|
Ea vero quibus innituntur contrarium asserentes, de facili
refelluntur. Quod enim primo inductum est, quod in arduis et
difficilibus sunt maxime consilia requirenda; verum est, ubi non est
veritas manifesta. Sed quando id quod melius est altiori consilio est
diffinitum, iniuriosum est iterum id in dubium revocare, iterato
consilia requirendo. Quod vero secundo propositum est, quod votum
animi deliberatione firmatur, ad propositum non facit. Haec enim
deliberatio in interiori consistit proposito, quo aliquis eligit maius
bonum cui se obligare intendit vovendo. Omne autem quod ex electione
agitur, ex deliberatione sive consilio agitur; quia electio est
appetitus praeconsiliati, ut dicitur in 3 Ethic. Et sicut a spiritu
sancto, qui est spiritus fortitudinis et pietatis, hoc propositum
homini inspiratur; ita etiam ab eodem, qui est consilii et scientiae
spiritus, deliberatio interius ministratur. Quod etiam tertio
inducitur, probate spiritus si ex Deo sunt, ad propositum non facit.
Ibi enim necessaria est probatio ubi non est certitudo: unde super
illud I ad Thess. ult.: omnia probate, dicit Glosa: certa non
egent discussione. Incertum autem potest esse his quibus alios ad
religionem recipere incumbit, quo spiritu ad religionem veniant: utrum
scilicet desiderio spiritualis profectus, an etiam, sicut quandoque
accidit, ad explorandum vel ad malefaciendum; vel etiam utrum sint ad
religionem apti qui veniunt. Et ideo indicitur eis tam per statutum
Ecclesiae quam per regulare edictum, eorum qui sunt recipiendi,
probatio. Sed his qui propositum religionis assumendae gerunt, dubium
esse non potest qua intentione id faciant. Unde eis deliberandi
necessitas non incumbit; praecipue si de suis corporalibus viribus non
diffidant; ad quas examinandas religionem intrantibus annus probationis
conceditur. Quod vero quarto proponitur, quod Satanas transfigurat
se in Angelum lucis et multotiens bona suggerit intentione fallendi,
verum est; sed sicut Glosa dicit ibidem: quando Diabolus sensus
corporis fallit, mentem vero non movet a vera rectaque sententia, qua
quisque vitam fidelem gerit, nullum est in religione periculum: vel
cum se bonum fingens ea vel facit vel dicit quae bonis Angelis
congruunt, etiam si credatur bonus, non est error periculosus aut
morbidus. Cum vero per haec aliena ad sua incipit ducere, ne quis
post eum eat opus est magna vigilantia. Detur ergo quod Diabolus
aliquem incitet ad religionem intrandum; hoc opus bonum est, et bonis
Angelis congruum: unde non est periculum si quis in hoc ei
consentiat; sed vigilandum erit, ut ei resistatur cum ad superbiam vel
ad alia vitia inceperit ducere. Frequenter enim contingit quod Deus
utitur malitia Daemonum in bonum sanctorum - quibus (Diabolus)
praeparat coronas invitus -, et sic eis a sanctis illuditur.
Sciendum tamen, quod si cui a Diabolo suggeratur vel etiam ab homine
religionis introitus, per quem aliquis accedit ad Christum sequendum;
talis suggestio efficaciam non habet, nisi interius attrahatur a Deo.
Dicit enim Augustinus in libro de praedestinatione sanctorum quod
omnes sunt docibiles Dei, non quia omnes ad Christum veniant, sed
quia nemo aliter venit: et sic religionis propositum a quocumque
suggeratur, a Deo est. Quod vero quinto proponitur, quod in his est
requirendum consilium quae malum exitum possunt sortiri, distinctione
indiget. Aut enim malus exitus potest contingere ex parte ipsius rei
quae assumenda imminet, aut ex parte hominis assumentis. Si ex parte
rei quae assumenda est periculum imminet: si hoc quidem frequenter
accidat, magna deliberatione opus est, ut periculis obvietur, vel res
totaliter relinquatur. Si vero ut in paucioribus periculum accidat;
non est magna deliberatione opus, sed vigilantia et cautela, ne aliquo
casu in periculum incidatur: alioquin daretur occasio omnia humana
studia praetermittendi, secundum illud Eccli. XI, 4: qui
observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam
metet: et Prov. XXVI, 13, dicitur: dicit piger: leo est in
via, leaena in itineribus: ubi dicit Glossa: multi cum verba
exhortationis audiunt, dicunt se velle viam iustitiae incipere, sed a
Satana retrahi ne perficiant. Quandoque vero res ipsa in se secura
est, habet tamen malum exitum, propter hoc quod homo mutat
propositum: et ex ista causa non debet homo retrahi, vel differre sub
specie maioris deliberationis religionis ingressum, quamvis aliqui
mutato proposito a religione apostatantes deteriores fiant: alioquin
etiam similis ratio esset de accessu ad fidem et fidei sacramenta: quia
dicitur II Petr. II, 21: melius erat viam veritatis non
cognoscere, quam post agnitam retroire. Et secundum apostolum ad
Hebr. X 29: deteriora meretur supplicia qui sanguinem testamenti
pollutum duxerit, et spiritui gratiae contumeliam fecerit. Non esset
etiam passim ad iustitiae opera procedendum, quia scriptum est Eccli.
XXVI 27: eum qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus
paravit ad rhomphaeam. Iam vero quod sexto propositum est: si est ex
Deo consilium hoc aut opus, non poteritis illud dissolvere,
diligentius considerandum est: tum quia ab eis frequentius inculcatur,
tum quia latet ibi virus haereticae pravitatis. Ex hoc enim verbo
prave intellecto, nostri temporis haeretici duo erronea concludere
nituntur. Quorum primum est, quod corpora quae corrumpuntur, a Deo
non sunt; secundum est, quod si aliquis gratiam habet vel caritatem a
Deo, amitti non potest. Assumamus et alia: si Diabolus peccavit,
opus Dei non fuit: si Iudas a choro apostolorum decidit, eius
electio a Deo non fuit: si Simon magus post Baptismum in haeresim
decidit, a Deo non fuit quod eum Philippus baptizavit. Cum quibus
omnibus addamus et horum argumentum mirabile, consimilem virtutem
habens cum praedictis: si iste qui religionem intravit, ab ea
egreditur: propositum quo intravit, a Deo non fuit; vel studium
eorum a Deo non fuit qui eum ad religionem attraxerunt. Contra quos
utamur verbis Augustini in I Lib. contra Iulianum, qui dicebat:
non potest mali radix in eo quod donum Dei est locari: contra quem
Augustinus dicit: erit profecto Manichaeus victor, nisi et illi
resistatur, et tibi. Veritas ergo fidei Catholicae ideo vincit
Manichaeum, quia vincit te ipsum. Ut ergo ipsi pariter cum
Manichaeis vincantur, dicamus, quod consilium Dei nunquam
dissolvitur, secundum illud Isai. XLVI, 10: consilium meum
stabit, et omnis voluntas mea fiet. Ex hoc tamen consilio etiam
immutabili, sicut dat rebus corruptibilibus esse temporale, quibus
sempiternitatem non tribuit; ita quibusdam dat iustitiam temporalem,
quibus non largitur perseverantiae donum, ut Augustinus dicit in
Lib. de perseverantia. Et sic vincuntur Manichaei, quia aeterno
Dei consilio corruptibilia instituuntur, ut temporaliter sint;
vincuntur et isti, quia ex inviolabili Dei consilio quibusdam datur
secundum aeternum Dei consilium propositum religionem intrandi, quibus
in ea perseverandi donum non datur.
|
|