|
His igitur visis, facile est respondere ad ea quae in contrarium
proponuntur. Quod enim primo inductum est, quod expedit possessiones
communes possideri, iam patet quod expedit propter eos qui non sunt
summae perfectionis capaces, qualis in primis credentibus fuit, qui
imperfectiores omnino negligendi non erant. Unde et apud illos qui
illam summam perfectionem sectabantur, possessiones non erant. Sicut
etiam dominus, cui Angeli ministrabant, loculos habuit propter
necessitatem aliorum, quia scilicet eius Ecclesia loculos erat
habitura, sicut Augustinus dicit super Ioannem. Unde si qua sit
congregatio, in qua omnes ad maiorem perfectionem tendant, expedit eis
communes possessiones non habere. Quod vero secundo proponitur, quod
beatus Benedictus in vita sua amplas possessiones recepit, hoc
sufficit ad ostendendum quod communes possessiones non totaliter
monasticam perfectionem excludunt; non autem ex hoc haberi potest quod
maioris perfectionis non sit possessionibus carere communibus,
praesertim cum idem beatus Benedictus in sua regula dicat, se aliquid
remisisse de rigore monasticae vitae a prioribus institutae,
condescendendo infirmitatibus sui temporis monachorum. Et eadem ratio
est de beato Gregorio, qui monasteria construxit secundum regulam a
beato Benedicto institutam. Quod vero tertio propositum est, quod
apostolis persecutionis tempore permisit dominus ut peram et sacculum
tollerent, magis contra eos facit, sicut ex praemissis apparet. Si
enim persecutionis causa rigor prioris disciplinae remittitur,
consequens est quod ad rigorem disciplinae pertinebat ut peram et
sacculum non haberent. Nec tamen legitur quod illo persecutionis
tempore procuraverunt sibi aliquas possessiones communes. Et sic
patet, quod inducitur, ad propositum non pertinere. Quod vero quarto
inductum est, quod dominus non instituit ordinem non habentium
possessiones, sed ordinem praelatorum, qui possessiones habent; in
altero quidem est apertum mendacium. Cum enim dominus discipulos
instituit quod nec aurum nec argentum possideant, et quod corda eorum
non graventur curis huius mundi, et dimittentibus agros et domos
propter nomen suum praemia repromittit non solum in futuro, sed in hoc
saeculo; ut scilicet sint cum apostolis, nihil in hoc mundo habentes,
et omnia possidentes; manifestum est quod omnes quicumque hanc regulam
secuti fuerint, institutionem Christi sequuntur. Nec enim illi qui
sanctos sequuntur, per quos sunt ordines instituti, ad ipsos
attendunt, sed ad Christum, cuius documenta proponunt: quia nec illi
se ipsos praedicaverunt, sed cum apostolo Iesum Christum, eius
dogmata proponentes. In altero vero falluntur, vel fallere volunt per
fallaciam accidentis. Instituit enim Christus episcoporum ordinem,
et aliorum clericorum, qui possessiones communes habent, vel
proprias. Sed hoc Christus in eis non instituit, sed magis instituit
eorum ordinem in perfecta paupertate, sicut ex praedictis apparet.
Postmodum vero dispensative sunt in Ecclesia communes possessiones
acceptae propter rationem praedictam. Quod etiam quinto propositum
est, quod Christiana perfectio non dormitavit a tempore apostolorum
usque ad praesentia tempora; certum est eam non dormitasse, sed in
plurimis viguit et in Aegypto et in aliis partibus mundi. Nunquid
tamen aliquis Deo modum imponere potest, ut vel omnes, et omni
tempore et omnibus locis, homines ad se trahat? Quinimmo secundum
suae sapientiae ordinem, quo suaviter universa disponit, singulis
temporibus congruentia adminicula providet humanae saluti. Quid enim
si quaeratur: nunquid dormitavit doctrina Christiana a temporibus
magnorum doctorum Athanasii, Basilii, Ambrosii, Augustini et
aliorum qui circa illud tempus fuerunt, usque ad haec nostra tempora,
in quibus magis in doctrina Christiana homines exercentur? Numquid
secundum eorum mirabilem rationem quicquid boni tempore aliquo
intermissum fuit, illicitum erit resumi? Sic enim et martyrium
illicitum erit subire et miracula facere, quia multo tempore sunt
huiusmodi intermissa. Quod vero sexto proponunt, quod illi qui
possessionibus communibus carebant, vivebant de operibus manuum, hoc
non minorem calumniam aliis quam religiosis ingerit: quia etiam
apostolus, qui Evangelium praedicabat, vivebat de opere manuali.
