|
Oportet autem attendere, quod praedicti paupertatis impugnatores,
doctrinae Christi, nec non et vitae ipsius non modicum adversantur,
qui in omnibus paupertatem servandam verbo docuit et exemplo
monstravit. Dicit enim de ipso apostolus II Cor. VIII, 9:
quod propter nos egenus factus est, cum dives esset. Paupertatem enim
assumpsit, ut Glossa ibidem dicit et divitias non amisit, intus
dives, foris pauper, latens Deus in divitiis, apparens homo in
paupertate. Ex quo his qui Christi paupertatem sequuntur, magna
dignitas accrescit. Unde post pauca ibidem concluditur: nemo igitur
se contemnat, pauper in cella, dives in conscientia. Et ut ab
exordio introitus eius in mundum incipiamus, pauperculam elegit
matrem, pauperiorem patriam, egens fit pecuniis: et hoc tibi exponat
praesepe, ut legitur in quodam synodali sermone Ephesini Concilii.
Et post pauca subditur: respice pauperrimum habitaculum eius qui ditat
caelum. Vide praesepe sedentis super Cherubim: vide pannis obsitum
eum qui pelagus harenae vinxit, vide deorsum paupertatem, divitias
eius sursum considerans. Si autem non propter se, sed propter nos
egenus factus est, secundum apostolum, nunquid non poterat matrem
multas possessiones habentem eligere, atque in domo propria nasci, si
nihil ad perfectionem Christianae vitae pertineret terrenas
possessiones non habere, quinimmo propria domo carere? Confundantur
igitur paupertatis detractores, cuius gloria in ipsis Christi
cunabulis praeclare refulget. Et ne putetur paupertatem, quam in
infantia sustinuit, in perfecta deseruisse aetate; videamus quid ipse
de se dicat Matth. VIII, 20: filius, inquit, hominis non
habet ubi caput suum reclinet; quasi dicat, ut Hieronymus exponit:
quid me propter divitias et saeculi lucra cupis sequi, cum tantae sim
paupertatis, ut nec hospitiolum quidem habeam, et tecto utar non meo.
Et Chrysostomus idem exponens dicit: aspice qualiter paupertatem,
quam dominus docuerat, per opera demonstravit. Non erat ei mensa,
non candelabrum, non domus, nec quidquam aliud talium. Haec autem
paupertas ad perfectionem pertinet, quam dominus et verbo docuit, et
per opera demonstravit. Pertinet igitur ad perfectionem Christianae
vitae terrenis possessionibus omnino carere. Rursus ulterius
procedentes, invenimus testimonium paupertatis Christi ex hoc quod,
cum pro eo tributum requireretur, dixit Petro: vade ad mare, et
mitte hamum, et eum piscem qui primo ascenderit tolle, et aperto ore
eius invenies staterem: illum sumens da eis pro me et te. In cuius
expositione Hieronymus dicit: hoc etiam simpliciter intellectum
aedificat auditorem, dum audit tantae dominum fuisse paupertatis ut
unde tributa pro se et apostolo redderet, non habuerit. Quod si quis
obiicere voluerit, quomodo Iudas in loculis portabat pecuniam?
