|
His igitur visis, facile est ea quibus innituntur, refellere. Quod
enim primo inducunt de adolescente cui dominus consilium perfectionis
dedit, ut puta iam in mandatis exercitato quia dixerat: haec omnia
servavi a iuventute mea manifestum est, secundum Hieronymum,
efficaciam non habere: dicit enim super Matth.: mentitur
adolescens. Si enim quod positum est in mandatis, diliges proximum
tuum sicut te ipsum, opere complesset; quomodo postea audiens, vade
et vende omnia quae habes, et da pauperibus, tristis recessit? Et,
sicut Origenes super Matth. narrat, scriptum est in Evangelio
secundum Hebraeos, quod cum dominus dixisset ei: vade, et vende
omnia quae habes, coepit dives scalpere caput suum, et dixit ad eum
dominus: quomodo dicis, feci legem et prophetas? Scriptum est in
lege: diliges proximum tuum sicut te ipsum: et ecce multi fratres tui
filii Abrahae amicti sunt stercore, morientes prae fame; et domus tua
plena est multis bonis; et non egreditur aliquid omnino ex ea ad eos.
Itaque dominus redarguens eum, dicit: si vis perfectus esse et
cetera. Impossibile est enim implere mandatum quod dicit: diliges
proximum tuum sicut te ipsum, et esse divitem, et maxime tantas habere
possessiones. Sed haec intelligenda sunt quantum ad perfectum modum
observantiae huius praecepti. Nihil autem prohibet dicere eum
imperfecte praecepta prius observasse, et quantum ad hoc eum non fuisse
mentitum, sicut Chrysostomus et alii expositores dicunt. Nec tamen
quia exercitato aliqualiter in observantia mandatorum dominus
perfectionis consilium dedit, ideo necessaria forma praescribitur ut
solis talibus aditus ad consilia pateat: quia etiam Matthaeum non
exercitatum in praeceptis, sed potius in peccatis conversatum, ad
consilia sequenda vocavit; ut sic nec peccatoribus, nec innocentibus
perfectionis viam praecluderet. Quod vero secundo inductum est, quod
post sacramenta ad mandata servanda est auditor instruendus, hoc nihil
ad propositum facit: quia instructio in mandatis omnibus necessaria est
sive in saeculo remanentibus, sive etiam assumentibus perfectionis viam
per religionis ingressum; sicut etiam doctrina fidei et sacramenta, de
quibus praemittitur, sunt utrisque communia. Similiter quod tertio
est inductum, quod faciendo mandata homo venit ad latitudinem
sapientiae, nihil aliud indicat nisi quod per observantiam mandatorum
homo meretur sapientiam occultorum: unde ibidem inducitur illud quod
habetur Eccli. I, 33, secundum aliam litteram: concupisti
sapientiam; serva mandata, et dominus praebebit illam tibi quod
manifestum est nihil ad propositum pertinere. Iam vero quod quarto
propositum est de Glossa super illud Psalmi: sicut ablactatus super
matre sua, diligentius discutiamus: quia quamvis sit frivolum, multum
tamen hoc iactant, et inaniter innituntur eidem. Patet autem ex ipso
processu Glosae inductae quod agit de nutritione noviter ad fidem
conversorum. Sic enim praemittitur, quod post Baptismum bonis
operibus informamur, et lacte simplicis doctrinae nutrimur
proficiendo, donec iam grandiusculi a lacte matris accedamus ad mensam
patris, idest, a simpliciori doctrina ubi praedicatur verbum caro
factum accedamus ad verbum patris in principio apud Deum: quod
manifestum est ad doctrinae ordinem pertinere. Postmodum vero
ecclesiastica observatio in exemplum inducitur, quae quinque tempora
observat: in quorum primo: per exorcismum et catechismum nuper
conversi ad fidem rudimentis Christianitatis imbuuntur. Secundum
tempus est quando: in utero Ecclesiae aluntur usque ad sabbatum
sanctum; et tunc est tertium tempus in quo per Baptismum ad lucem
generantur. Quartum tempus est in quo manibus Ecclesiae gestantur et
lacte nutriuntur usque ad Pentecosten, quo tempore nulla difficilia
indicuntur: non ieiunatur, non media nocte surgitur. Quintum tempus
est in quo spiritu Paraclito confirmati quasi ablactati incipiunt
ieiunare et alia difficilia servare: quod videtur ad eorum propositum
pertinere, quia manifeste agitur de ordine transeundi a facilioribus
operibus ad difficiliora. Hic autem eorum processus tripliciter
deficit. Primo quidem, quia alia est ratio in his quae sponte
assumuntur, alia in his quae ex necessitate indicuntur. Item est alia
ratio de nuper conversis ad fidem, qui sunt quasi pueri nutriendi;
atque alia de poenitentibus, qui sunt quasi infirmi sanandi. Si
igitur aliqui fuerint de novo ad fidem conversi, non sunt eis ex
necessitate a principio difficilia imponenda; sed primum in levioribus
exercitandi, postmodum vero sunt eis arctiora imponenda; sicut pueri
prius nutriuntur lacte, postmodum vero durioribus cibis: et in hoc
casu loquitur Glossa. Si tamen mox conversi ad fidem sponte propria
voluerint manum mittere ad altiora, quis eos audebit arcere? Et ut ab
exemplo Glossae non recedamus: sicut post solemnem Baptismum, qui
fit in vigilia Paschae, quaedam requies a laboriosis operibus
indulgetur propter infirmos; ita post solemnem Baptismum, qui in
vigilia Pentecostes celebratur, statim Ecclesia indicit ieiunia, ad
significandum eos qui ex fervore spiritus in Baptismo suscepti statim
se arctiori vitae subiiciunt. De poenitentibus autem est alia ratio:
quia eis a principio iniungitur poenitentia arctior, postmodum vero
paulatim levigatur; sicut etiam infirmis, cum sanari coeperint,
artior diaeta imponitur quam postmodum cum in valetudine profecerint.