Nunquid ergo episcopi, archidiaconi et quibuscumque ex officio
competit Evangelium praedicare, peccant, si non vivant de opere
manuali? Si autem ad hoc non tenentur, quia Paulus hoc non ex
necessitate, sed supererogando faciebat; quid imponunt religiosis
quidquid sancti patres supererogando fecerunt? Nullus enim est qui
omnes supererogationes possit implere, cum unus in uno et alius in alio
superabundet. Si vero non supererogationis sed necessitatis esse
dicitur eos qui communibus possessionibus carent de labore manuum
vivere; fateor quidem quantum ad hoc necessitatis esse ut non otiose
vivant. Sed otium non solum per laborem manuum tollitur, sed multo
melius per sacrae Scripturae studium, quod otium habet magnum
negotium, sicut Augustinus dicit: unde super illud: defecerunt oculi
mei etc., dicit Glossa: non est otiosus qui verbo Dei tantum
studet; nec pluris est qui extra operatur, quam qui studium
cognoscendae divinitatis exercet. Ipsa etiam sapientia maximum opus
est. Tollitur etiam otium per laborem doctrinae, quo contra hostes
fidei dimicatur, secundum illud apostoli: labora sicut bonus miles
Christi, II ad Tim. II, 3, ubi dicit Glossa: in praedicando
Evangelium contra hostes fidei. Fateor etiam hoc necessitatis esse
his qui aliunde non habent de quo licite vivant. Licitum autem est
Evangelistis etiam monachis ut de Evangelio vivant, et de altaris
ministerio, sicut Augustinus dicit in libro de operibus monachorum.
Alioquin numquid solas illas possessiones communes monachis licet
habere quas possunt lucrari de opere manuali? Nonne autem derisibilis
est, si quis dicat licere religiosis in eleemosynam amplas possessiones
accipere, non autem eis licere accipere de fidelium eleemosynis ea quae
pertinent ad quotidianum et simplicem victum? Sic igitur nulla
necessitas imminet his qui communes possessiones non habent, manibus
operari. De hoc tamen alibi diffusius a nobis dictum est. Iam vero
quod septimo propositum est, magis est derisione quam responsione
dignum. Quis enim non videat in immensum maioris solicitudinis esse
possessionibus procurandis curam impendere, ad quod vix saeculares
sufficiunt, quam acquirere simplicem victum ex fidelium pietate
collatum, et clementia divina provisum? Quod vero octavo propositum
est de hoc quod religiosi necesse habent circa eorum negotia solicitari
a quibus pascuntur: fateor, habent quidem, sed circa spiritualem
eorum salutem, vel ut tribulatos consolentur; quae quidem solicitudo
caritatis est, unde religioni non repugnat; quinimmo, ut dicitur
Iac. I, 27: religio munda et immaculata apud Deum et patrem haec
est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. Quod autem
ultimo propositum est, omnino est frivolum: quia ea quibus utuntur
religiosi ad sustentationem vitae, non sunt eorum quantum ad
proprietatem dominii, sed dispensantur ad usum necessitatis ipsorum ab
his qui harum rerum dominium habent, quicumque sint illi. Haec igitur
sunt quae ad praesens scribenda occurrunt contra erroneam et pestiferam
doctrinam avertentium homines a religionis ingressu. Si quis his
contradicere voluerit, non coram pueris garriat, sed scribat, et
Scripturam proponat in publico; ut ab intelligentibus diiudicari
possit quid verum sit, et hoc quod erroneum est, auctoritate veritatis
confutetur.
|
|