Respondebimus. Rem pauperum in usus suos convertere nefas putavit,
nobisque idem exemplum reliquit. Manifestum est autem, nec alicui
Christiano debet venire in dubium, quod Christus summam perfectionem
in sua conversatione servavit; unde et ad paupertatis perfectionem
dicebat: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da
pauperibus; et veni, sequere me: in quo est perfectionis summa, ut
Hieronymus dicit. Haec est igitur summa paupertatis perfectio ut ad
exemplum Christi aliqui homines possessionibus careant, etsi aliqua
reservent ad pauperum usum, praesertim quorum eis cura incumbit; sicut
dominus praecipue suos discipulos propter ipsum pauperes effectos, de
his quae sibi dabantur reservans, sustentabat. Inter cetera vero quae
Christus in mortali vita vel fecit vel passus est, praecipue
Christianis imitandum proponitur venerandae crucis exemplum: unde et
ipse dominus dicebat Matth. XVI, 24: si quis vult post me
venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me;
unde et apostolus quasi simul cum Christo cruci confixus, et in sola
Christi cruce gloriam habens dicebat: ego stigmata domini in corpore
meo porto, exemplum crucis diligenter secutus. Inter alia vero crucis
insignia apparet omnimoda paupertas, in qua exterioribus rebus privatus
est usque ad corporis nuditatem: unde ex persona eius in Psalmo
dicitur: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt
sortem. Hanc autem crucis nuditatem per voluntariam paupertatem
homines sequuntur, et praecipue qui possessionum redditibus carent;
unde dicit Hieronymus ad Paulinum presbyterum: tu audita sententia
salvatoris: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, quae
habes, et da pauperibus, et veni, sequere me: verba vertis in
opera, et nudam crucem nudus sequens, expeditior et levior scandis
scalam Iacob. Et post pauca subdit: nihil est enim grande tristi et
lurida facie vel simulare vel ostentare ieiunia, possessionum
redditibus abundare, et vile iactare palliolum. Sic igitur patet
inimicos esse crucis Christi praedictos adversarios paupertatis, qui
terrena sapientes, terrenas possessiones ad perfectionem Christianam
pertinere arbitrantur per quorum abiectionem fiat minor perfectio. His
igitur circa vitam Christi consideratis tam in eius ortu, quam in eius
progressu, quam etiam in ipso crucis occasu; ad Christi doctrinam
accedamus, qui discipulos simul et turbas instruens, a paupertate
principium sumpsit, Matth. V, 3, ubi dicit: beati pauperes
spiritu: quod Hieronymus exponens dicit: qui scilicet propter
spiritum sanctum voluntate sunt pauperes: et, sicut Ambrosius dicit
super Lucam: primum uterque Evangelista hanc beatitudinem posuit.
Ordine enim prima est, et parens quaedam generatrixque virtutum: quia
qui contempserit saecularia, ipse merebitur sempiterna: nec potest
quisque meritum regni caelestis adipisci, qui mundi cupiditate
possessus est. Qualis autem pauper spiritu praecipue sit, b.
Basilius ostendit dicens: beatus pauper, quasi Christi discipulus
qui pro nobis paupertatem sustinuit: nam ipse dominus quodlibet opus
implevit quod ad beatitudinem ducit, se praebens exemplar discentibus.
Numquam autem dominus legitur possessiones habuisse. Non igitur
beatitudinis detrimentum habet paupertas eorum qui possessionibus carere
volunt propter Christum, sed magis beatitudinis augmentum. Deinde
dominus electis duodecim apostolis, ad praedicandum eos mittens,
concessa eis miraculorum potestate, inter cetera vitae documenta,
primo inducit paupertatis doctrinam, dicens Matth. X, 9: nolite
possidere aurum nec argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non
peram in via; quod exponens Eusebius Caesariensis dicit: prohibebat
eis auri et argenti et aeris possessionem, praecognitione futurorum.
Contemplabatur enim quod qui sanandi erant per eos, et ab
incurabilibus passionibus liberandi, vellent eis cedere in omnibus
bonis suis; et post aliqua subdit: putabat oportere conductos arrha
regni Dei, terrena despicere, ut nec aurum nec argentum nec
possessiones nec quidquam eorum quae mortales appretiantur, condignum
existiment datis sibi caelestibus opibus; nec non cum milites eos
faceret regni Dei, monebat eos colere paupertatem. Nullus enim
militans Deo implicat se huius vitae negotiis, ut placeat domino. Et
sicut Ieronymus dicit super Matth.: qui divitias detruncaverat
(scilicet in verbis praemissis) propemodum etiam vitae necessaria
amputat; ut apostoli doctores verae religionis, qui instituebant omnia
Dei providentia gubernari, se ipsos ostenderent nihil cogitare de
crastino. Et, sicut Chrysostomus dicit super Matth.: per
huiusmodi praecepta primo quidem dominus discipulos facit non esse
suspectos; secundo ab omni eos liberat solicitudine, ut vacationem
omnem tribuant verbo Dei: tertio docet eos suam virtutem. Talis enim
esse qui evangelizat regnum Dei, praeceptis evangelicis suadetur,
sicut Ambrosius dicit super Lucam, ut subsidii saecularis.
