|
Ut autem in singulis praemissorum veritas possit manifeste videri,
seriatim quae praemissa sunt, investigare oportet, a communibus ad
specialia descendentes. Et primo consideremus, an verum sit quod
dicunt, magis esse meritorium opus virtutis absque voti obligatione
factum, quam si ex voto idem aliquis impleat. Et quamvis de hoc plura
sint dicta in alio nostro libello quem de perfectione conscripsimus;
hic tamen aliqua iterare non piget. Primo igitur considerandum est,
quod cum laus operis ex radice voluntatis dependeat, tanto exterius
opus laudabilius redditur, quanto ex meliori voluntate procedit.
Inter alias autem conditiones bonae voluntatis una est ut sit voluntas
firma et stabilis; unde et in vituperium pigrorum inducitur quod
habetur Prov. XIII, 4: vult et non vult piger. Tanto igitur
opus exterius laudabilius redditur et magis meritorium, quanto voluntas
eius magis stabilitur in bono. Unde et apostolus monet I ad Cor.
XV, 58: stabiles estote et immobiles; et secundum philosophum,
ad virtutem requiritur ut aliquis firmiter et immobiliter operetur.
Sed et iustitiam iurisperiti definiunt, quod est constans et perpetua
voluntas. Sicut et e contrario patet quod tanto peccatum est
detestabilius, quanto voluntas hominis magis fuerit obstinata in malo:
unde et obstinatio ponitur peccatum in spiritum sanctum. Manifestum
est autem quod voluntas firmatur ad aliquid faciendum per iuramentum:
unde et Psalmista dicebat: iuravi et statui custodire iudicia
iustitiae tuae. Confirmatur etiam similiter voto, cum votum sit
promissio quaedam. Qui autem promittit aliquid se facturum, firmat
propositum suum ad illud implendum. Laudabilius igitur est virtutis
opus, et magis meritorium, si fiat voluntate firmata per votum. Hoc
etiam apparet ex consuetudine vitae humanae. Quia enim voluntas humana
mutabilis est, ad hoc quod verbis hominum fides adhibeatur, necessaria
inolevit consuetudo ut hoc quod aliquis vult alteri facere, promissione
confirmet, et ulterius promissionem roboret legitimis munimentis.
Plus autem debet unusquisque sibi quam proximo, praecipue in his quae
pertinent ad spiritualem salutem: secundum illud Eccli. XXX,
24: miserere animae tuae placens Deo. Potest autem homo propter
voluntatis mutabilitatem praetermittere id quod proposuit pro sua
spirituali salute, sicut et quod proposuit pro commodo temporali
alterius. Si igitur aliquis utiliter providet proximo, vallando
promissionem suam iuramento, fideiussione vel pignore; multo magis
utiliter et laudabiliter sibi providet, si bonum propositum quod
concepit, vel voto vel iuramento, vel quocumque alio modo firmare
studuerit. Unde Augustinus dicit in epistola ad Paulinam et
Armentarium: quia vovisti iam te astrinxisti, aliud tibi facere non
licet: et postea subdit: nec ideo te vovisse paeniteat, immo gaude
iam tibi non licere quod cum tuo detrimento licuisset. Amplius
considerandum est, quod opus inferioris virtutis laudabilius redditur
et magis meritorium, si ad superiorem virtutem ordinetur; sicut opus
abstinentiae, si ordinetur ad caritatem. Pari ergo ratione, et si
ordinetur ad latriam, quae est abstinentia potior. Votum autem est
latriae actus: est enim promissio Deo facta de his quae pertinent ad
Dei obsequium: unde Isai. XIX, 21, dicitur: cognoscent
Aegyptii dominum in die illa, et colent eum in hostiis et muneribus,
et vota vovebunt domino et solvent. Ieiunium igitur laudabilius erit
et magis meritorium, si fiat ex voto. Hinc est quod in Psalmo vel
consulitur vel mandatur: vovete, et reddite domino Deo vestro: quod
frustra mandaretur vel consuleretur, nisi opus bonum ex voto facere
melius esset. Hoc autem habito, dubitare ulterius, utrum alicui
liceat se obligare voto ad religionis ingressum, erroneum est. Si
enim virtuosum est religionis statum assumere; virtuosos autem actus ex
voto facere laudabilius est; laudabiliter agunt illi qui statim
religionem ingredi non valentes, se ad ingressum religionis voto
astringunt. Nisi forte quis secundum Vigilantium dicat, quod status
saecularis vitae statui religionis aequatur: vel maiori vesania in
tantum erroris prorumpat, quod praesumat asserere statum religionum
quas Ecclesia approbavit, non esse statum salutis: in quo iam
Vigilantii haeresim superabunt, non solum inania reddentes Christi
consilia, sed ea penitus evacuantes, necnon et ordinationi Ecclesiae
repugnantes, quod est schismaticum esse. Si autem laudabiliter
faciunt et a spiritu Dei moventur qui se obligant voto ad religionis
ingressum; consequens est eos laudabiliter facere qui alios suis
exhortationibus ad hoc inducunt, in hoc spiritui sancto cooperantes,
dum satagunt id ministerio exteriori suadere ad quod spiritus sanctus
instigat interius. Unde et apostolus dicit, I ad Cor. III,
9: Dei enim adiutores sumus, forinsecus scilicet ministrando. Sed
quia quantum ad eos qui pubertatis annos excedunt, contrarium sapere
nefarium est; restat considerandum, utrum pueri vel puellae ante
pubertatis annos completos valeant se voto religionis astringere. Ubi
oportet distinguere, duplex esse votum: unum quidem simplex, aliud
autem solemne. Simplex quidem votum in sola promissione consistit:
solemne autem votum cum promissione habet exteriorem exhibitionem; dum
scilicet homo actualiter se offert Deo, vel per ordinis sacri
susceptionem, vel per professionem certae religionis in manu praelati,
quibus duobus modis votum solemnizatur; vel etiam per susceptionem
habitus professorum, quod est quaedam interpretativa professio.
