|
Ad hunc autem errorem radicitus extirpandum, oportet eius radicem sive
originem invenire. Videtur autem ex hoc praedictus error procedere,
quod aestimant in consiliis principaliter perfectionem existere, et
praecepta ad consilia ordinari sicut imperfectum ordinatur ad
perfectum; ut sic necesse sit a praeceptis ad consilia transire, sicut
ab imperfecto ad perfectum pervenitur. Cum autem hoc simpliciter de
praeceptis enuntient, falluntur. Manifestum est enim praecipua
praecepta esse de dilectione Dei et proximi, secundum quod dominus
dicit Matth. XXII, 37, quod primum et maximum mandatum legis
est: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Secundum autem
simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his autem
duobus praeceptis essentialiter consistit vitae Christianae perfectio.
Unde apostolus dicit ad Col. III 14: super omnia caritatem
habete, quae est vinculum perfectionis. Ubi dicit Glosa quod:
cetera praecepta perfectum faciunt, in quantum scilicet ad caritatem
ordinantur, caritas autem omnia ligat. Et inde est quod cum dominus
Matth. V, 48, praecepta de proximi dilectione dedisset,
subiunxit: estote ergo perfecti sicut et pater vester caelestis
perfectus est. Et Matth. XIX, 27, super illud, ecce nos
reliquimus omnia, et secuti sumus te, dicit Hieronymus: quia non
sufficit tantum relinquere, iungit quod perfectum est, id est: secuti
sumus te. Sequebantur autem apostoli dominum non tam passibus
corporis, quam affectibus mentis; unde super illud Luc. V 27: et
ait illi, sequere me, dicit Ambrosius: sequi iubet non corporis
gressu, sed mentis affectu. Patet igitur quod praecipue in affectu
caritatis ad Deum perfectio Christianae vitae consistit. Et hoc
rationabiliter. Cuiuslibet enim rei perfectio in assecutione sui finis
consistit. Finis autem Christianae vitae est caritas, ad quam sunt
omnia ordinanda secundum illud apostoli I ad Tim. I, 5: finis
praecepti caritas est: ubi dicit Glossa: caritas est finis, idest
perfectio, praecepti, idest praeceptorum omnium, quorum impletio est
dilectio Dei et proximi. Oportet autem considerare, quod aliter est
iudicandum de fine, et de his quae sunt ad finem. In his enim quae
sunt ad finem, praefigenda est quaedam mensura secundum quod congruit
fini. Sed circa ipsum finem nulla mensura adhibetur: sed unusquisque
ipsum assequitur quantum potest: sicut medicus medicinam quidem
moderatur ne superexcedat; sanitatem autem inducit quanto perfectius
potest. Sic igitur praeceptum dilectionis Dei, quod est ultimus
finis Christianae vitae, nullis terminis coarctatur, ut possit dici,
quod tanta Dei dilectio cadat sub praecepto, maior autem dilectio
limites praecepti excedens sub consilio cadat; sed unicuique
praecipitur ut Deum diligat quantum potest: quod ex ipsa forma
praecepti apparet cum dicitur: diliges dominum Deum tuum ex toto corde
tuo. Unusquisque autem hoc observat secundum suam mensuram: unus
quidem perfectius, alius autem minus perfecte. Ille autem totaliter
ab observantia huius praecepti deficit qui Deum in suo amore non
omnibus praefert. Qui vero ipsum praefert omnibus ut ultimum finem,
implet quidem praeceptum vel perfectius vel minus perfecte, secundum
quod magis vel minus detinetur aliarum rerum amore. Unde Augustinus
dicit in Lib. 83 quaestionum: caritatis venenum est spes
adipiscendorum aut recipiendorum temporalium: quod est intelligendum,
si sperentur tanquam ultimus finis: nutrimentum eius est imminutio
cupiditatis: perfectio, nulla cupiditas. Est autem et aliquis modus
perfectus observantiae huius praecepti, qui non potest observari in
via. Dicit enim Augustinus in Lib. de perfectione iustitiae, quod
in illa plenitudine caritatis quae erit in patria, caritatis praeceptum
illud implebitur: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc.;
et postea subdit: cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio,
quamvis eam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo
currendum est nesciatur. Quomodo autem sciretur si nullis praeceptis
ostenderetur? Ad haec igitur praecepta dilectionis Dei et proximi
omnia alia praecepta et consilia ordinantur sicut ad finem: unde
Augustinus dicit in Enchiridion: quaecumque mandat Deus, ex quibus
unum est, non moechaberis; et quaecumque non iubentur sed spirituali
consilio monentur, ex quibus unum est, bonum est homini mulierem non
tangere, tunc recte fiunt cum referuntur ad diligendum Deum, et
proximum propter Deum. Aliter tamen ad caritatis praecepta ordinantur
alia praecepta legis, aliter autem consilia. Ad finem enim aliquid
ordinatur ut sine quo finis haberi non potest, sicut cibus, ad vitam
conservandam: aliquid vero ordinatur in finem sicut per quod et
facilius et securius et perfectius finis obtinetur: sicut ad vitam
corporis conservandam ordinatur cibus ex necessitate; medicina vero
conservativa sanitatis, ut perfectius et securius sanitas habeatur.