Adminicula non requirens fide tutus, putet sibi quo minus ea
requirit, magis posse suppetere. Manifestum est autem quod si
apostoli possessionem suscepissent, non minus, sed multo magis
suspecti fuissent quod propter quaestum praedicarent, quam si aurum vel
argentum possiderent. Multo etiam maiori solicitudine circa agrorum
culturam occuparentur: multoque maius est saeculare adminiculum ex
agris vel vineis possessis, quam si bona mobilia habeantur.
Manifestum est igitur secundum expositiones praemissas apostolis
interdictum fuisse ne agros vel vineas, vel alia huiusmodi bona
immobilia possiderent. Quis autem dicat, nisi haereticus, primam
discipulorum instructionem a Christo perfectioni evangelicae derogare?
Mentiuntur ergo in doctrina fidei, dicentes, minoris esse
perfectionis eos qui communibus possessionibus carent. Est autem
ulterius considerandum qualiter praemissa domini praecepta fuerint ab
apostolis observata, quia, ut Augustinus dicit in Lib. contra
mendacium, divinae Scripturae non solum praecepta Dei retinent, sed
etiam vitam moresque iustorum, ut si forte occultum est quemadmodum
accipiendum sit quod praecipitur, in factis iustorum intelligatur.
Quod autem nihil temporalium possiderent, aut etiam in via deferrent
ante tempus passionis, aperte ostenditur ex hoc quod legitur Luc.
XXII, 35; ubi dominus discipulis dixit: quando misi vos sine
sacculo et pera et calceamentis, nunquid aliquid defuit vobis? At
illi dixerunt, nihil. Sed quia ibi subditur: dixit ergo eis: sed
nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram: posset alicui
videri quod dominus totaliter priora praecepta relaxaverit. Sed hanc
relaxationem quantum ad personas apostolorum, ad solum tempus
imminentis persecutionis esse referendam, apparet ex verbis Bedae,
qui dicit: non eadem vivendi regula persecutionis qua pacis tempore
discipulos informat. Missis quidem discipulis ad praedicandum, ne
quid tollerent in via praecepit; mortis vero instante periculo, et
tota simul gente pastorem pariter gregemque persequente, congruam
tempori regulam decrevit, permittens ut tollant victui necessaria,
donec sopita insania persecutorum, tempus evangelizandi redeat. Et
subdit: ubi nobis quoque dat exemplum, ex iusta nonnunquam causa
instante quaedam de nostri propositi rigore posse sine culpa
intermitti. Ex quo etiam apparet ad rigorem evangelicae disciplinae
pertinere quod aliquis careat omni possessione terrena. Quid autem
super hoc apostoli post passionem servaverint et servandum tradiderint,
aperte in actibus apostolorum docetur: legitur enim Act. IV,
32, quod multitudinis credentium erat cor unum et anima una: nec
quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat; sed erant
illis omnia communia. Et ne aliquis dicat, eos habuisse possessiones
communes, puta agros vel vineas, vel aliquid huiusmodi, hoc per
sequentia excluditur: sequitur enim: quotquot possessores agrorum aut
domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et
ponebant ante pedes apostolorum. Ex quo patet hanc esse evangelicae
vitae observantiam ab apostolis observatam, ut ea quae ad necessitatem
vitae pertinent, possideantur communiter, possessionibus omnino
abdicatis. Quod autem hoc ad abundantiorem perfectionem pertineat
apparet per Augustinum in III de doctrina Christiana, ubi dicit:
qui crediderunt ex Iudaeis, ex quibus facta est prima Ecclesia
Hierosolymis, satis ostenderunt quanta utilitas fuerit sub paedagogo,
idest sub lege, custodiri. Namque tam capaces extiterunt spiritus
sancti ut omnia sua venderent eorumque pretium indigentibus
distribuendum ante apostolorum pedes ponerent. Et postea subdit: non
enim hoc ullas Ecclesias gentium fecisse scriptum est; quia non tam
prope inventi erant qui simulacra manufacta deos habebant. Videtur
tamen huius rei aliam rationem assignare Melchiades Papa, qui, ut
habetur 12, quaest. I, dicit: futuram Ecclesiam in gentibus
apostoli praeviderant: idcirco praedia in Iudaea minime sunt adepti,
