|
His igitur pertractatis, inquirendum est, an oporteat volentes
religionem intrare cum multis ante consilium habere, ut dicunt. Et
hoc quidem nituntur astruere per hoc quod de arduis et ad totam vitam
pertinentibus maxime sunt a pluribus consilia requirenda; nihil autem
videtur esse magis arduum et difficile in rebus humanis quam semet ipsum
abnegare, mundum deserere, religionem intrando, in qua necesse sit
per totam vitam morari. In hoc igitur maxime sunt multorum consilia
requirenda, et diutina deliberatione pensandum. Hoc etiam ostendere
nituntur ex voti definitione. Dicitur enim votum esse sponsio melioris
boni animi deliberatione firmata; ex deliberatione igitur dependet
firmitas voti. Sed votum religionis est firmissimum, utpote quod
nullo superveniente potest infringi; praeexigit ergo maximam
deliberationem. Item hoc nituntur ostendere per hoc quod dicitur I
Ioan. IV, 1: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus
si ex Deo sunt; quod in religionis introitu locum habet; ut patet per
hoc quod beatus Benedictus in regula, et Innocentius in decretali,
in hoc casu hanc auctoritatem inducit. Sed huiusmodi probatio indiget
diligenti examine, quod plenius fit per deliberationem cum multis.
Oportet igitur volentem religionem intrare, primo deliberare cum
multis. Addunt etiam, quod ibi est consilium requirendum ubi
deceptionis periculum imminet. Hoc autem contingit in religionis
ingressu: quia, ut dicitur II Cor. XI, 14: ipse Satanas
transfigurat se in Angelum lucis: unde sub specie boni decipit
incautos. Oportet igitur cum multis deliberatione habita religionem
intrare. Item. Ea quae possunt habere malum exitum, sunt diligenti
consilio prius examinanda. Religionis autem introitus in plerisque
malum exitum habet, qui apostatae et desperati fiunt. Oportet igitur
maxima deliberatione praemissa religionem intrare. Demum ponendum est
quod maxime replicant. Dicitur enim Act. V, 39: si ex Deo
consilium est hoc aut opus, non poteritis dissolvere illud.
Dissolvitur autem propositum religionis intrandae in multis per
apostasiam. Non igitur hoc propositum fuit a Deo. Oportet igitur
magna deliberatione cum multis habita prius considerare, an aliquis
debeat religionem intrare. Haec igitur sunt quibus necessitatem magnae
deliberationis et cum multis habendae nituntur imponere his qui sunt
religionem intraturi; ut multiplicatis consiliis, ex aliqua parte
impedimentum paretur.
|
|