|
Nunc restat considerandum, quomodo homines a religione retrahere
conantur religionis perfectioni derogando, maxime eorum qui in communi
possessiones non habent. Inducunt enim illud quod dicit prosper in
Lib. de vita contemplativa, et habetur 12, quaest. I: expedit
facultates Ecclesiae possideri, et proprias perfectionis amore
contemni: non enim propriae sunt, sed communes Ecclesiae facultates.
Et ideo quisquis omnibus quae habuit, dimissis aut venditis, fit rei
suae contemptor; cum praepositus fuerit Ecclesiae, omnium quae habet
Ecclesia, efficitur dispensator. Denique sanctus Paulinus ingentia
praedia quae fuerunt sua, vendita, pauperibus erogavit; sed cum
factus episcopus esset, non contempsit Ecclesiae facultates, sed
fidelissime dispensavit. Quo facto satis ostenditur et propria debere
propter perfectionem contemni, et sine impedimento perfectionis
Ecclesiae facultates posse quae sunt communia possidere. Ex hoc
accipere volunt non pertinere ad perfectionem, non habere possessiones
communes. Inducunt etiam ad hoc aliorum sanctorum exempla. Nam b.
Gregorius de facultatibus suis, intra urbis Romanae moenia unum
monasterium, in Sicilia vero sex legitur construxisse. Beatus etiam
Benedictus, monachorum praeceptor almificus, amplas possessiones pro
suo monasterio recepit. Quod tanti viri, evangelicae perfectionis
aemulatores, nullo modo fecissent, si possessiones communes in aliquo
apostolicae et evangelicae perfectioni derogarent. Et ex hoc
concludere volunt, non pertinere ad maiorem perfectionem quod aliqui
possessionibus careant. Addunt etiam, quod apostoli, quibus dominus
mandaverat ut nihil possiderent nec aliquid deferrent in via, tempore
necessitatis aliqua possidebant. Unde super illud Luc. XXII,
36: sed nunc qui habet sacculum, tollat etc., dicit Glossa, quod
instante mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem
persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens ut tollant
victui necessaria. Non autem persecutionis tempore apostoli minoris
perfectionis fuerunt. Igitur possidere communia perfectionem non
diminuit. Dicunt insuper, quod Christus ordinem apostolorum
instituit, quibus succedunt episcopi et clerici possessiones habentes;
ordines autem religiosorum absque possessionibus in paupertate viventium
postea ab aliis sunt instituti. Quod autem Christus instituit,
perfectius est. Perfectius igitur esse videtur communes possessiones
habere, quam absque possessionibus vivere. Arguunt insuper, quod non
est credibile quod perfectio quam Christus instituit, obdormisset
intermissa a tempore apostolorum usque ad haec tempora, in quibus
aliqui ordines inceperunt sine communibus possessionibus vivere. Unde
concludere volunt, quod communibus possessionibus carere ad
perfectionem evangelicam non pertineat. Dicunt etiam, quod si qui
post apostolorum tempora communibus possessionibus caruerunt, vivebant
de opere manuali, sicut legitur de sanctis patribus in Aegypto. Unde
illi qui possessionibus communibus carent, et tamen de opere manuali
non vivunt, videntur omnino ab evangelica perfectione deficere.
Inducunt etiam, quod divitiarum abrenuntiatio introducta est ad
tollendum solicitudinem temporalium rerum, secundum illud Matth. VI
25: nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis etc.; et
I ad Cor. VII 32: volo vos sine solicitudine esse. Sed maior
solicitudo imminet victus quaerendi his qui possessiones non habent,
quam his qui sufficientiam victus iam habent per possessiones communes.
Ergo communibus possessionibus carere diminuit evangelicam
perfectionem. Circa hoc etiam addunt, quod tales religiosi necesse
habent de negotiis multorum se intromittere, qui eis necessaria victus
ministrant; et sic multiplicantur in eis temporalium sollicitudines
perfectioni evangelicae adversantes. Videntur igitur ex hoc ipso quod
possessionibus communibus carent, detrimentum perfectionis pati.
Dicunt denique, hoc esse impossibile quod aliqui nihil in communi vel
proprio possideant quia necesse est quod comedant et bibant et
induantur; quod facere non possent, si nihil haberent. Ex his igitur
derogare nituntur perfectioni possessiones non habentium in communi.
|
|