Primo igitur modo ad caritatem ordinantur alia legis praecepta. Nullo
enim modo potest praecepta caritatis implere qui vel alios deos colit,
per quod disceditur a Dei dilectione; vel qui homicidium aut furtum
committit, quae dilectioni proximi adversantur. Secundo autem modo
ordinantur ad caritatem consilia. Et de consilio quidem virginitatis
expressa est apostoli sententia ostendentis, quod ad dilectionem Dei
ordinatur: dicit enim I ad Cor. VII, 32: qui sine uxore est,
sollicitus est quae sunt domini quomodo placeat Deo: qui autem cum
uxore est, solicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. De
consilio vero paupertatis ipse salvator dicit, quod ad sui sequelam
ordinatur; ut patet Matth. XIX. Quae quidem sequela in affectu
caritatis consistit, ut ostensum est. Caritas autem per cupiditatis
minutionem perficitur, cupiditas vero et divitiarum amor per
abiectionem earum diminuitur, vel etiam totaliter aufertur. Dicit
enim Augustinus in epistola ad Paulinum et Therasiam: artius adepta
quam concupita constringunt. Aliud enim est iam nolle incorporare quae
desunt, aliud iam incorporata divellere. Utrumque etiam consilium ad
dilectionem proximi ordinatur. Cum enim ea quae dominus praecipit
Matth. V, ad dilectionem proximi pertinentia, sint in praeparatione
animi observanda; manifestum est quod magis ad horum observantiam
praeparatur animus qui circa propria non solicitatur: facilius enim
tollenti tunicam, et pallium dimittere est paratus, si necesse
fuerit, qui nihil habere in suo animo destinavit, quam qui habet
animum aliquid in hoc saeculo possidendi. Quia vero caritas non solum
finis est, sed etiam radix omnium virtutum et praeceptorum quae de
actibus virtutum dantur; consequens est ut sicut per consilia homo
proficit ad perfectius diligendum Deum et proximum, ita etiam
proficiat ad perfectius observanda quae de necessitate ad caritatem
ordinantur. Qui enim continentiam aut paupertatem servare proposuit
propter Christum, longius ab adulterio et furto recessit. Adduntur
etiam in religionis statu multae observantiae, puta vigiliarum,
ieiuniorum et sequestrationis a saecularium vita, per quae homines
magis a vitiis arcentur, et ad virtutis perfectionem facilius
promoventur: et sic consiliorum observatio adminiculatur ad aliorum
observantiam praeceptorum; non tamen ordinatur ad ea sicut ad finem:
non enim aliquis virginitatem servat ut adulterium vitet; vel
paupertatem, ut a furto desistat: sed ut in Dei dilectione
proficiat: maiora enim non ordinantur ad minora sicut ad finem. Sic
igitur patet quod consilia ad vitae perfectionem pertinent, non quia in
eis principaliter consistat perfectio, sed quia sunt via quaedam vel
instrumenta ad perfectionem caritatis habendam. Unde Augustinus dicit
in Lib. de moribus Ecclesiae, de vita religiosorum loquens:
concupiscentiae domandae et dilectioni fratrum retinendae, invigilat
omnis intentio. Et ibidem dicit: caritas praecipue custoditur,
caritati virtus, caritati sermo, caritati habitus, caritati vultus
aptatur. Et in collationibus patrum dicit abbas Moyses: pro hac,
scilicet puritate cordis et caritate, universa agimus atque toleramus:
pro hac parentes, patria, dignitates, divitiae, deliciae mundi
huius, et voluptas universa contemnitur: pro hac ieiuniorum inediam,
vigilias, labores, corporis nuditatem, lectiones, ceterasque
virtutes suscipimus: ut per ista ab universis passionibus noxiis
illaesum praeparare cor nostrum et conservare possimus, et ad
perfectionem caritatis istis gradibus innitendo conscendere. Sic
igitur, cum duplex sit modus observandi praecepta, perfectus scilicet
et imperfectus, necesse est etiam duplex esse exercitium praeceptorum:
unum quidem quo aliquis exercitatur in perfecta observantia
praeceptorum: et hoc idem exercitium fit per consilia, sicut ex
praemissis apparet; aliud autem est exercitium in imperfecta
observantia praeceptorum, quod fit in vita saeculari absque consiliis.
