|
Nunc inquirendum est de hoc quod impedire nituntur obligationem qua
aliqui voto se ad ingressum religionis astringunt. Et primo quidem
aliqui sunt qui nituntur cuilibet voto derogare, dicentes, melius esse
quod absque voto aliquis virtutum opera exequatur, quam quod ad ea
observanda voto se obliget, inducentes id quod prosper dicit in II
libro de vita contemplativa: sic abstinere, vel ieiunare debemus, ut
non nos necessitati ieiunandi subdamus; ne iam non devoti sed inviti
rem voluntariam faciamus. Qui autem vovet se ieiunaturum, necessitati
ieiunandi se subiicit; et eadem ratio est in aliis operibus virtuosis.
Non igitur videtur esse laudabile quod aliquis voveat vel ieiunare vel
religionem intrare, vel quodcumque aliud opus virtutis explere.
Addunt etiam ad hoc rationem: quia quanto aliquid est magis
necessarium, fit minus meritorium. Cum autem aliquis iam vovit vel
religionem intrare vel quodcumque aliud bonum opus explere, necessitas
ei incumbit ut impleat quod promisit. Laudabilius igitur esset et
magis meritorium, si aliquis absque voto faciat aliqua opera virtuosa,
quam si ea expleat voto praemisso. Specialiter autem ostendere
nituntur, quod ad religionis ingressum non debent aliqui per
obligationem voti vel iuramenti induci; inducentes statutum Concilii
Toletani, quod habetur in decretis distinct. XLV cap. de
Iudaeis, ubi dicitur quod tales non inviti salvandi sunt sed
volentes, ut integra sit forma iustitiae: sicut enim homo proprii
arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante se gratia
Dei, propriae mentis conversione quis credendo salvatur; ergo non vi
sed libera animi voluntate et facultate, ut convertantur suadendi
sunt. Quod multo magis observandum videtur circa religionis
ingressum, qui est minus necessarius ad salutem. Illi autem qui
obligantur iuramento vel voto ad religionis ingressum, non proprii
arbitrii voluntate, sed necessitate cogente convertuntur; non videtur
igitur obligatio talis esse conveniens. Inducunt etiam decretum
Urbani Papae quod habetur XIX qu. 2, ubi dicitur quod illi qui
religionem ingrediuntur, ducuntur lege privata, quae est lex spiritus
sancti; ubi autem spiritus domini, ibi libertas, secundum apostolum
II ad Cor. III. Libertati autem opponitur necessitas, quam
inducit obligatio iuramenti vel voti. Inconveniens igitur est aliquos
ad religionis ingressum voto vel iuramento constringere. Idem etiam
arguunt ex eventu qui videtur in pluribus, qui post huiusmodi
obligationem ad religionem attracti, in ea non perseverant, sed
redeuntes ad saeculum, desperantes se ipsos, omni iniquitati
perversitatis se tradunt. Et sic impleri videtur quod dominus Scribis
et Pharisaeis dicit Matth. XXIII, 15: circuitis mare et
aridam ut faciatis unum proselytum: et cum feceritis, facitis eum
filium Gehennae duplo quam vos. Dicunt etiam, quod aliqui sic
obligati aliquando votum suum non implent; et tamen postea facti sunt
boni episcopi vel archidiaconi, a quo per obligationem praemissam
impediti fuissent. Addunt etiam, quod nec beneficiis temporalibus,
puta per exhibitionem bursarum, sunt aliqui ad religionem inducendi:
et ad hoc inducunt decretum Bonifacii Papae, quod habetur I,
quaest. 2, cap. quam pio, ubi dicitur: nunquam legimus domini
discipulos, vel eorum ministerio conversos, quempiam ad Dei cultum
aliquo muneris interventu provocasse. Adiiciunt etiam, hoc contra
fidelitatem esse, dum inexperti ad graviora religionis onera, ut ad
longas matutinas, graves vigilias, ieiunia et disciplinas et alias
huiusmodi asperitates obligantur, et ducuntur sicut bos ad victimam;
et ita dum non implent quod voverunt, paratur eis laqueus ad mortem
aeternam. Dicunt etiam huiusmodi obligationem esse illicitam, utpote
factam contra statutum Innocentii IV, qui mandavit annum probationis
concedi volentibus religionem intrare, et prohibuit ante annum eos per
votum religioni astringi. Quod etiam consonat regulae beati
Benedicti, in qua conceditur probationis annus nuper ad religionem
conversis. Ulterius autem procedunt, dicentes, specialiter esse
illicitum ut pueri ante annos pubertatis praedicto modo ad religionis
ingressum obligentur. Illicitum enim videtur esse quod aliquis
obligetur tali obligatione quae iuste possit ab aliis irritari. Si
autem aliqui impuberes se religioni obligaverint, possunt retrahi a
parentibus vel tutoribus, ut probatur per id quod habetur XX qu.
2: puella si ante duodecim aetatis annos sponte sua sacrum velamen
sibi assumpserit, possunt statim parentes eius vel tutores id factum
irritum facere, si voluerint. Illicitum est ergo impuberes ad
religionem obligare iuramento vel voto. Inducunt etiam ulterius, quod
aliquis infra annos pubertatis constitutus, etiam si sit doli capax,
ad religionem obligari non potest. Et inducunt ad hoc id quod dicit
Bernardus in apparatu de regularibus et transeuntibus ad religionem,
super illam decretalem Innocentii III quae incipit, postulasti: et
sunt haec verba apparatus: si vis intelligere quod essent infra
quartumdecimum annum, haec potuit esse dubitatio, quia forte erant
doli capaces; et sic videbatur quod malitia suppleret aetatem sicut in
matrimonio carnali, ut habetur extra, de sponsalibus impuberum
(cap.) a nobis et cap. tuae, quia sicut potuerunt se obligare
Diabolo, sic et Deo. Sed Papa respondet, quod libere possunt
ministrare in Ecclesiis postea receptis: et sic non obligantur ante
quartumdecimum annum. Hugutio vero dicebat quod bene obligatur doli
capax, et tenebat monachatus, quia poterat se obligare Diabolo; et
Innocentius III fuit in eadem opinione, qui in decretali ista
respondet quod ingressus tenuit si malitia supplebat aetatem, sicut in
antiqua decretali patet: sed hodie non prodest. Et ad hoc etiam
inducunt quod Raymundus et Goffredus in suis summis dicunt idem.
Inducunt etiam, quod pueri ante quatuordecim annos non debent obligari
iuramento, ut habetur 22, quaest. 5, cap. pueri, et cap.
honestum. Pari igitur ratione, nec voto sunt obligandi pueri ante
quartumdecimum annum ad religionis ingressum. Dicunt etiam, quod
religio dicitur a religando, vel reeligendo, ut Augustinus dicit 10
de Civit. Dei. Unde concludunt, quod pueri qui non sunt ligati,
non debent religari; et qui non elegerunt, non debent reeligere per
religionis ingressum. Ex quibus omnibus concludunt, pueros esse
miseros et insensatos, qui religionem ingrediuntur, vel ad religionis
ingressum se obligant.
|
|