sed pretia tantummodo ad fovendos egentes. At vero cum inter turbines
et adversa mundi succresceret Ecclesia, ad hoc usque pervenit ut non
solum gentes, sed etiam Romani principes, qui totius orbis monarchiam
tenebant, ad fidem Christi et Baptismi sacramenta concurrerent. Ex
quibus vir religiosissimus Constantinus licentiam dedit non solum fieri
Christianos, sed etiam fabricandi Ecclesias, et praedia constituit
tribuenda. Et in sequenti capitulo Urbanus Papa dicit: videntes
summi sacerdotes, et alii, atque Levitae et reliqui fideles plus
utilitatis posse conferre, si hereditates et agros quos vendebant,
Ecclesiis quibus praesiderent episcopi traderent, eo quod ex sumptibus
eorum tam praesentibus quam futuris temporibus plura et elegantiora
possent ministrare fidelibus communem vitam ducentibus, quam ex pretio
eorum, coeperunt praedia et agros, quos vendere solebant, matricibus
Ecclesiis tradere, et ex sumptibus eorum vivere. Ex his ergo videtur
quod melius sit possessiones in communi habere quam aliqua mobilia ad
victum pertinentia; et quod in primitiva Ecclesia praedia
vendebantur, non quia hoc esset melius, sed quia praevidebant apostoli
quod apud Iudaeos Ecclesia duratura non erat, partim propter
Iudaeorum infidelitatem, partim propter excidium quod eis imminebat.
Sed si quis recte consideret, haec praemissis non contrariantur.
Ecclesia enim in sui primordio in omnibus suis membris talis fuit,
qualis postmodum vix apud perfectos quoscumque invenitur: sicut enim
natura, sic et gratia debuit a perfectis initium assumere. Et ideo
apostoli secundum illum statum fidelium vitam ordinaverunt perfectioni
convenientem: unde dicit Hieronymus in Lib. de illustribus viris:
apparet talem primum Christo credentium fuisse Ecclesiam, quales nunc
monachi esse nituntur et cupiunt, ut nihil cuiusquam proprium sit,
nullus inter eos dives, nullus pauper; patrimonia egentibus
dividantur, orationi vacetur et Psalmis, doctrinae quoque ac
continentiae. Hic autem modus vivendi perfectioni congruus fuit apud
primos credentes, non solum in Iudaea sub apostolis, sed etiam apud
Aegyptum sub Marco Evangelista, ut ibidem Hieronymus dicit, et
sicut in 2 Lib. ecclesiasticae historiae narratur. Processu vero
temporis, multi in Ecclesia erant intraturi qui ab hac perfectione
deficerent: quod non erat futurum ante Iudaeorum excidium, sed
Ecclesia apud gentes multiplicata. Quod postquam contingit, utile
iudicaverunt Ecclesiarum praelati ut praedia et agri Ecclesiis
conferrentur, non propter perfectiores quosque, sed propter
infirmiores, qui ad primorum fidelium perfectionem attingere non
valerent. Fuerunt tamen et aliqui postmodum primae perfectionis
aemuli, qui in congregationibus viventes possessionibus caruerunt,
sicut plurima monachorum collegia in Aegypto. Narrat enim Gregorius
in tertio dialogorum libro de quodam sanctissimo viro Isaac, quod de
Syriae partibus in Italiam veniens, perfectionis formam quam in
oriente didicerat, in occidente observavit. Cum enim: crebro ei
discipuli humiliter innuerent, ut pro usu monasterii possessiones quae
offerebantur acciperet, ille sollicitus suae paupertatis custos,
fortem sententiam tenebat dicens: monachus qui in terra possessionem
quaerit, monachus non est; quod non potest intelligi de inquisitione
possessionum per modum proprietatis habendarum: non enim praemissum
est, quod ei possessiones offerrentur nisi pro monasterii usu. Neque
tamen eius sententia sic intelligenda est, quasi possessiones communes
habentes, omnino monachorum perfectione deficiant, sed hoc dicebat
propter periculum paupertatis amittendae, quod imminet plerisque
monachorum communes possessiones habentium. Dicit enim Hieronymus in
epitaphio Nepotiani ad Heliodorum episcopum: sunt ditiores monachi
quam fuerant saeculares; possident opes sub Christo paupere, quas sub
locuplete Diabolo non habuerant; suspirat eos Ecclesia divites, quos
tenuit mundus ante mendicos. Et ideo signanter Gregorius de s.