Cum ergo dicitur, quod oportet aliquem prius exercitari in praeceptis
quam ad consilia transeat, idem est ac si dicatur; oportet prius
hominem exercitari in imperfecta observantia praeceptorum quam
exercitari in perfecta observantia eorumdem: quod valde inepte
dicitur, sive ad ipsa praecepta caritatis inspiciamus, sive ad ipsa
exercitia. Quis enim tam insanae mentis esse poterit qui aliquem
volentem perfecte diligere Deum et proximum, retrahat, cogens ipsum
prius diligere imperfecte? Nonne hoc formae dilectionis contradicit,
quae nobis traditur in praecepto caritatis divinae cum dicitur: diliges
dominum Deum tuum ex toto corde tuo? Numquid timendum est ne nimis
cito homo incipiat Deum perfecte diligere, quasi possit in diligendo
modum praeterire? Dicitur Eccli. XLIII 32: glorificantes
Deum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc. Unde apostolus I
ad Cor. IX, 24, monet: sic currite ut comprehendatis; et ad
Hebr. IV, 11, dicit: festinemus ingredi in illam requiem: quia
quantumcumque homo tempestive viam perfectionis incipiat, semper sibi
remanet quo possit proficere, quousque ultimam perfectionem homo
consequatur in patria. Si vero ad ipsa exercitia inspiciamus, maior
apparebit absurditas. Quis enim dicat volenti continentiam vel
virginitatem servare, ut prius in matrimonio caste vivat? Quis dicat
paupertatem pro Christo volenti subire, ut prius in divitiis iuste
vivat, quasi per divitias animus hominis ad paupertatem praeparetur,
et non magis propositum paupertatis impediant? Quod manifeste apparet
Matth. XIX, de adolescente qui paupertatis consilium a domino non
suscepit, sed abiit tristis propter divitias quas habebat. Et haec
quidem dicta sunt, si comparentur consilia ad praecepta caritatis. Si
vero comparemus ea ad alia legis praecepta, quis non videat quanta
sequatur absurditas? Si enim per consilia et religionis observantias
tolluntur occasiones peccatorum per quae sunt praeceptorum
transgressiones, quis non videat tanto aliquem magis indigere ut
occasiones peccatorum evitet? Numquid igitur dicendum erit iuveni:
vivas interim inter mulieres et lascivorum consortia, ut sic in
castitate exercitatus, postmodum in religione castitatem observes?
Tanquam facilius sit in saeculo quam in religione castitatem servare.
Idem etiam de aliis virtutibus et peccatis apparet. Similes sunt
igitur huiusmodi doctrinam promulgantes bellorum ducibus, qui milites
in suo tirocinii exordio acrioribus bellis exponerent. Fatemur autem,
quod si qui sunt in vita saeculari exercitium praeceptorum habentes,
melius possunt in religione proficere. Sed sicut ex una parte
praeceptorum exercitium in vita saeculari praeparat hominem ad consilia
melius observanda, ita ex alia parte saecularis vitae consuetudo
consiliis observandis impedimentum praestat. Unde Gregorius dicit in
principio Moral.: cum adhuc me cogeret animus praesenti mundo quasi
specie tenus deservire, coeperunt multa contra me ex eiusdem mundi cura
succrescere; ut in eo iam non specie, sed quod est gravius, mente
retinerer.
|
|