Secundum hoc ergo Ecclesia innocentibus a principio leviora imponit
onera praeceptorum, quae ex necessitate servantur; consilia vero ex
necessitate eis Ecclesia non imponit, nec tamen prohibet, si ea
velint propria voluntate assumere; poenitentibus autem secundum statuta
canonum in primis annis arctiores observantiae iniunguntur. Secundus
defectus est, quia in quolibet officio vel statu a facilioribus ad
difficiliora transitur; non tamen oportet quod quicumque altiorem
statum accipit, quod in leviori prius exerceatur. Non enim necesse
est ut qui in aliquo artificio exerceri voluerit, prius in alio leviori
exerceatur, sed in eodem artificio a levioribus ad maiora perducitur.
Unde non oportet ut qui in statu religionis per consiliorum
observantiam exerceri voluerit, prius exerceatur in saeculo in
observantia praeceptorum; sed quod de his quae ad religionem
pertinent, a principio minora ei imponantur: sicut nec oportet quod
qui volunt clericale officium assumere, prius in laicali vita
exerceantur; aut qui volunt continenter vivere, non prius oportet eos
in continentia coniugali exerceri. Tertius defectus est quod duplex
est operis difficultas. Quaedam ex sola magnitudine operum; et talis
difficultas, quia requirit perfectionem virtutis, non imponitur
imperfectis. Quaedam vero est difficultas cohibitionis, qua magis
indigent qui sunt imperfectae virtutis. Unde pueris arctior adhibetur
custodia dum sub paedagogis educantur, quam postmodum cum pervenerint
ad aetatem perfectam. Status autem religionis est quaedam disciplina
cohibens a peccatis, et facilius ad perfectionem inducens; sicut ex
praedictis apparet. Et ideo hi qui sunt imperfectae virtutis, puta
nondum in praeceptis exercitati, magis indigent tali custodia, quia
facilius est eos a peccatis abstinere tali disciplinae subiectos, quam
si liberius in saeculo nutriantur. Quod vero in Glossa subditur:
multi vero hunc ordinem pervertunt, ut haeretici et schismatici;
manifeste apparet per sequentia, ad ordinem doctrinae pertinere:
sequitur enim: hic vero se servasse dicit, constringens se maledicto,
sic quasi: non modo in aliis fui humilis, sed etiam in scientia; quia
ego humiliter sentiebam prius nutritus in lacte quod est verbum caro
factum, ut sic crescerem ad panem Angelorum, scilicet ad verbum quod
est in principio apud Deum: et sic redit ad id quod prius dixerat.
Unde quod in medio positum est, causa exempli inducitur. Quod vero
quinto inductum est de quinque millibus hominum, quos Christus de
quinque panibus prius pavit, et postmodum quatuor millia de septem
panibus; tam frivolum est, ut responsione non egeat. Nec enim
oportet secundum ordinem figurarum ordinem rerum esse quae figurantur:
quia quandoque per priora figurantur posteriora, et e converso. Nec
ab huiusmodi figuris efficax argumentatio trahitur, ut Augustinus
dicit in quadam epistola contra Donatistas. Et Dionysius dicit in
epistola ad Titum, quod symbolica theologia non est argumentativa.
