|
Denique videamus, an in tertio genere hominum, scilicet de peccatis
poenitentium, nondum in praeceptis exercitatorum, conveniens esse
possit quod dicunt. Ubi primo assumendum videtur quod in Evangelio
legitur de conversione Matthaei, quem dominus de telonei lucris ad sui
sequelam vocavit: et quamvis non statim sit in apostolatum assumptus,
statim tamen ad consiliorum perfectionem assumpsit. Dicitur enim
Luc. V, 28, quod relictis omnibus, surgens secutus est eum; et
sicut Ambrosius ibidem dicit, propria dereliquit qui rapiebat aliena.
Ex quo manifeste ostenditur quod statim poenitentes post quamcumque
immanitatem peccatorum, viam consiliorum possunt accipere. Quinimmo,
ut verius dicatur, eis maxime competit perfectiorem viam consiliorum
assumere. Gregorius enim in quadam homilia exponens illud quod habetur
Luc. III, 8: facite dignos fructus poenitentiae, dicit:
quisquis illicita nulla commisit, huic conceditur ut licitis utatur;
at si quis in culpam lapsus est, tanto a se licita debet abscidere,
quanto se meminit illicita perpetrasse. Et postmodum subdit: per hoc
etiam cuiuslibet conscientia convenitur, ut tanto maiora quaerat
bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit
damna per culpam. Quia igitur in statu religionis homines etiam a
licitis abstinent, et perfectorum operum lucra quaerunt; manifestum
est quod a peccatis recedentes, non in observantia praeceptorum sed in
eorum potius transgressione exercitati, debent viam consiliorum
assumere, religionem intrando, quae est perfectae poenitentiae
status. Unde, ut habetur 33, quaest. 2, Stephanus Papa
Astulphum quendam, qui gravia peccata patraverat, admonet dicens:
placeat tibi consilium nostrum. Ingredere monasterium, humiliare sub
manu abbatis, et fratrum multorum precibus adiutus observa cuncta
simplici animo quae tibi fuerint imperata: et postea subdit: sin autem
poenitentiam publicam permanens in domo tua vel in hoc mundo vis agere,
quod peius tibi et durius et gravius esse non dubites, ita ut agere
debeas exhortamur. Et subiungit quaedam gravissima, quibus tamen
omnibus utilius et melius esse dicit religionis ingressum. Sic igitur
patet quod non exercitati in praeceptis, sed potius in peccatis
conversati, salubriter admonentur ad religionis ingressum, qui tamen
per horum admirabilem sapientiam a consiliis assumendis arcentur.
Quorum in hoc sententia, apostoli sententia confutatur, qui dicit
Rom. VI, 19: humanum dico, propter infirmitatem carnis
vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et
iniquitati, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in
sanctificationem: ubi dicit Glossa: humanum dico, quia plus
servitutis debetis iustitiae quam peccato. Et Baruch V dicitur:
sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum
convertentes requiretis eum: quia videlicet post peccata, quibus homo
a Deo recessit eius praecepta transgrediens, ad maiora debet manum
extendere, et non esse mediocribus contentus. Huic etiam rei multa
sanctorum exempla suffragantur. Plurimi enim utriusque sexus post
gravia facinora et flagitia perpetrata, in quibus totam vitam suam
consumpserant, statim consiliorum viam assumentes, nullo praemisso
praeceptorum exercitio, religioni arctissimae se dederunt. Nec solum
hoc sanctorum auctoritatibus et exemplis, sed etiam philosophicis
documentis comprobatur. Dicit enim philosophus in 2 Ethic.: multum
enim abducentes a peccato, in medium veniemus: quod tortuosa lignorum
dirigentes faciunt. Oportet igitur eos qui per peccata sunt distorti,
ad rectitudinem deduci, perfectiora virtutis opera observando. Patet
igitur ex praemissis, quod in nullo genere hominum locum habere potest
quod dicunt, non debere aliquos ad religionem transire, nisi prius
fuerint in praeceptis exercitati.
|
|