Isaac subdit: sic quippe metuebat paupertatis suae securitatem
perdere, sicut avari divites solent perituras divitias custodire.
Unde ad eius sanctitatem dominus ostendendam eum clarificavit; subdit
enim Gregorius de eo ibi: itaque prophetiae spiritu magnisque
miraculis cunctis longe lateque habitantibus vita eius inclaruit.
Manifestum est igitur ad cumulum perfectionis pertinere quod aliqui
possessiones non habeant nec proprias nec communes. Adhuc potest hoc
evidenter ostendi, si ratio consiliorum ad evangelicam perfectionem
pertinentium consideretur. Ad hoc enim introducuntur ut homines a
curis mundi expediti, liberius Deo vacent. Unde apostolus proposito
consilio de virginitate servanda, dicit: qui sine uxore est,
solicitus est quae sunt domini, quomodo placeat Deo; qui autem cum
uxore est, solicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori; et
divisus est. Ex quo patet, tanto aliqua magis ad consiliorum
perfectionem pertinere, quanto magis hominem a solicitudine mundi
absolvunt. Manifestum est autem quod divitiarum et possessionum cura
impedit animum a rebus divinis. Dicitur enim Matth. XIII,
22: qui seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit; et
solicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et
sine fructu efficitur: quod exponens Hieronymus dicit: blandae sunt
divitiae, aliud agentes et aliud pollicentes. Lubrica est earum
possessio; dum huc illucque circumferuntur, et instabili gradu vel
habentes deserunt, vel non habentes reficiunt. Hoc etiam evidenter
ostenditur Luc. XIV, 18: ubi unus de his qui sunt vocati ad
coenam se excusavit dicens: villam emi, et necesse habeo ire, et
videre illam. Et, sicut Gregorius dicit, quid per villam nisi
terrena substantia designatur? Exit ergo videre illam qui sola
exteriora cogitat. In fine autem parabolae subditur: pauperes et
debiles introduc huc: quod exponens Ambrosius, dicit, quod rarius
delinquit cui deest illecebra peccandi, et citius ad Deum convertitur
qui non habet in mundo unde delectetur. Sic igitur patet quod
possessiones et quascumque divitias omnino non habere, magis ad
evangelicam perfectionem pertineat. Item Augustinus dicit in Lib.
de verbis domini: minimi Christi sunt illi qui omnia sua dimiserunt,
et secuti sunt eum, et quidquid habuerunt, pauperibus distribuerunt,
ut Deo sine saeculari compede expediti servirent, et ab oneribus mundi
liberatos, velut pennatos, sursum humeros tollerent. Hi sunt
minimi, quia humiles. Appende minimos istos, et grave pondus
invenies. Nullus autem sani capitis dicet, ad mundi onera non
pertinere communium possessionum curam. Pertinet igitur ad
perfectionis pondus ut etiam ab huiusmodi compedibus expediti homines
serviant Deo. Sic igitur patet vanam esse doctrinam, immo
pestiferam, et Christianae doctrinae contrariam, illorum qui dicunt,
quod possessionibus communibus carere propter Christum, ad
perfectionem non pertineat; de quibus, super illud Psalmi:
convertantur et erubescant valde velociter, dicit Glossa: hoc non est
hic, ubi potius iniqui irrident eos qui omnia relinquunt, et suis
irrisionibus infirmos de Christi nomine erubescere faciunt. Ad eos
etiam pertinere videtur quod alibi in Psalmo dicitur: consilium inopis
confudistis, quoniam dominus spes eius est: ubi dicit Glossa: inopis
cuiuslibet, qui est membrum Christi: et hoc ideo fecistis quoniam
dominus est spes eius. Unde ergo magis reverendus erat, inde magis
contemnitur. Quid enim aliud isti faciunt nisi quod contemnere
nituntur eos qui Christianae paupertatis consilium perfecte sectantur:
et hoc ideo quia non in terrenis possessionibus, sed in Deo spem
habent?
|
|