae antea errorum monstris caruerat; quorum
primus virginitati matrimonium, secundus paupertati divitum statum
praesumpserunt aequare, Manichaeica perfidia evangelica et apostolica
consilia, quantum in ipsis est, reddentes inania. Si enim divitiae
paupertati et virginitati matrimonium comparatur ex aequo, frustra vel
dominus de paupertate servanda, vel eius apostolus de virginitate
custodienda dedit consilium. Unde insignis doctor Hieronymus utrumque
eorum efficaciter confutavit. Sed, sicut in Apocalypsi legitur,
unum de capitibus bestiae, quod quasi occisum fuerat, a plaga suae
mortis curatur. Insurgunt enim iterato in Gallia novi Vigilantii, a
consiliorum observantia multipliciter et astute homines retrahentes.
Primo namque proponunt, nullos consiliorum observantiam per religionis
introitum debere assumere, nisi prius in mandatorum observantia
exercitatos; per quorum dictum et pueris et peccatoribus, et noviter
conversis ad fidem, arripiendae perfectionis via praecluditur. Addunt
insuper, quod consiliorum viam nullus debet assumere nisi prius
multorum consilio requisito. Per quod quantum impedimentum assumendae
perfectionis paretur hominibus, nullus sanae mentis ignorat; dum
carnalium hominum consilia, quorum maior est numerus, facilius a
spiritualibus homines retrahunt quam inducant. Conantur insuper
impedire obligationem hominum ad religionis ingressum, per quam
firmatur animus ad perfectionis viam assumendam. Demum paupertatis
perfectioni derogare multipliciter non verentur. Horum autem conatum
nefarium praefiguravit Pharao, qui, ut legitur Exod. V, 4,
obiurgans Moysen et Aaron volentes populum Dei ex Aegypto educere,
quare, inquit, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus
suis? Ubi dicit Glossa Origenis: hodie quoque si Moyses et
Aaron, idest propheticus et sacerdotalis sermo, animam solicitet ad
servitium Dei, exire de saeculo, renuntiare omnibus quae possidet,
attendere legi et verbo Dei; continuo audies unanimes et amicos
Pharaonis dicentes: videte quomodo seducuntur homines, et
pervertuntur adolescentes. Et postea subdit: haec erant tunc verba
Pharaonis: haec nunc amici eius loquuntur. Haec igitur sunt eorum
consilia, quibus impedire conantur tendentium ad perfectionem
profectum. Sed secundum Salomonis sententiam, non est consilium
contra dominum; de cuius confisi auxilio, spiritualibus armis, quae
sunt potentia Deo, praedicta consilia nitemur destruere, et
praesumptionis altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. De
singulis igitur praemissorum hoc ordine prosequemur: ut primo ponamus
ea quibus suam intentionem fundare nituntur; post haec ostendere
conabimur secundum quid et quomodo singulum praedictorum repugnat
veritati, quae secundum pietatem est; demum ostendemus ea quibus
utuntur ad suae opinionis assertionem, inania et frivola esse.
|
|