Hoc tamen non obstante, dicamus quod per istum ordinem miraculorum
designatur ordo praeceptorum ad consilia quantum ad statum totius humani
generis. Non enim consilia fuerunt data in veteri testamento, sed in
novo: quia nihil ad perfectum adduxit lex: et hoc patet per Glossam:
quae quinque panes dicit esse legalia praecepta, septem autem panes
evangelicam perfectionem. Non autem propter hoc oportet quod iidem
homines prius exerceantur in praeceptis legalibus in saeculari vita, et
postmodum in consiliis in vita religiosa. Non enim legitur quod iidem
homines fuerint inter quinque millia, et postmodum inter quatuor
millia. Similiter vero quod sexto proponitur de illis quatuor ex
quibus sancta Evangelia contexuntur, non facit ad propositum: quia
quod dicitur in exemplis, perfectio, non refertur ad consilia, sed ad
perfectum modum observandi praecepta, quae sunt de actibus virtutum,
sicut Christus observavit. Unde subditur in Glosa: exempla ut hoc:
discite a me quia mitis sum etc., et estote perfecti sicut et pater
vester etc., et alibi: exemplum dedi vobis, et cetera. Iam vero
quod septimo proponitur de ordine vitae activae ad contemplativam,
diligentius considerandum est: quia hoc ab eis frequentius inculcatur.
Verum quidem igitur est quod activa vita contemplativam praecedit; sed
ignorare videntur quid sit vita activa. Primo quidem, quia credunt
vitam activam in sola dispensatione rerum temporalium existere: ita
quod asserunt, religiosos, qui nihil possident nec proprium nec
commune, activae vitae participes esse non posse: quod manifeste
falsum ostenditur in hoc quod Gregorius dicit in 2 homilia secundae
partis super Ezech.: activa vita est panem esurienti tribuere, verbo
sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam
superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae
singulis quibuscumque expediunt dispensare, et commissis nobis qualiter
subsistere valeant, providere. Ex quo patet quod ad activam vitam
pertinet non solum in temporalibus, sed etiam in spiritualibus docendo
vel corrigendo aliis providere: ad quae magis homines redduntur idonei
nihil penitus in hoc mundo habentes: unde et dominus apostolos orbis
doctores futuros rebus omnibus huius mundi spoliavit, ut habetur
Matth. X. Est autem quaerendum ulterius utrum exercitium moralium
virtutum hominis ad se ipsum, ad vitam activam pertineat. Et si
quidem doctrinam sequamur philosophi, morales virtutes omnes pertinent
ad vitam activam, ut patet in 10 Ethic.: intellectuales vero ad
vitam contemplativam: cui etiam Augustinus attestatur 12 de
Trin.; ubi rationem inferiorem, quae temporalia dispensat sive ad se
sive ad alium pertinentia, deputat actioni; superiorem vero rationem,
quae rationibus aeternis inhaeret, deputat contemplationi. Hoc ergo
habito, in promptu est ratio quare vita activa praecedat
contemplativam: quia nisi homo per virtutes morales habeat animam a
passionibus depuratam, quod pertinet ad vitam activam, non est idoneus
ad divinam veritatem contemplandam, secundum illud Matth. V, 8:
beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, et hic imperfecta, et
in futuro contemplatione perfecta. Sic igitur exercitium vitae activae
non solum est in saecularibus, sed etiam in religiosis. Primo quidem
inquantum per virtutes morales animae passiones refrenantur. Secundo,
quia ipsi etiam in alios possunt misericordiae officia exhibere, vel
docendo, vel corrigendo, vel saltem infirmos visitando, moestos
consolando, vel in saeculo existentes, vel secum in monasterio
viventes. Unde quantum ad haec duo dicitur Iacobi I, 27: religio
munda et immaculata apud Deum et patrem haec est, visitare pupillos et
viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc
saeculo. Tertio, quia in ipso religionis ingressu etiam temporalia
dispensaverunt quae habebant, pauperibus largientes. Non ergo propter
hoc Glossa inducta praecepta dicit ad activam vitam pertinere,
consilia vero ad contemplativam, quia praecepta ad solam vitam activam
pertineant: dicit enim ibidem Gregorius: contemplativa vita est
caritatem Dei et proximi tota mente retinere, quae sunt magna
praecepta in lege, ut dicitur Matth. XXII, 38-40: neque
ita quod consilia pertineant ad solam contemplativam, sicut ostensum
est: sed quia consilia principaliter disponunt ad vitam
contemplativam; praecepta autem sine consiliis observata, non
sufficienter disponunt ad vitam contemplativam, ad quam requiritur
