|
Sed quia praesens quaestio ad mores pertinet, in quibus praecipue
considerandum est, utrum quod dicitur, operibus congruat; ostendamus
primo, hoc quod asserere nituntur, a rectis operibus discordare.
Sunt autem tria genera hominum, qui praeceptorum exercitationem non
habent. Primo quidem pueri, qui propter defectum temporis mandatorum
exercitium non potuerunt habere. Secundo sunt nuper ad fidem
conversi, ante quam nullum in praeceptorum observantia exercitium esse
potest, quia quod non est ex fide peccatum est, ut apostolus dicit ad
Rom. XIV, 23, et sine fide impossibile est placere Deo, ut
dicitur ad Hebr. XI, 6. Tertio peccatores, qui vitam in
peccatis duxerunt. In singulis autem praemissorum generibus manifeste
apparet falsum esse quod dicitur. Si enim ex necessitate,
praeceptorum exercitium viam consiliorum praecederet, quam quis arripit
per religionis ingressum, inordinatum valde esset, nec ab Ecclesia
sustinendum, quod parentes pueros in annis minoribus constitutos
offerant Deo in religione nutriendos sub consiliorum observantia,
antequam in praeceptis exercitari potuerint: cuius contrarium et
Ecclesiae consuetudo habet, quae maximum obtinet auctoritatis pondus,
et multipliciter Scripturarum auctoritatibus approbatur. Dicit enim
Gregorius, et habetur 20, q. 1 si pater vel mater filium filiamve
intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderunt
disciplina, utrum liceat eis postquam pubertatis annos impleverint,
egredi et matrimonio copulari: hoc omnino devitamus. Nec refert,
quantum ad propositum pertinet, utrum sint obligati ad regularem
observantiam perpetuo tenendam: quia si praeceptorum exercitium ex
necessitate observantiam consiliorum praecederet, nullo modo liceret
regulari consiliorum observantiae aliquos applicare qui nondum essent in
praeceptis exercitati. Haec autem consuetudo pueros religioni
tradendi, non solum ecclesiasticis statutis quampluribus, sed etiam
sanctorum exemplis comprobatur. Narrat enim Gregorius in 2
dialogorum Lib. quod coeperunt ad beatum Benedictum Romanae urbis
nobiles et religiosi concurrere, suosque ei filios omnipotenti domino
nutriendos dare. Tunc quoque bonae spei suas soboles Eutychius
Maurum, Tertullus vero patricius placidum tradidit: ex quibus
Maurus iunior, cum bonis polleret moribus, magistri adiutor coepit
existere; placidus vero puerilis adhuc indolis annos gerebat. Ipse
etiam beatus Benedictus adhuc puer existens, despectis litterarum
studiis, relicta domo rebusque patris, soli Deo placere desiderans
sanctae conversationis habitum quaesivit, ut Gregorius in eodem Lib.
