|
Nituntur autem multipliciter ostendere quod consiliorum viam non debent
arripere, nisi prius fuerint in observantia mandatorum exercitati.
Salvator enim noster, ubi consilium de paupertate sectanda dedit,
primo adolescenti proposuit, ut si vellet vitam ingredi, servaret
mandata; et tunc profitenti se a iuventute sua mandata servasse,
consilium sectandae paupertatis dedit. Videtur igitur quod observantia
mandatorum viam consiliorum praecedere debeat. Item inducunt quod
Matth. ult. super illud, docentes eos servare omnia quaecumque
mandavi vobis, dicit Glossa Bedae: congruus ordo. Primo enim
docendus est auditor, deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad
servanda mandata instruendus. Ex quo volunt accipere quod observantia
mandatorum praecedere debeat consiliorum assumptionem. Adhuc, in
Psalmo legitur: a mandatis tuis intellexi: ubi dicit Glossa: non
mandata ipsa dico me intellexisse, sed a mandatis: quia ea faciendo
venit iste ad latitudinem sapientiae. Ex quo etiam idem quod prius
volunt concludere. Item inducunt quod alibi, in Psal. super illud:
sicut ablactatus super matre sua, dicit Glossa: sicut quinque tempora
notantur in procreatione carnali et alitione; ita et in spirituali.
Prius enim concipimur in utero; deinde ibidem alimur, donec in lucem
edamur; deinde manibus matris gestamur et lacte nutrimur quousque
ablactati ad mensam patris accedamus. Et postea subdit: haec quinque
tempora observat Ecclesia. In quarta enim feria quartae hebdomadae
quasi Ecclesiae infantia concipitur, tunc enim per exorcismum et
catechismum rudimentis Christianitatis imbuuntur; deinde quasi in
utero Ecclesiae aluntur usque ad sabbatum sanctum, in quo per
Baptismum ad lucem generantur; deinde quasi manibus Ecclesiae
gestantur et lacte nutriuntur usque ad Pentecosten, quo tempore nulla
difficilia indicuntur: non ieiunatur, non media nocte surgitur;
postea spiritu Paraclito confirmati, quasi ablactati incipiunt
ieiunare et alia difficilia servare. Multi vero hunc ordinem
pervertunt, ut haeretici et schismatici, se ante tempus a lacte
separantes, unde extinguuntur. Cum igitur observatio consiliorum sit
difficilior quam observatio mandatorum; videtur perversus esse ordo,
et ad haeresim vel schisma pertinere quod aliquis accedat ad observandum
consilia, prius in praeceptis observandis non exercitatus. Hoc etiam
idem probare nituntur per ordinem miraculorum, quibus salvator turbas
pavit. Primo enim, ut legitur Matth. XIV, satiavit quinque
millia hominum ex quinque panibus et duobus piscibus. Postea vero
satiavit quatuor millia hominum de septem panibus et paucis pisciculis,
ut habetur Matth. XV. Significantur autem per quinque milia hi qui
in saeculari habitu exterioribus recte uti noverunt; nam qui mundo
integre renuntiant quatuor milia sunt, et septem panibus, id est
evangelica perfectione, sublimes et spirituali gratia reficiuntur. Ex
quo volunt accipere quod prius debent aliqui nutriri in observantia
praeceptorum, et postmodum perduci ad perfectionem consiliorum. Item
inducunt quod Hieronymus dicit super Marcum in principio: quatuor,
inquit, sunt qualitates de quibus sancta Evangelia contexuntur;
praecepta, mandata, testimonia, exempla. In praeceptis iustitia,
in mandatis caritas, in testimoniis fides, in exemplis perfectio.
Volunt igitur concludere, quod a iustitia praeceptorum sit procedendum
ad perfectionem exemplorum, quae in consiliis videtur consistere.
Inducunt etiam quod Gregorius dicit in 6 Moral.: post Liae
amplexus ad Rachelem Iacob pervenit: quia perfectus quisque ante
activae vitae ad fecunditatem iungitur, et post contemplativae ad
requiem copulatur. Status autem religionis, qui consiliorum
observantiam profitetur, pertinet ad vitam contemplativam; praecepta
autem dirigunt nos ad vitam activam: quia Matth. XIX, ubi
enumerantur praecepta legis, dicit Glossa: ecce vita activa; ubi
autem postea subiicitur, si vis perfectus esse etc., dicit ecce vita
contemplativa. Non videtur ergo esse transeundum ad religionis
statum, nisi prius aliquis fuerit in vita activa exercitatus per
observantiam praeceptorum. Assumunt etiam quod Gregorius dicit super
Ezech.: nemo repente fit summus, sed in bona conversatione a minimis
quis inchoat, ut ad magna perveniat. Minima autem videntur esse
praecepta Decalogi; magna autem videntur esse consilia, quae
pertinent ad perfectionem vitae. Dicit enim Augustinus in Lib. de
sermone domini in monte: illa quae praecepta sunt in lege, dicuntur
minima; quae autem Christus dicturus est, sunt maxima. Nullus ergo
debet ad consiliorum observantiam accedere, nisi prius in minoribus,
hoc est in praeceptis, exercitatus. Item. Gregorius dicit, et
habetur in decretis dist. XLVIII scimus quod aedificati parietes
non prius tignorum pondus accipiunt, nisi a novitatis suae humore
siccentur; ne si ante pondera quam solidentur, accipiant, cunctam
simul ad terram fabricam deponant. Ibidem etiam habetur ex dictis
Gregorii: casum appetit qui ad summi loci fastigia postpositis
gradibus per abrupta quaerit ascensum. Unde concludunt, periculosum
esse quod aliquis summam perfectionem consiliorum attingere praesumat,
nisi prius in minoribus, hoc est in mandatis, fuerit exercitatus.
Adiiciunt etiam, quod naturae ordine mandata praecedunt consilia,
utpote magis communia, a quibus non convertitur consequentia essendi.
Possunt enim praecepta sine consiliis observari, consilia vero sine
praeceptis nequaquam. Unde inordinatum esse concludunt ad consilia
tendere, non praemisso exercitio mandatorum. Addunt etiam, quod si
consilia praecepta praecederent, salus esse non posset his qui consilia
non observant: quia secundum hoc nec praecepta observare valerent.
Haec igitur sunt quibus maxime utuntur ad ostendendum, quod statum
perfectionis per religionis ingressum assumere non debent nisi qui sunt
in observantia mandatorum exercitati.
|
|