|
His igitur visis, facile est ad omnia obiecta respondere. Quod enim
primo inducitur de verbis prosperi: sic ieiunare debemus, ut non nos
necessitati ieiunandi subdamus: intelligitur de necessitate
coactionis, quae voluntario repugnat: unde subdit: ne iam non devoti
sed inviti rem voluntariam faciamus. Non autem loquitur de necessitate
voti, per quam magis augetur devotio, quae a devovendo nominatur.
Quod vero secundo propositum est, quod necessarium est minus
meritorium, intelligendum est de necessitate quae ab alio imponitur
contra voluntatem ipsius. Sed cum aliquis sibi ipsi necessitatem
imponit bene faciendi, ex hoc laudabilior redditur, quia per hoc se
facit quodammodo servum iustitiae, ut apostolus monet ad Rom. VI
19; unde et Augustinus dicit in epistola ad Paulinam et
Armentarium: felix necessitas quae ad meliora compellit. Quod vero
tertio propositum est de Iudaeis convertendis libera voluntate, patet
ad propositum non pertinere. Libertati enim voluntatis non opponitur
confirmatio voluntatis in bono: alioquin nec Deus nec beati liberam
voluntatem haberent. Opponitur autem ei necessitas coactionis ex
violentia vel metu procedens. Et ideo signanter dicit canon de
Iudaeis: praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim
inferre. Per votum autem vel iuramentum non infertur homini vis, sed
ex eis voluntas hominis confirmatur in bonum: unde per hoc non redditur
homo invitus, sed magis firmiter volens; et iam incipit homo
quodammodo facere, inquantum se obligat ad faciendum. Et per hunc
etiam modum nullus sanae mentis diceret esse illicitum inducere Iudaeos
ut se propria voluntate obligarent vel iuramento vel voto ad accipiendum
Baptismum. Quod autem quinto propositum est, quod aliquando voto vel
iuramento se ad religionem obligantes retrocedunt, et in desperationem
incidentes tradunt se omni iniquitati, et sic fiunt filii Gehennae
duplo quam illi qui eos inducunt: refellitur per verbum apostoli qui
dicit Rom. III, 3: nunquid incredulitas illorum fidem Dei
evacuavit? Ex quo accipere possumus, quod per hoc quod quidam bonis
abutuntur, nullum fit praeiudicium illis qui perseverant in bono.
Sicut etiam Glossa dicit ibidem, quod non ideo quia aliqui Iudaeorum
credere noluerunt, idcirco praeiudicabitur ceteris Iudaeis, ne digni
dicantur accipere quod Deus promisit fidelibus: similiter etiam nec
ideo quia aliqui voventes vel iurantes religionem intrare, post votum
poenitent, et deteriores fiunt, idcirco aliquid praeiudicat illis qui
voventes in voto perseverant. Et ideo, qui homines inducunt ad
vovendum religionis ingressum, non faciunt eos filios Gehennae,
quantum in eis est, sed potius filios regni; praesertim cum plures ex
talibus proficiant, votum implentes, quam deficiant a voto
recedentes: nisi forte, quod absit, pravis exemplis eos ad peccandum
inducerent, ut patet per expositionem Hieronymi et Chrysostomi.
Videtur tamen huic rationi suffragari quod apostolus dicit I ad Tim.
V, 11: adolescentiores viduas devita: et rationem assignat cum
subdit: damnationem habentes quod primam fidem irritam fecerunt, qua
scilicet Deo continentiam promiserunt. Sed, sicut Hieronymus dicit
in epistola de monogamia ad Geruchiam: propter has quae fornicatae
iniuriam viri sui Christi fecerunt, vult apostolus alterum
matrimonium, praeferens digamiam fornicationi, secundum indulgentiam
duntaxat, non secundum imperium, quia multo tolerabilius est digamam
esse quam scortum, secundum habere virum quam plures adulteros. Non
ergo apostolus prohibet simpliciter adolescentes viduas continentiam
vovere, cum I ad Cor. VII 8 dicat quod melius est eis si sic in
viduitate permanserint; sed eas prohibet recipi ad stipendia
Ecclesiae, quae in lascivia vivunt: unde dicit: adolescentes viduas
devita quae cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt. Quod
vero sexto proponunt, quod aliqui post votum de ingressu religionis
emissum, in saeculo remanentes facti sunt boni episcopi, manifeste
veritati contrariatur: ut patet per decretalem Innocentii, quae
habetur de voto et voti redemptione, quae sic dicit: per tuas litteras
nobis intimasti te in Gratianopolitana Ecclesia suscipiendi habitum
regularem votum solemniter emisisse, et postea promisisse in manibus
praelati eiusdem Ecclesiae, te infra duos menses, postquam ab
apostolica sede rediisses, votum quod emiseras, impleturum. Cumque
termino ipso transacto non curaveras quod voveras adimplere, tandem
existens voti transgressor, vocatus fuisti ad regimen Ecclesiae
Gebenensis. Et infra: nos igitur tuae discretioni consulimus, ut si
tuam sanare desideras conscientiam, regimen resignes Ecclesiae
memoratae, ac reddas altissimo vota tua. Ex quo patet manifeste quod
non possunt bona conscientia vel episcopatum vel archidiaconatum
retinere qui voverunt religionem intrare; et ita, si retinent, non
sunt boni episcopi vel archidiaconi, cum sint voti transgressores.