narrat. Hic etiam mos ab ipsis apostolis sumpsisse invenitur
exordium. Dicit enim Dionysius in fine Ecclesiast. Hierarch.:
sursum acti infantes ad habitum sanctum habebunt consuetudinem, ab omni
remoti errore et immundae vitae expertes. Hoc divinis nostris ducibus
ad mentem venit, et visum est suscipere infantes. Et quamvis ibi
loquatur Dionysius de susceptione infantium ad Christianam religionem
in Baptismo assumendam, tamen ratio ibi inducta etiam in proposito
competit: quia utrobique pueros expedit nutriri in his quae postmodum
sunt observaturi, ut ad haec eorum habitus firmetur. Et ut ulterius
procedatur, ipsius domini hoc auctoritate firmatur. Legitur enim
Matth. XIX, 13, quod oblati sunt Christo parvuli, ut manus
eis imponeret, et oraret: discipuli autem increpabant eos. Iesus
autem ait eis: sinite parvulos venire ad me et nolite eos prohibere,
talium enim est regnum caelorum. Ubi dicit Chrysostomus quis mereatur
appropinquare Christo, si repellitur ab eo simplex infantia? Nam si
sancti futuri sunt, quid vetatis filios ad patrem venire? Si autem
peccatores futuri sunt, ut quid sententiam condemnationis profertis
antequam culpam videatis? Manifestum est autem quod maxime
appropinquat homo Christo per viam consiliorum, secundum illud
Matth. XIX, 21: vende omnia quae habes, et da pauperibus, et
sequere me. Non sunt igitur pueri retrahendi, ne per observantiam
consiliorum Christo appropinquent. Sed, sicut Origenes ibidem
dicit, quidam priusquam discant rationem iustitiae de pueris,
reprehendunt eos qui per simplicem doctrinam pueros et infantes, minus
adhuc eruditos offerunt Christo. Dominus autem hortatur discipulos
suos condescendere utilitatibus puerorum; haec igitur debemus attendere
ne aestimatione excellentioris sapientiae contemnamus quasi magni
pusillos Ecclesiae, prohibentes pueros venire ad Iesum. Et ut adhuc
ad priora nos extendamus, de Ioanne Baptista legitur Luc. I,
80: puer crescebat, et confortabatur spiritu, et erat in desertis
usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Ubi dicit Beda:
praedicator poenitentiae futurus, ut liberius auditores suos a mundi
illecebris erudiendo subtollat, primaevam in desertis transigit vitam,
ne, ut Gregorius Nyssenus dicit, huiusmodi fallaciis quae per sensus
ingeruntur, assuetus, quandam confusionem ac errorem incurreret erga
veri boni discretionem; et ideo ad tantum divinarum gratiarum elevatus
est apicem, ut plusquam prophetis sibi gratia infunderetur, quia
mundum et expers cuiuslibet passionis naturalis desiderium suum a
principio usque ad finem divinis aspectibus obtulit. Non solum igitur
licitum est, sed etiam valde expediens ad maiorem gratiam optinendam,
ut aliqui a pueritia saeculum deserentes, in deserto religionis
vivant. Unde Thren. III, 27, dicitur: bonum est viro cum
portaverit iugum ab adolescentia sua. Et causa videtur assignari, cum
subditur: sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se:
per quod datur intelligi, quod qui ab adolescentia religionis iugum
portando se super se levant, ad observantias religionis, quae in
quiete consistit a mundanis curis, et silentio a turbarum tumultibus,
magis redduntur idonei, secundum illud Prov. XXII, 6:
adolescens iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
Et inde est quod Anselmus in libro de similitudinibus, eos qui sunt a
pueritia in monasteriis nutriti, Angelis comparat, eos vero qui
postmodum in perfecta aetate convertuntur, hominibus. Hoc etiam non
solum sacrae Scripturae auctoritatibus, sed etiam philosophorum
sententiis confirmatur. Dicit enim philosophus in 2 Ethic.: non
parum differt sic vel sic ex iuvene confestim assuefieri: sed multum,
magis autem omne, id est totum in hoc consistit quod aliqui a pueritia
erudiantur in hoc quod per totam vitam debent servare. Et in VIII
politicae dicit idem philosophus quod legislatori maxime negotiandum est
circa iuvenum disciplinam, quos oportet erudire secundum quod convenit
ad unamquamque civilitatem. Hoc etiam ex communi hominum consuetudine
manifeste apparet, secundum quam homines a pueritia applicantur illis
officiis vel artibus in quibus vitam sunt acturi: sicut qui futuri sunt
clerici, mox a pueritia in clericatu erudiuntur; qui futuri sunt
milites, oportet quod a pueritia in militaribus exercitiis nutriantur,
sicut Vegetius dicit in Lib. de re militari; qui futuri sunt fabri,
fabrilem artem a pueritia discunt. Cur igitur in hoc solo regula
fallit, ut qui futuri sunt religiosi non a pueritia in religione
exerceantur? Quinimmo necesse est ut quanto aliquid est difficilius,
tanto ad illud portandum magis homo a pueritia consuescat. Sic igitur
manifeste apparet quod in pueris locum non habet quod dicunt oportere
aliquem prius in mandatis exerceri quam ad consilia transeat,
religionem intrando.
|
|