Utriusque autem voti circa matrimonium est diversus effectus. Nam
votum solemne impedit matrimonium contrahendum, et dirimit iam
contractum; votum autem simplex etsi contrahendum impediat, contractum
tamen non dirimit. Est etiam et contrarius et diversus effectus
utriusque voti circa religionem. Nam votum solemne, quod fit per
expressam aut praesumptam professionem, iam monachum facit, vel
cuiuscumque alterius ordinis fratrem; votum vero simplex nondum
monachum facit, cum adhuc dominus suarum rerum remaneat, et adhuc si
contrahat possit esse maritus. Quia igitur simplex votum consistit in
sola promissione Deo facta, quae ex interiore mentis deliberatione
procedit, votum simplex ex iure divino efficaciam habet, quod nullo
humano iure tolli potest. Huius autem voti efficacia dupliciter tolli
potest. Uno quidem modo per defectum deliberationis, quae promissioni
firmamentum praestat: et ideo furiosorum et aliorum amentium vota vim
obligationis non habent, ut habetur Extra. de Regul. et
transeuntibus ad religionem, sicut tenor: et eadem ratio est de pueris
qui non sunt doli capaces, nec habent debitum rationis usum: qui in
quibusdam anticipatur, in quibusdam tardatur secundum diversam
dispositionem naturae: unde ad hoc non potest certum tempus praefigi.
Alio modo impeditur efficacia simplicis voti, si aliquis Deo voveat
quod non est propriae potestatis; puta, si servus voveret se
religionem intrare, haberet quidem efficaciam quantum ad ipsum, qui
usum rationis habet, si dominus eius permitteret; si tamen dominus hoc
votum ratum non habeat, absque peccato poterit revocare, ut habetur in
decretis distinct. 44, si servus: ubi dicitur quod: si ignorante
domino servus fuerit ordinatus, licet ei intra spatium unius anni et
servilem fortunam probare, et servum suum recipere. Et quia puer vel
puella infra pueriles annos etiam ex naturali iure in potestate patris
constituitur, poterit pater votum ab eis emissum, si voluerit,
revocare, vel si voluerit, acceptare, secundum ordinationem iuris
divini. Dicitur enim Num. XXX, 4: mulier si quippiam voverit
et se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui, et in
aetate adhuc puellari; si cognoverit pater votum quod pollicita est,
et iuramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit;
quidquid pollicita est et iuravit, opere complebit. Sin autem statim
ut audierit, contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita
erunt; nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.
Ex quo patet quod puella vel puer, de quo est eadem ratio, infra
pueritiae annos, quantum in ipsis est, voto se obligare possunt, nisi
impediat rationis defectus, ut dictum est; sed quia potestati alterius
subiiciuntur, potest votum revocari a patre. Quod etiam patet per hoc
quod subditur de muliere adulta, cuius votum a viro revocari potest.
Et licet ius positivum determinare non possit tempus quo homo habere
incipiat rationis usum, per quem Deo se valeat obligare; potest tamen
determinare tempus obligationis vel subiectionis unius personae ad
aliam. Determinatur autem hoc tempus in puella quidem usque ad
duodecim annos completos, in mare autem usque ad quatuordecim, quia
hoc communiter consuevit esse tempus pubertatis, ut habetur 20,
quaest. 2, cap. puella. Sic igitur quantum ad votum simplex, quo
quis obligatur ad religionis ingressum, potest aliquis obligari,
quantum in ipso est, ante completos pubertatis annos, si sit doli
capax, habens debitum rationis usum ad discernendum quod facit; potest
tamen hoc votum revocari a patre, vel tutore, qui est loco patris.
Quia vero solemne votum religionis, quod fit per professionem tacitam
vel expressam, habet quasdam exteriores solemnitates, quae ordinationi
subduntur Ecclesiae, sicut et solemnitas ordinis sacri; secundum
Ecclesiae determinationem exigitur ad huiusmodi votum, completum
pubertatis tempus: idest in puero quatuordecim annorum, et in puella
duodecim; ita quod professio ante hoc tempus facta, quantumcumque
aliquis sit doli capax, non facit profitentem esse monachum, vel
cuiusque ordinis fratrem. Hoc enim nunc communiter tenet Ecclesia,
licet Innocentius III aliter sensisse dicatur.
|
|