Quod autem septimo propositum est, quod non sunt aliqui ad Dei cultum
muneris interventu provocandi, solvitur per idem cap. quod ad hoc
inducunt: sequitur enim post verba praemissa: nisi forte de pauperum
alimento quis incondigne proponat, quorum nulli, cuiuscumque
professionis esset, victualia negabantur. Ex quo patet quod
inconvenienter redarguunt eos qui pauperibus scholaribus bursas
procurant, et eos in studiis nutriunt ut postmodum sint religioni
aptiores. Sed et si qua alia beneficia terrena alicui conferantur, ut
ex hoc eius familiaritate captata provocetur ad melius, non est
illicitum; esset autem illicitum si aliqua pactio vel conventio
interveniret. Unde et in eodem cap. subditur: dum omnis absit pactio
et omnis cesset conventio. Alioquin, si non liceret aliquem per
temporalia beneficia provocare ad aliquod spirituale bonum, illicitum
esset quod in quibusdam Ecclesiis quaedam distribuuntur his qui ad
officium divinum accedunt. Quod vero octavo propositum est, contra
fidelitatem esse quod iuvenes inducuntur ad gravia onera, scilicet
ieiunia, vigilias et huiusmodi, manifestam continet falsitatem. His
enim qui in religione recipiuntur, vel ad eam obligantur, a principio
graviora religionis onera manifestantur. Nec tamen est contra
fidelitatem, si ad provocandos aliquos ad religionem, cuius
asperitates sunt manifestae, spirituales eis aliquis consolationes
repromittat, exemplo domini qui dicebat Matth. XI, 29: tollite
iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis
corde; et invenietis requiem animabus vestris. In quibus verbis et
corporale onus significatur per hoc quod iugum nominat, et spiritualis
consolatio in hoc quod quietem promittit. Unde Augustinus dicit in
Lib. de verbis domini: qui iugum domini intrepida cervice subierunt,
tam difficilia pericula patiuntur, ut non a laboribus ad quietem, sed
a quiete ad laborem vocari videantur. Sed profecto adest spiritus
sanctus, qui in affluentia deliciarum Dei, in spe futurae
beatitudinis omnia praesentia deliniret, aspera et omnia gravia
relevaret. Satis ergo spiritualium deliciarum inexpertos se indicant,
eos decipi arbitrantes qui ea quae sunt corpori gravia, propter
Christum suscipiunt. Quod vero nono propositum est de statuto
Innocentii Papae, ad propositum non facit: quia statutum illud est
editum de voto solemni, quod per professionem emittitur; non autem de
voto simplici, quo aliqui ad religionem ex devotione se obligant.
Quod vero decimo propositum est, posse parentes huiusmodi vota
impuberum retractare, efficaciam non habet: non enim omne illud quod
revocari potest, illicite committitur: alioquin oporteret dicere,
quod minores vigintiquinque annis peccarent in omnibus quae cum suo
damno faciunt, quia possunt in integrum restitui. Sic igitur
impuberes non peccant, si votum religionis emittant, vel si etiam
habitum religionis assumant absque parentum scientia, quamvis hoc
possit per parentes revocari: alioquin si hoc esset peccatum,
prohiberetur per canones, per quos parentibus revocandi facultas
conceditur. Ea vero quae undecimo de apparatu decretalium et summis
iuristarum proponuntur, ad propositum non faciunt: quia loquuntur de
voto solemni, quod monachum facit, vel cuiuscumque religionis
professum: de quo fuerunt inter doctores iuris canonici opiniones
diversae: quamvis inconsonum et derisibile videatur quod sacrae
doctrinae professores, iuristarum glossulas in auctoritatem inducant,
vel de eis disceptent. Illud etiam quod duodecimo de iuramento
proponitur, ad propositum non facit: quia non prohibent canones pueros
iurare sed decernunt quod iurare non cogantur. Quod vero tertiodecimo
proponitur, falsitatem continet. Pueri enim ligati sunt professione
fidei Christianae, quam etiam in Baptismo sacramentaliter elegerunt.
Unde possunt iterato ligari et eligere perfectionis statum. Quamvis
et propter aliud hoc incongrue dicatur: quia et in ipso sacramento
Baptismi pueri Christianam religionem suscipiunt, et religantur
Deo, ipsum iterum eligentes, a quo per peccatum primi parentis
fuerunt separati. Demum profanam conclusionem pueros stultitiae
arguentem, piorum aures ferre non valent. Quis enim puerum
Benedictum stultitiae argui patiatur, quod relicta domo rebusque
patris, soli Deo placere desiderans, sanctae conversationis habitum
et desertum quaesivit? Quis nisi haereticus blasphemet Ioannem
Baptistam, de quo legitur Luc. I, 80, quod puer crescebat et
confortabatur spiritu, et erat in desertis usque ad diem ostensionis
suae ad Israel? Manifeste tales insultatores animales se esse
demonstrant, dum stultitiam reputant ea quae sunt spiritus Dei: qui
sicut Ambrosius dicit super Lucam, non arcetur aetatibus, non
finitur morte, non excluditur alvo. Et sicut Gregorius dicit in
homilia Pentecostes, qui implet cytharedum puerum, et Psalmistam
facit; implet puerum abstinentem, et iudicem senum facit. Utar ergo
e contrario verbis apostoli dicentis, I ad Cor. III, 18: si
quis inter vos sapiens videtur in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit
sapiens. Stultus quidem secundum sapientiam mundi, quae stultitia est
apud Deum; non autem secundum sapientiam Dei, quae, sicut legitur
Prov. I, 22, parvulos alloquitur dicens: usquequo parvuli
diligitis infantias? Et postea: convertimini ad correctionem meam:
en proferam vobis spiritum meum.
|
|