|
Nunc videre oportet, utrum hoc locum habere possit in illis qui sunt
nuper ad fidem conversi. Quibus si quis religionis habitum interdicat
tamquam nondum in praeceptis exercitatis, primo aspectu absurdum
apparet, cum constet Christi discipulos statim in sua conversione ad
fidem, esse assumptos ad Christi collegium, in quo primum exemplar
consiliorum et perfectionis apparuit, et absque dubio cuiuscumque
religionis statum excessit. Ipse quoque Paulus inter apostolos
conversione novissimus, praedicatione primus, statim ad fidem
conversus, viam perfectionis evangelicae sumpsit: dicit enim ad Gal.
I, 15: cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae
et vocavit per gratiam suam, ut revelaret filium suum in me, ut
evangelizarem illum in gentibus; continuo non acquievi carni et
sanguini. Hoc etiam ex ipsius Christi exemplo nobis ostenditur;
legitur enim Matth. IV, post Baptismum Christi, quod tunc Iesus
ductus est in desertum a spiritu: ubi dicit Glossa: tunc, idest post
Baptismum: docens baptizatos de mundo exire, et in quiete Deo
vacare. Hoc etiam ex multorum laudabili consuetudine approbatur, qui
ab infidelitate quacumque ad fidem Christi conversi, statim habitum
religionis assumunt. Quis autem erit tam improbus disputator qui
audeat eis consulere ut potius in saeculo remaneant, quam in religione
perceptam Baptismi gratiam studeant conservare? Quis sanae mentis ab
hoc proposito eum impediat, ne Christum, quem per sacramentum
Baptismi iam induit, perfecta imitatione induere mereatur? Apparet
igitur et in hoc secundo hominum genere derisibile, immo abominabile
omnino esse quod dicunt, homines ab ingressu religionis arcentes ante
exercitium praeceptorum.
|
|