maior perfectio. Non ergo propter hoc oportet aliquem in saeculo
remanere ut ibi exercitetur in vita activa; quia etiam in statu
religionis potest homo habere exercitium vitae activae, quantum necesse
est ad hoc quod homo promoveatur ad contemplationem. Quod vero octavo
propositum est, nemo repente fit summus, non multum ad propositum
facit, quamvis etiam super hoc multum innitantur. Est enim summum et
infimum accipere in eodem statu et in eodem homine, aut in diversis
statibus et in diversis hominibus. Si quidem igitur utrumque
accipiatur in eodem statu et in eodem homine, manifestum est quod nemo
repente fit summus; quia unusquisque recte vivens, toto tempore vitae
suae proficit, ut ad summum perveniat. Si vero hoc referatur ad
diversos status, non oportet ut quicumque vult ad superiorem statum
pervenire, a minori statu incipiat; sicut non oportet ut qui vult esse
clericus, prius in laicali vita exerceatur; sed statim a puerilibus
annis aliqui clericali militiae adscribuntur. Similiter etiam nec hoc
oportet quantum ad diversas personas. Unus enim ab altiori sanctitatis
gradu incipit quam sit summum alterius, ad quod per totam vitam suam
alter perveniet. Unde Gregorius dicit in II dialogorum: omnes
agnoscant Benedictus puer conversationis gratiam a quanta perfectione
coepisset. Quod vero nono proponitur de parietibus recentibus, quibus
non sunt tignorum onera imponenda: et quod decimo proponitur: casum
quaerit qui postpositis gradibus per abrupta quaerit ascensum: non sunt
ad propositum: quia auctoritates illae loquuntur de onere
praelationis, quod requirit perfectam virtutem et ideo non est
imperfectis imponendum. Sed consilia sunt promotiones quaedam ad
perfectionem, et cohibitiones a peccatis, quibus novi parietes
indigent, ut exsiccentur ab humore vitiorum; et quibus quasi per
debitos gradus ad perfectionem pervenitur. Quod vero undecimo
proponitur, priora esse naturae ordine praecepta consiliis; patet ex
praedictis qualiter habeat veritatem. Si enim loquamur de praeceptis
finalibus, quae sunt dilectio Dei et proximi; manifestum est quod
consilia ordinantur ad ea sicut ad finem. Talis est ergo ordo
consiliorum ad praecepta huiusmodi, qualis eorum quae sunt ad finem,
respectu finis. Finis autem prior est in intentione, posterior autem
in executione; et sic si consilia ordinarentur ad praedicta praecepta,
sicut quae sine eis nullatenus possunt servari, sequeretur quod necesse
esset prius observari consilia quam aliquis diligat Deum et proximum:
quod est manifeste falsum. Sed quia hoc modo consilia ordinantur ad
praedicta praecepta, ut per ea facilius et perfectius custodiantur,
consequens est quod per huiusmodi consilia perveniatur ad perfectam
dilectionem Dei et proximi, quae intentione praecedit consilia,
sequitur autem secundum operis executionem. Si autem comparemus
consilia ad alia praecepta, quae ordinantur ad dilectionem Dei et
proximi, sic inter ea duplex comparatio potest attendi. Quia enim
consilia sine praeceptis observari non possunt, praecepta vero a multis
observantur sine consiliis; poterunt comparari consilia ad praecepta
communiter considerata: et sic erit ordo consiliorum ad praecepta sicut
ordo proprii ad commune, quod est quodammodo naturae ordine proprio
prius, non tamen oportet quod tempore. Et secundum hoc non oportebit
quod aliquis prius exercitetur in praeceptis, et sic ad consilia
transeat. Alia vero comparatio potest attendi consiliorum ad praecepta
huiusmodi, secundum quod sine consiliis observantur; et sic est
comparatio consiliorum ad praecepta sicut unius speciei perfectae ad
aliam speciem imperfectam, sicut animal rationale comparatur ad animal
ratione carens: et sic consilia naturae ordine sunt priora praeceptis,
quia perfectum in quolibet genere naturaliter prius est: natura enim,
ut Boetius dicit, a perfectis sumit initium. Nec tamen oportet quod
praecepta sic considerata, sint tempore priora consiliis: non enim
oportet ut aliquid sit primo in specie imperfecta ad hoc quod transeat
ad perfectam; sed necesse est quod infra limites eiusdem speciei
aliquis de imperfecto transeat ad perfectum. Quod vero ultimo
propositum est quod non esset salus sine consiliis, si consilia
praecepta praecederent; manifestum est ex praemissis quod ex falso
intellectu procedit eorum quae dicuntur. Non enim sic dicimus consilia
ordinari ad praecepta ut sine quibus praecepta servari non possunt, sed
sicut ea per quae praecepta perfectius et melius servantur.
|
|